Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e589

Sources:

Ba: Badius1520a

B46r

1
CIrca. iiii. arguitur quod theologia non sit scientia perfecta. Primo sic. Illa scientia est
imperfecta, ex qua non contingit scire nisi imperfecte: quia ex perfectione habi-
tus sequitur perfectio actus. ex hac scientia non contingit hominem scire nisi im
perfecte. id est ad Corinth. xiii. Ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus.
Glosid est imperfecte. & loquitur de cognitione ex ista scientia. ergo &c.

2 ⁋ Se-
cundo sic. Illud est imperfectum quod pluribus indiget. De perfectione enim rei est quod sibi
sufficiat & nullius indigeat. Propterea enim deus est omnino perfectissimus. & ideo dixit ei Dauid
in Psal. Bonorum meorum non eges. scientia ista est huiusmodi: quia eget adminiculis cuiuslibet
alterius scientiae. ergo &c.

3 ⁋ Contra. illud simpliciter est perfectum quod non recipit additionem nec pa
titur diminutionem. secundum quod dicitur. ii. metaphysicae. & ibi Commen. dicit, quod linea circularis est
perfecta: quia impossibile est ei aliquid addere vel minuere manente eadem. & ex causa contraria,
linea recta est diminuta. Ista scientia est huiusmodi secundum quod dicit Chrysosto. super illud Matthi. vii. Et
erat docens sicut potestatem habens. Omnis doctor seruus est legis, quia neque supra legem aliquid ad
dere potest, neque subtrahere aliquid. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod perfectum secundum perfectam proprietatem vocabuli dicitur quasi ad ple
num factum: & econtra imperfectum quasi non ad plenum factum. Perfectum igitur & imperfectum secundum
proprietatem vocabuli: in his solum sunt quae fieri habent, licet secus sit secundum, proprietatem rei, Deus
enim cui fieri non convenit, persectissimus est. Nunc autem sic est in eis quae nata sunt fieri, quod scilicet de po-
tentia in actum nata sunt procedere: sicut ab imperfecto ad perfectum. lta quod res tanto magis dicitur
esse imperfecta: quanto magis est in potentia, & tanto magis perfecta, quanto magis est in actu. Eo igitur di-
citur res imperfecta, quo est in potentia: & eo perfecta quo est in actu. Dicitur autem res in po
tentia quando ei deest quod nata est habere secundum naturam suam, & illud expectat. Econ-
trario dicitur esse in actu, quando totum quod nata est habere secundum naturam suam, ha-
bet, & nihil recipiendum expectat. & ideo dicitur illud esse perfectum cui nihil deest: & econ-
tra imperfectum cui aliquid deest. Secundum illa ergo quae res nata est habere in actu: di-
cenda est esse perfecta in habendo illa, & imperfecta in non habendo. Talia sunt tria in vniuerso
inirebus quae fieri habent proprie, & ire de potetia in actum, cuiusmodi sunt corporalia. scilicet debita quanti-
tas, debita forma, debitus finis. Vnde secundum ista tria assignat philosophus tres modos princi
pales perfecti. v. metaphysicae. Primus, secundum quem dicitur perfectum quod nec plus habet nec minus, quam
naturae rei conpetit. i. cui non est possibile fieri additionem vel diminutionem manente rei perfectio-
ne. secundum quod circulus dicitur figura perfecta initium fine claudendo, & mundus perfectus omnia in se con
tinendo, & omne corpus perfectum tres dimensiones habendo: cum non sit dimensio quarta. Et est
ista perfectio secundum quantitatem. Secundus est secundum quem dicitur perfectum quod non diminuitur in bonitate suae
naturae, eo quod non inuenitur dignius in genere suo. secundum quod dicitur perfectus medicus, cui nihil
deest ex his quae pertinent ad artem & perfectionem medicinae. Tertius est secundum quem dicitur perfectum cui ni
hil deest de fine ad quem est: sed perfecte ipsum attingit. Vt ergo incipiamus ab vltimo: Dico quod
loquendo de perfectione rei a fine: ista scientia perfectissima est inter omnes scientias huius vitae, quia tendit
immediate in finem nobilissimum quem perfectissime attingit, de scilicet notitiam: ad quam omnis scientia intendit
ducere: quantumcumque a remotis hunc finem ipsa includit tanquam finem intra, tradendo de deo perfectiorem &
sublimiorem notitiam quam omnino ex scientiis philosophicis humana ratio possit attingere. Ad hunc autem
eundem finem tendit tanquam ad finem extra perducendo ad dei visionem apertam. Ecchica. vii. Quibus cognita
est, permanet vsque ad conspectum dei. Glo. Qui eam. i. hanc scientiam recta fide & ope seruant. & ibidem. xliiii. Ba46v
Qui elucidant me. Glos. Plene & perfecte percipiunt. Vitam aeternam habebunt. Gl. Quae est visio dei, ad
quam reuera nulla alia scientia potest pertingere nisi mediante hac. Loquendo autem de perfectione quali
tatis & virtutis, qua dicitur vnumquodque perfectum cum attingit propriam virtutem: haec scientia omnium est
perfectissima, quia de bonitate & virtute scientiae: quae conpetit vitae humanae in praesenti, ei nihil deest: &
omnes alias in virtute & bonitate excedit, quia docet illa in quibus consistit perfecta virtus, & bonitas
humanae vitae. Vnde Augustinus de ser. domini in modote: qui est quasi summa quaedam huius scientiae: dicit
sic. Sermonem quem locutus est domins lesus Christus in modote, sicut in euangelio secundum Matthicoru. legi-
mus, si quis pie sobrieque considerare voluerit: puto quod inueniet in eo quantum ad mores optimos
pertinet perfectum vitae christianae modum. Loquendo vero de perfectione quantitatis, Scientia ista perfectissi
ma est, quia nec plus, nec minus continet quam humanae vitae competit in fide & moribus ad parue-
niendum ad gloriam vitae caelestis, secundum quod dicit Augustinus xi. de civitate dei loquens de deo ipso. Hic primum per
prophetas: deinde per semetipsum: postea per apsos, quantum satis esse iudicauit loquutus scriptu-
ram condidit, quae canonica nuncupatur. & sequitur. Hoc termino voluit deus diuinam scientiam include
re, & occasionem omnem humanae curiositati vltiora inquirendi praecludere. Sunt enim scripta quaecunque
fidei & saluti humanae sunt necessaria, & alia omissa, secundum quod de factis & dictis Christi dicit Au
gu. super Io pere id est ser. xlix. loannes Euangelista testatur multa Christum & fecisse & dixisse, quae scripta
non sunt. Electa autem sunt quae scriberentur: quae saluti credentium sufficere credebantur, secundum quod
dicit Chryso. super illud Matth. xxii. Oia parata sunt, venite ad nuptias. Quod quaeritur ad sa-
lutem, totum iam impletum est in scripturis, qui ignorans est inuenit ibi quod discat, qui contumax est &
peccator inuenit quod timeat. Qui laborat inuenit ibi promissiones gloriosas, quibus excitetur ad opus.
quaid pusillanimis est & infirmus, inuenit ibi mediocres iustitiae cibos. quid magnanimus est, inuenit ibi spiri-
tuales escas. Qui percussus est a diabolo, ibi inuenit medicinam. Nihil ergo minus est in hoc convi-
uio quod necessarium habet salus humana. & secundum quod dicit Fulgentius in ser. de confes. Dnicus ser-
mo moderationis suae tenens vbique temperiem, in quo sic caelestium delitiarum copia spiritualis exuberat
vt in verbo dei abundat quod perfectus comedat, abundat & quod paruulus sugat, ibi prorsus ad salu
tem consulitur vniuersis, ibi est quod omni aetati congruat, ibi quod omni professioni conveniat, ibi audimus
praecepta quae faciamus: ibi cognoscimus praemia quae speremus. Hoc etiam dicit Chrysost. super illud Matti.
vii. Et erat docens in templo, sicut potestatem habens. Dis doctor est seruus legis, quia neque super legem
addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid secundum, proprium intellectum: sed hoc tantummodo
praedicat quod habet in lege. Qui autem hoc audet facere, sapientiorem se putat esse quam deum, & incipit fal-
sus esse testis. Ideo dicit Dionysius. de diuinis no. Non est audendum dicere aut intelligere quid de
superessentiali & occulta diuinitate praeter diuinitus nobis ex sacra scriptura expressa. Propter quod etiam
dicitur Ecclsin. vlti. Verba sapientum sicut stimuli & quasi claui in altum defixi, quae per magistrorum consi-
lium data sunt a pastore vno: his amplius FEili mi ne requiras. Faciendi plures libros, nullus est fi-
nis. Glos. Si hoc contentus non fueris & vltra quaesieris. Non sic est de aliqua aliarum scientiarum. Dens enim plus
debito continent de inutili: quia vt dicit Augustinus ix. de trinitate in eis est plurimum supruacuae vanitatis
& noxiae curiositatis: continent & minus debito de vtili & necessario: quia idipsum quod continent, non prosi
cit ad salutem, nisi in huius scientiae vsum fuerit assumptum, vt infra dicetur. Est autem aduertendum quod
in hoc modo perfectionis tres sunt gradus perfectionis huius scientiae, quibus philosophus ponit istum mundum
corporalem esse perfectum in primo cae. & mun. Primus est quo aliquid dicitur esse perfectum, cuius omnes par-
tes sunt perfectae. Secundus quo id dicitur esse perfectum quod a nullo continetur, cuius sit pars. Tertius
quo id dicitur esse perfectum quod continet sub se totam suam materiam, & totam suam formam, eo quod nihil sit extra
se participans, aut natum participare formam suam: sed est vnum numero in sua specie. Quo ad primum
modum ista scientia est perfecta, quia constat ex tribus partibus suis perfectis, in quibus perfectissime tradita
est scilicet in prophetis, in Euangeliis, in scriptis apericis. Sicut mundus constat perfectus ex tribus partibus suis
perfectis, corpore graui quod mouetur deorsum, corpore leui quod mouetur sursum: corpore neutro quid mo
uetur circulariter. In propletis enim graui potedere legis, doctrina gratiae praenunciatur: in Euangeliis le-
ui iugo Christi denunciatur: in scriptis apostolicis, mutuo vnum per alterum exponitur. Quo ad secun-
dum modum ista scientia est perfecta: quia sub nulla alia scientia humana continetur: sed omnes sub principa
tu suo continet: vt infra dicetur. Sicut mundus a nullo corpore extra ipsum continetur, & omnia intra se con
tinet. Quo ad tertium modum est ipsa perfecta, quia vnica est, sicut mundus est vnicus, & non potest esse alia.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod ex ista scientia non contingit scire perfecte: dicendum
quod verum est quod ex ista scientia non contingit scire perfecte diuina simpliciter & absolute: vt perfectius ab homine
sciri non possint: quia excedit eam in hoc multum notitia gresalae, ad quam notitia huius scientiae ordinatur
vt dictum. est, respectu cuius bene concedendum est quod ista scientia: sicut & quaelibet alia multum est imperfecta Ba47r
quia admixta & obnubilata ignorantiae tenebris. secundum quod dicit Chysica. super illud Mat. ii. Nisi abunda
uerit iustitia vestra. Huiusmodi scientia si futurae scientiae comparetur portionalis & imperfecta quaedam est. se
cundum etiam quod dicit apsus. Videmus nunc per speculum in aenigmate. & iterum. Ex parte cognoscimus, & ex parte
prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est: tunc cognoscam sicut & cogni-
tus sum. vbi dicit Glo. Nunc imagines veritati per fidem videntur, tunc res ipsae manifeste, a simili recto vultu
sese intuentium. In generetamen scientiae humanae vitae praesentis perfectissime ex hac scientia cognoscuntur di-
uina: nec est modus perfectior neque convenientior vitae praesenti. Ea enim quae hic cognoscuntur in aenigmate, alitur
in vita praesenti ab homine cognosci non possunt: etiam in aliis scientiis ex puris naturalibus omnino cognosci
bilia non sunt.

6 ⁋ Ad secundum quod ista scientia pluribus indiget, dicendum quod verum est ad eius
declarationem & faciliorem intellectum & expositionem: non tamen ad eius integritatem perficiendam: vt infra
dicetur. Signatus est enim canon ecclesiasticus, minui vel augeri non potest: vt dictum est. Vn-
de indiget ista scientia qualibet alia, sicut domina, ancilla, non econuerso, vt infra dicetur.