Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e631

Sources:

Ba: Badius1520a

B49v

1
lrca tertium arguitur quod theologia sit scientia vniversalis, primo sic. illa scia est vniversalis quae est con
tentiua cognitionis omnium: quia naturae vniuersalis est quod sit naturaliter plurium
vt dicitur. vii. metaphysicae. theologia est huiusmodi. secundum quod dicit Ambrosius in quaestione praeceden
ti. Quae illi in suis sermonibus mirabilia putant, in scripturis diuinis inueniet. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. illa scientia est vniversalis cuius maxime est scire. secundum quod dicit Philosophus in
primo metaphysicae. Maxime necesse est scire habentem scientiam vniuersalem. theologiae
maxime est scire, cum maxime est sapientia, vt habitum est supra: & sapientiae maxime scire
in etiam difficillima homini, vt dicit Philosophus ibidem. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. in. vi. metaphysicae dicit Phi
losophus. Si aliqua substantia immobilis fuerit: erit primum: & scientia eius est philosophia prima. haec
autem substantia deus est solus, vt infra videbitur, de quo est ista scientia: ergo ipsa est philosophia
prima. talis secundum Philosophum ibidem est scientia vniuersalis. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. scientia
quae non est vniuersalis necessario est aliqua particularium: quia sub scientia vniuersali continentur
omnes aliae. habens enim scientiam vniuersalem quodammodo scit omnia subiecta. ista scientia non
potest esse aliqua particularium: quia est nobilissima omnium scientiarum: & vniuersalis scientia
semper est nobilior particulari. ergo &c.

5 ⁋ Contrarium arguitur Primo sic. scientia vniuersalis non
est alicuius generis determinati. secundum Philosophum. iiii. &. vi. metaphysicae. Scientia ista ma-
xime est generis determinati: quia determinate de vnico ente simplicissimo minime vniuersali vel
communicabili vt de deo, considerat vt de subiecto. ergo &c.

6 ⁋ Secundo sic. principiis scientiae vniuer
salis vtuntur omnes scientiae particulares sub ipsa, secundum modum sui subiecti: & ea supponunt
vt dicit Philosophus. 4. metaphysicae. nulla autem scientia particularis vtitur aliquo principio hu
ius scientiae: aut supponit ipsum: immo magis scientiae philosophicae contrariantur eis secundum modum
determinandum inferius: & praeterea principia huius scientiae credibilia sunt: & accipiuntur vt credita: illae autem
scientiae non procedunt nisi ex scitis & intellectis, vt vult Philosophus in primo posteriorum ergo &c.

7 ⁋ Tertio sic
Philosophus dicit in primo Topicis de methodo siue arte vniuersali, quod difficile est eam inuenire: & inuen
ta omnino incerta est & raro vtilis. sed haec scientia certissima est, vt habitum est supra: & vtilissima- Ba50r
vt infra videbitur. ergo &c.

8 ⁋ Quarto sic. sicut se habet subiectum ad subiectum: & scientia ad scientiam.
ied subiectum huius scientiae non se habet vt vniversale respectu subiectorum aliarum scientiarum. ergo &c.

9
⁋ Quinto sic. Philosophus in primo Posteriru. vult quod scientia particularis est qua cognoscitur aliquid
secudum ipsum. vniversalis vero quando secundum aliud. est enim particularis cognitio de Chorisco musico cum co-
gnoscimus ipsum esse musicum. vniuersalis vero cum cognoscimus hominem esse musicum. sed ista
scientia docet cognoscere vnumquodque secundum ipsum in particulari: & secundum aliud in generali: quia
circuit omnia: si ergo dicatur vniversalis, debet dici & particularis simul.

10 ⁋ Sexto sic. per id habet vnumquodque
distigui ab alio per quod in se habet esse. scientia autem quod sit scientia habet a subiecto. ergo & quod ab alia distin
guitur. sed subiectum huius scientiae quod deus est, neque est vniuersale neque particulare, vt infra vide-
bitur. ergo neque vniuersalis neque particularis debet dici.

11
⁋ Dicendum ad hoc: quod illa scientia est prima & vniuersalis simpliciter respectu o-
mnium scientiarum, cuius est considerare primum ens simpliciter. Secundum quod dicit Philosophus. vi. metaphy
sicae. Si aliqua substantia immobilis fuerit, illa erit prima: & scientia eius erit prima & vniversalis. Et huius
ratio est: quia ad illam scientiam ad quam pertinet consideratio primi in aliquo genere, ad illam eandem
pertinet consideratio naturae simpliciter illius generis, vt cuius est considerare de ente primo & de
ente simpliciter quocunque inquantum est ens. secundum quod dicitur in iiii. eiusdem. Vnius scientiae est con
siderare de ente & de re quae est entis per se. ens enim dicitur multipliciter & non aequoce: sed attribui
tur vni naturae. Quare cum haec scientia considerat de ente primo quid est deus: et propter illud et per at
tributionem ad illud considerat de quolibet alio ente, vt infra videbitur:

12 ⁋ Absolute dicendum quod ista
scientia debet dici vniuersalis, & magis vniversalis quam metaphysica: inquantum ex consideratione sua in primo prim
cipio potest quantum est de se pertingere ad particularia omnium rerum consideranda, inquantum pertinent ad istam
scientia per attributionem ad ipsum primum, vt dictum est supra. Metaphysica autem per ea quae considerat de pri
mo principio, non potest attingere ad consideranda de entibus aliis nisi communia & generalia conuenientia
eis inquantum entia sunt: non autem particularia: quia tunc supfluerent scientiae philosophicae particula-
res: et non esset nisi vnica scientia philosophica, metaphysica scilicet: sicut non est nobis nisi vnica scientia theo
logica, vt dictum est supra. Nec refert in aliquo quantum ad scientiae vniversalitatem causandum siue scientia ipsa
quae vniversalis dicenda est, sit de ente simpliciter vt de subiecto sub quo continetur ens primum, siue solum
sit de ente primo vt de subiecto: et alia considerat vt materialia quaedam attributa subiecto. quod con
tingit in hac scientia, vt infra videbitur loquendo de subiecto eius, quoniam vtroque modo consideratio vniversalis
est de toto ente: licet alio & alio modo, vt videbitur loquendo de subiecto huius scientiae. Et huius pro
batio est illud quod dicit Philosophus in. vi. metaphysicae: quod si non esset hic alia substantia a substantiis na
turalibus, tunc prima philosophia & scientia vniversalis esset scientia naturalis. Et hoc ideo: quia tunc substantia natura
lis esset primum ens cui attribuerentur omnia alia entia. scilicet accidentia, quae entia dicuntur per attributio-
nem quam habent ad substantiam, vt dicit. 4. metaphysicae scilicet quia sunt dispositio entis quod est substantia
vt dicit in septimo. & ideo naturalis philosophia considerans de substantia naturali necesse haberet con
siderare de ente simpliciter inquantum est ens. Propter quod quidam antiqui naturales non opinantes aliquam
substantiam esse nisi substantiam naturalem mobilem & tramnsmutabilem, intromiserunt se ad determinandum
de natura entis simpliciter, qui tamen errabant, vt dicit in. 4. metaphysicae. cum sit aliqua substantia ma-
gis alta substantiis naturalibus scilicet illa quae est prima et principium omnium entium. Et tamen constat quod
licet naturalis philosophia esset prima philosophia, & non esset nisi substantia naturalis: quod non esset
de subiecto alio quam de corpore mobili: cum non nisi de diuersis partibus corporis mobilis determinaretur
in diuersis partibus philosophiae naturalis: sicut et modo determinatur. et forte non diceretur scientia na
turalis scientia vniuersalis nisi pro prima eius parte quae est scientia physicorum: quae modo est scientia vniuer
salis: et canon vniversalis omnium scientiarum naturalium: quia de principiis vniuersalibus primi corporis mo
bilis et motus: & tunc esset scientia vniversalis considerando de eisdem, et cum hoc de principiis entis simpliciter: quia
substantia naturalis esset ens primum: sicut nunc metaphysica considerat de prima substantia et de
ente simpliciter. Vnde et quidam adhuc solebant dicere quod non ens in communi est subiectum metaphysi-
cae: sed ens primum: et quod non tamquam de principali subiecto aut partibus eius considerat de ente in commu-
ni aut de aliis entibus ab ente primo: sed solum per quandam attributionem aliorum entium ad ens
primum: sicut currit consideratio istius scientiae, vt infra videbitur. Et quod metaphysicus non considerat de ente in
coni nisi propter ens primum, manifeste patet ex dictis Philosophi iam recitatis ex. 4. et. 4. meta. Vnde & in. &. meta. il
lam scientiam diuinam vocat, quasi sentiat eam esse de deo vt de principali subiecto, non solum vt de parte nobi-
liori subiecti, probando per hoc quod caeteris sit nobilior, dicens. Scientia nobilis debet esse nobilis gene
ris. quod genus ad literam retorquet ibi ad nobilitatem entis primi quod deus est, propter quod diuina
appellatur. Quid si sic esset, nihilominus dicitur metaphysica scientia vniuersalis propter vniuersalitatem Ba50v
considerationis non subiecti. Quamquam ergo theologia non sit nisi de solo deo vt de subiecto simplicissimo: quia
tamen propter ipsum considerat generaliter de ente quolibet, vt infra dicetur, bene potest esse scientia vniversalis. licet enim sit
determinati generis quantum ad principale subiectum suum: non tamen est determinati generis quantum ad materiam
quo ad alia entia quae considerat circa subiectum: & cum hoc etiam vniversalitas quodammodo pot ei attribui propter vniversali
tatem subiecti: non in praedicando: sed in cognoscendo: quia ipse deus est ratio perfectae cognitionis omnium: quia in se ratio
nes formales omnium continet. propter quod etiam ista scientia de deo vnica est & simplicissima, etiam ad omnium
particularia cognoscenda se extendens: inquantum se habet per attributionem ad subiectum eius, vt dictum
est supra. Hinc dicit Diony. ca. vii. de di. no. Deus laudatur a sacris eloquiis non solum quia & rationis &
intellectus & sapientiae est largitor: sed quia omnium causas in seipso vniformiter praeambiuit. & infra
Simpla & vere exins veritas circa quam vt puram & non errantem scientiam diuina fides est vnicum creden
tium fundamentum eos collocans veritati: & eis veritatem incredibilem incommutabilem simplam veri-
tatis scientiam habentibus credulis. Ipsa enim est scientia adunatrix cognoscentium & cognitorum. &
infra. lgitur diuinae sapientiae principes duces pro veritate moriuntur omni die testimonium phibentes, vt
est consequens & verbo omnino & opere vnitae propter christianos verae scientiae omnibus ipsam esse & lim
pliciorem & digniorem: magis autem esse ipsam solam veram & vnam & simplam diuinam scientiam
ldem in mystica theologia. i. ca. Hic diuinus Barptolemaeus ait: et multam esse theologiam & minimam. mi
hi videtur supnaturalis intellectus: quia & multiloqua est optima omnium causa & breuiloqua simul: &
sine verbo. & hoc iuxta illud quod infra determinabitur de eius perfectione: & omnium attributione ad ipsam. Et
quod dicit de di. no. ca. v. loquens de prima causa omnium. Omnium est vt causalis omnium: & in ipso omnia
principia omnes fines omnes conclusiones omnia existentia coambiens & praehabens &c. Vbi post multa circa hoc
partractata in fine dicit. Per hoc proportionali scientia in quantum omnium quantum potentes sumus, camm ascenda-
mus. Omnia ergo huic existentia secundum vnam excellentem scientiam referendum. Propter quod iuxta di
ctum Philosophi in primo metaphysicae, dea scientiarum merito nuncupatur. vt enim dicit glos. interius super leu. ii.
de oblationibus. Dona sancta est omnis boni scientia: sed sancta sanctorum quae de dei scientia disputat.

13
⁋ Per haec patet ad argumentum in contrarium: Dicendo quod scientia vniuersalis non
est alicuius generis determinati quo ad considerationem: quia de omnibus debet considerare. Quia tamen sit ge
neris determinati quo ad suum subiectum principale: hoc non obest vniuersalitati eius: & maxime quod
cum hoc quod est sic determinatum, quod est vnius naturae simplicissimae & minime conicabilis, vt infra dicetur: ha
bet respectu omnium aliorum rationem vniversalis in hoc quod est tanquam prima ratio cognoscendi omnia verissime continens il
se formales perfectiones in actu: non solum in potentia: sicut genus vniversale continet in se perfectiones specie-
rum.

14 ⁋ Ad secundum quod nulla alia scientia vtitur principiis huius scientiae aut supponit ea: Dicendum quod
licet theologia vere debeat dici scientia vniuersalis, vt dictum est, aliqua tamen est ratio vniuersalitatis me
taphysicae & non huius scientiae propter quam aliae scientiae vtuntur principiis illius non autem istius. Ista ei vniversalis
est propter considerationis generalitatem: non propter aliquam sibi realem communitatem vniuocam vel analo-
gam, quali communitate subiecti metaphysica dicitur scientia vniversalis, vt dictum est. Et ideo illa condi-
tio quae conuenit vniversalitati metaphysicae ratione communitatis sui subiecti: non oportet quod huic scientiae con-
ueniat: licet vniversalis sit. Talis conditio est illa quod aliae scientiae vtuntur principiis metaphysicae. Illa enim prin
cipia prima metaphysicae sequuntur subiecti communitatem vt ens inquantum ens est: & ideo oportet quod
sequantur quodlibet ens subiectum in quacumque scientia particulari, & vtantur eis secundum quantitatem sibi
sufficientem: vt dicitur. iiii. metaphysicae. hoc est secundum quod aptantur ad subiectum, proprium cuiuslibet scien
tiae. Quare cum in hac scientia licet sit vniversalis non est subiectum conmune quod arctatur per subiecta, propria scien
tiarum particularium, non oportet quod propriis principiis huius scientiae communicent aliae scientiae contentae sub
ipsa. dico vt eis vtantur ad probandas suas conclusiones. omnes tamen eis debent vti tanquam regulis: quibus omnem
suam inuestigationem debent regulare approbando conuenientia: & respuendo inconuenientia. &
propter hoc ista scientia quo ad eius principia prima cognoscenda primo ante omnes alias est ad-
discenda vt sit prima intentio nosse istam scripturam: & si non plene intellectam saltem non omnino inco-
gnitam habere. nam caeteras securius leget, vt dictum est supra secundum Augustinus secundo de doc.
Christianua

15 ⁋ Ad tertium quod ars vniuersalis difficilis est ad inueniendum & raro vtilis: Dicendum quod ars di
citur vniversalis: quia non est scientia nisi de vniuersali vt de subiecto. sic enim omnis scientia philosophica diceretur vniuer
salis: non quia considerat de universali, vt dicitur primo Poster. sed quia habet vniuersalem considerationem
Quod potest esse dupliciter. vel quia considerat de pluribus in vniversali secundum communia principia & proprietates
illorum plurium quae in aliis scientiis particularibus habent considerari singula in singulis scientiis propriis secundum princi-
pia, propria et proprietates. vniversalquia considerat de philosopbus i generali secundum principia communia et propria et secundum proprietates
cones et proprias singulorum. Primomodo metaphysica est scientia vniversalis, et sciens in ipsa proprie dicitur sciens vniversalis: quia vniversalia et communia Ba51r
singulorum nouit: non autem propria. & de scientia vniuersali non sic loquitur Philosophus in primo Top. sed in. i
Poster. vbi probat quod demonstratio vniversalis potior est quam particularis, ea potissimum ratione quod vniuersale est ma
gis causa & propter quid: eo quod est prima causa: quam aliquod aliorum & particularium sub ipso: & ideo
est terminus in quo cessat interrogatio causae. vt cuius causa venit: vt accipiat argentum: hoc autem qua
tenus reddat cui debuit: hoc autem est vt non iiuste agat. sic procedentes cum non est amplius propter aliud
dicimus finem venire, & cognoscere magis propter quid venit. Scientia vero vniuersali secundo modo sciens
dicitur generalis: quia nouit de vnoquoque non solum vniversalia: sed & particularia. Et talis scientia vni-
uersalis aut est humana, et humana inuestigatione habita: aut est diuina & diuina reuelatione con
scripta. De scientia vniversali primo modo loquitur Philosophus ad literam: in primo Topi. Qualis esset illa methodus
vna quae doceret generaliter terminare omne genus problematis. talis enim methodus difficillima es
set ad inueniendum: quia difficillimum est ex principiis vniversalbus elicere conclusiones singulorum particula-
res incipiendo semper a primis: & hoc in eadem scientia. Sed si ad determinandum particularia circa vnum
quodque proponantur propria in singulis methodis principia, tunc facilius est vnumquodque prosequi. Vnde sub
dit ibidem. Propria autem in vnoquoque determinatorum generum assignata methodo, facile ex his quae cir-
ca vnumquodque convenientibus exitus propositi. Esset etiam homini talis scientia circa particularia, incerta:
quia non habetur certa scientia nisi ex principiis propriis expressis, quae non determinaret illa scientia vniversalis
sicut ea determinant diuersae scientiae particulares. Esset praeterea talis scientia humana homini raro vti-
lis: quia talis scientia esset quasi infinitorum sub vno communi confuso contentorum. Infinitas au-
tem impedit cognitionem, quae est fructus & vtilitas scientiae. Ista autem confusio & infinitas eui
tatur quando quodlibetur genus scibilium consideratur in propria scientia circa subiectum vniuersale pro
prium. Et ideo dicit Philosophus primo Poster,m quod quaecumque scientia secundum partes in infinita cadit. vni
uersale autem in simplex. Infinita autem secundum quod sunt infinita non sunt scibilia: sed secundum quod sunt fi-
nita. De scientia vero vniuersali generali cognitione singulorum: non solum quo ad communia singu-
lorum: sed etiam quo ad propria ex diuina reuelatione conscripta, non potest se extendere dictum Philosophi
quia non considerat singula ex consideratione alicuius vniuersalis quod continet in potentia ea quae sunt parti-
cularium: sicut consideraret metaphysica si esset vna scientia omnium: & non essent diuersae scientiae
particulares sub ipsa: quae idcirco difficilis esset & incerta: & raro vtilis vt dictum est de vniversali methodo:
sed considerat singula ex consideratione alicuius vnitatis summae & simplicissimae, quae actu in se
continet rationes omnium scibilium circa particularia scibilia: ex cuius cognitione facillime, certissi-
me, & vtilissime omnia alia cognoscuntur: sicut cognoscentur clara visione in patria: & sicut hic co-
gnoscuntur ex ista scientia quantum pertinet ad eam per attributionem ad eius subiectum, vt dictum est
supra. Ex quo plane patet quomodo ista scientia debet dici vniuersalis: immo generalis: quod non potest
dici metaphysica: & sic in vniuersalitatis ratione multum excedit eam, quantum excedit vniuersali-
tas cognitionis qua cognoscitur vnumquodque non solum inquantum ens est: sed etiam inquantum tale ens
est: vniuersalitatem cognitionis qua cognoscitur solum inquantum ens est, non autem inquantum tale ens est.

16 ⁋ Ad
quartum dicendum quod subiectum huius scientiae non est vniuersale respectu aliarum scientiarum est
tamen consideratio eius vniuersalis, imo generalis super omnia determinata in aliis scientiis. & hoc suffi-
cit ad vniuersalitatem scientiae, vt dictum est. Et cum hoc etiam licet subiectum huius scientiae non
sit vniuersale praedicatione de pluribus vniuoce vel analogice: sicut commune est ens quod est subie-
ctum metaphysicae, & ad deum & ad creaturam, vt dicit Auicen. i. metaphysicae: est tamen vniversale exemplaritate
prioritate & causalitate, ratione qua excedit ipsum subiectum metaphysicae, nec continetur sub ip-
so, vt dictum est. Vnde dicitur vniuersale bonum: vniuersale potens & huiusmodi. Sic etiam pri-
ma principia communia omnium scientiarum dicuntur vniuersalia: quia sunt principia & simpli-
cissima virtute, qua in omnia alia principia singularum scientiarum descendunt: non autem aliqua
communitate praedicationis. & sufficit ad hoc talis vniuersalitas, vt scientia dicatur vniuersalis. vni
uersalitas enim primitatis in subiecto & primis principiis est principalis causa & ratio propter quam
scientia aliqua dicitur vniuersalis, non autem aliqua conmunitas praedicationis, nisi secundario,
vt dictum est, inquantum scientia considerans primum & optimum in aliquo genere debet consi
derare naturam illius generis simpliciter.

17 ⁋ Ad quintum quod haec scientia est simul vniuersalis & par
ticularis: quias in ea aliquid cognoscitur secundum ipsum: & secundum aliud: Dicendum quod co-
gnitio secundum ipsum & secundum aliud, alio modo dicitur scientia & particularis, quam accipiantur vniversale & par
ticulare in proposito. illa enim vniversalis & particularis scientia est eiusdem circa vniversale & proprium particulare
quod includitur in ipso vniuersali: & ideo non diuersificant scientiam: sed sunt secundum eandem scientiam
& differunt solum in hoc quod potior est illa quae est vniversalis quam illa quae est particularis. secundum quod probat ibi Philoso
phus, quod demonstratio vniuersalis qua cognoscitur quod omnis triangulus habet tres: potior est quam parti Ba51v
cularis qua cognoscitur quod ifosceles habet tres: quia vt dicit ibidem, qui tale vniuersale cognoscit:
cognoscit & particulare, non econuerso. Isto autem modo quo loquimur hic de scientia vniversali & particu
lari:, ipsa est diuersorum circa idem: quorum vnum non includit in sua cognitione alterum: vt sunt co
gnitio qua cognoscitur aliquid inquantum ens simpliciter, & inquantum est tale ens. vnde & diuer
fificant scientias habitas humana inuentione: quia alia sunt principia prima quibus cognoscitur de aliquo quia est
enis simpliciter: & alia quibus cognoscitur quod est tale ens, homo vel asinus. Scientiam autem habitam diuina inspiratione
non diuersificant: quia in illa idem est principium cognoscendi omnia secundum rationem vniversalis & secundum ra
tionem particularis, quod est deus: & hoc non solum aperta visione in patria: sed in praesenti ad cogno
scendum omnia inquantum attribuuntur subiecto huius scientiae, sufficientis virtutis est ipsa, siquis
sufficeret virtutem principiorum eius illustratione diuinitus sibi data ad illa extendere: Non ta-
men dicendum quod ideo haec scientia dicenda est simul vniuersalis & particularis: sed tantum vniversalis: quia non
dicitur scientia particularis quia considerat rationem naturae ipsius particularis, secundum quam
est particulare: sed quia considerat ipsam praecise non simul considerando in ipsa rationem naturae
vniuersalis: sicut considerant scientiae particulares sub metaphysica. Vnde ista scientia est quodammodo
ita vniversalis quantum esset metaphysica si simul cum sua consideratione vniuersali consideraret quicquid
considerant scientiae particulares sub ipsa: & esset solum vna scientia philosophica, sicut est tantum vna theo
logica, vel sicut est vna scientia vniuersalis de omni problemate determinate, considerando principalitur problema
de definitione in quo rationes generales aliorum problematum incidunt: licet habeant sua, propria
principia per quae terminantur diuersimode: propter quod de ipsis fiunt diuersae methodi. vt dicitur in
primo Top. & expositum est supra. Propter quod ibi haec diuersitas diuersificat methodos: non autem
consimilis diuersitas diuersificat hic scientiam. Et est conuenientius exemplum quod potest assignari de
vniversalitate huius scientiae: quia in deo qui est subiectum huius scientiae, concurrunt rationes omnium aliorum
entium. Sicut in problemate de definitione quod esset subiectum illius scientiae vniuersalis topicae, con
currunt rationes aliorum problematum.

18 ⁋ Ad sextum quod deus neque est vniversale neque particulare: ergo pro
pter ipsum scientia ista non debet dici neque vniuersalis neque particularis: Dicendum quod scientia habet esse
scientia non solum a ratione sui subiecti, secundum id quid est: sed etiam a ratione modi considerandi
ipsum. Vnde ex solo modo considerandi idem diuersimode, bene habentur diuersae scientiae, vt dictum
est supra. Et sic ista scientia non solum rationem scientiae vnius habet ratione vnitatis ipsius subiecti, quod ne
quod vniuersale est neque particulare: sed & ratione vnius modi considerandi ipsum scilicet ratione qua est
principium & ratio omnium entium: & in hoc habens rationem vniuersalis, tum quia vniverslter de omni-
bus considerat vt tali principio attribuuntur, tum quia tale principium inquantum huiusmodi habet ra
tionem vniuersalis exemplaritate: licet non praedicatione, qua in se omnia alia in actu quodammodo con
tinet: non solum in potentia: sicut continet suum particulare vniuersale per praedicationem, vt dictum
est supra. Vnde ex praedictis possumus considerare triplicem modum scientiae vniversalis. Vno enim modo di-
citur scientia vniversalis quando aliquid scitur de vniuersali subiecto vniuersaliter sumpto per causam primam.
Secundum quem modum determinat Philosophus in primo Poster, quod demonstratio vniversalis potior est parti
culari: quia tunc magis scimus quando scimus vniversale: quam quando scimus particulare: vt quod omnis trian-
gulus habet tres, quam quod omnis isosceles. & hoc modo scientia vniuersalis in actu includit scientiam particu
larem. Alio modo dicitur scientia vniversalis qua scitur aliquid in vniversali de subiecto communi & vniuersali: vt qua
fcitur aliquid de aliquo homine secundum quod est animal: non autem secundum quod est homo. tali modo metaphysica est scien
tia vniversalis: & includit talis scientia vniversalis particularem potentia & virtute: non autem actu. & talis est ad
huc potior scientia particulari: quia scit per prima & altissima principia: quibus maxime contingit
scire habentem vniuersalem scientiam, vt dicit Philosophus in primo metaphysicae. Tertio modo dici
tur vniuersalis scientia, scientia generalis qua sciuntur singula & in vniuersali & in particulari quantum per
tinet ad illam scientiam. & talis scientia vniuersalis est theologia: & esset sic talis scientia topica, si vnica me
thodo doceret omne genus problematis, vt expositum est.