Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e577

Sources:

Ba: Badius1520a

B44v

1
CIrca tertium arguitur, quod theologia non sit scientia vna. Primo sic. Scientia vna est
vnius generis subiecti. i. poster. theologia non est vnius generis subiecti: quia est de
illis quae sunt diuersa genere subiecti: vt sunt temporalia & aeterna: & de re-
bus & signis: & de rebus naturalibus & moralibus: de quibus omnibus natae
sunt esse diuersae scientiae: sicut patet in scientiis philosophicis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. vnius inquantum vnum vna est scientia. ii. Poste. theologia non potest esse vnius
inquantum vnum: cum sit de creatore & creatura: quae nullam vnitatem habent in-
ter se: quia nihil est eis commune: neque substantia neque accidens. vt infra dicetur. ergo &c.

3 ⁋ Contra
est, quoniam illud est vnum ad quod omnia alia reducuntur, quae sunt illius generis. secundum philosophum. iiii.
Metaphysicae. In genere scientiarum omnes aliae scientiae humanae ad istam habent reduci: vt
infra videbitur. ergo &c.

4
⁋ Xhoc intelligendum quod cum secundum philosophum. iiii. Metaphysicae, in omni genere
entis oportet reperire aliquod vnum quod est primum & simplicissimum, & principium & mensura cogno
scendi omnium aliorum in illo genere: erit ergo hoc inuenire in genere scientiarum: quod illa quae est prima
scientiarum & mensura omnium aliarum: non solum sit vna, sed maioris etiam sit vnitatis & simplicitatis quam
aliqua aliarum. Quia cum haec scientia prima sit omnium: & mensura earum: vt infra dicetur: ipsa non solum erit
vna sicut quaelibet aliarum: sed maioris vnitatis quam aliqua illarum. Est ergo sciendum quod vnitas scientiae
duplex est: quaedam generalis qua quaelibet scientia vna dicitur: alia vero specialis: quae soli illi scientiae debet con
uenire: quae prima est & mensura aliarum. Sicut aliqua est ratio vnitatis specialis: quae convenit vni quod est
principium nunerorum: alia vero generalis quae convenit cuilibet numero. De primo igitur modo vni-
tatis scientiae commund scilicet & generali, Sciendum quod nulla scientia dicitur vna propter aliquam vnitatem realem
illorum inter se, de quibus scientia considerat. Sic enim nulla scientia esset vere vna: quaelibet enim scientia
plura considerat: quae in nulla vnitate reali substantiae aut accntis conveniunt secundum quod medicina consi
derat corporis humani complexionem, cibaria, digestiones, egestiones, locorum & temporum dispositio-
nes & plura alia huiusmodi quae in nullo reali vno conveniunt: & tamen omnium illorum est scientia vna. Sed
dicitur scientia vna communiter: quia habet subiectum vnum vnius rationis. in qua quidem ratione aliquo
modo communicant omnia quae scientia illa considerat. Quod intellexit philosophus: cum dixit secundo Post. Vnius inquam
tum vnum, vna est scientia, quantuncumque enim aliqua inter se sint diuersa, si rationem vnam induunt quae pri-
mo ei quod est per se subiectum scientiae convenit: vna est scientia de omnibus illis per attributionem
illorum ad subiectum scientiae: cui primo illa ratio conuenit. verbi gratia: Medicina est de corpo
re humano vt de subiecto inquantum est susceptiuum sanitatis, quod primo a sanitate denomina-
ri natum est: tanquam primum eius susceptiuum: cuius rationem & denominationem suscipit Ba45r
quodlibet aliud quod denominatur sanum in medicina: inquantum ad corpus humanum secundum aliquam ratio-
nem sanitatis habet referrii. videlicet aut vt conseruatiuum sanitatis humani corporis sicut exer
citium moderatiuum: aut vt effectiuum eius: sicut syrupus vel ligatura: aut nunciatiuum eius,
sicut dies cretica laudabilis, aut vt indicatiuum eius sicut pulsus vel vrina, sicut &c. huiusmodi
quae omnia sanaldicuntur secundum attributionem ad vnum sub ratione vna. scilicet ad corpus humanum, inquantum
est per se subiectum sanitatis & artis medicinae. Et hoc est quod dicit Commentator super. iiii. metaphy-
sicae. Scientiam habent non solum illa quorum est subiectum vnum commune, aut genere, aut specie di-
ctum vniuoce: sed quorum esse attribuitur vni. Et vt dicit ibidem litera philosophi, Tunc cognitio
multorum erit plurium scientiarum: cum non fuerit eis aliquod vnum. vbi dicit Commentator. Multa quae
sunt multarum scientiarum sunt multa quae non attribuuntur vni. Illa autem quae attribuuntur vni, sunt vnius scien-
tiae. Quare cum theologia sit de vno scilicet de deo, vt de subiecto, sicut infra videbitur, & caetera omnia
considerat inquantum se habent per aliquam attributionem ad deum, vel vt a deo, vel vt ad deum, vel quo
cunque modo alio recipiendo aliquam rationem esse diuini: ista generali vnitate, quae vnitas attribu-
tionis dicitur: ipsa debet dici scientia vna. Loquendo vero de vnitate propria & speciali quae debet
convenire scientiae primae quae est mensura aliarum, & quae debet eis esse simplicior, & ideo maioris vnitatis
quam ipsae, scientia ista super alias est similiter dicenda vna, & in hoc est ista scientia maioris vnitatis quam sit aliqua
aliarum. Vt autem sciamus quom modus iste scientiae isti tanquam mensurae aliarum debeat attribui: No
tandum quod inter omnes modos vnius per se: quos tangit philosophus. v. &. x. metaphysicae, ille principa
lior est quo aliquid dicitur vnum, cuius totalitas est vna secundum formam & secundum materiam. Secun-
dum formam, quia est vna forma totius simplex & partium. lta quod non distinguuntur partes ad
inuicem per formas proprias sub forma totius, neque forma totius diuiditur per diuisionem partium
secundum materiam: quia partibus totius contentis sub forma non potest fieri additio vel
diminutio toto manente integro. secundum quod corpus caeleste dicitur vnum secundum formam
quia est ei vna forma simplex in toto & partibus. lta quod non distinguuntur partes eius adinuicem: se
cundum proprias formas sub forma totius: sicut contingit distinctio in toto anomoeomero. ver-
bi gratia: Homo diuiditur secundum corpus in caput manus & pedes: quorum quaelibet pars pro-
priam habet formam aliquo modo aliam ab alia. Neque etiam diuiditur forma caeli secundum diuisionem
partium. Non enim quaelibet pars caeli caelum est: Sicut in toto anomoeomero quaelibet pars aquae
aqua est. Dicitur etiam corpus caeleste vnum secundum formam, quia non potest ei fieri additio vel di-
minutio in partibus toto manente integro secundum formam. & hoc propter siguram eius circu-
larem, cui non potest fieri additio vel diminutio circulo manente integro. Sicut potest fieri additio vel
diminutio lineae rectae manente rectitudine. Et propter ista corpus caeleste dicitur primum & minimum &
simplicissimum in corporibus & mensura omnium: corporum, & magis vnum quam quodlibet corpus ele
mentare rectum. Secundum hunc modum vnius vnitate sibi propria inquantum est scientiarum pri-
ma & mensura aliorum, patet quod ista scientia vna est, & vnitatem cuiuslibet alterius scientiae exce-
dit secundum totalitatem seu vnitatem formae & materiae. Primo patet in totalitate formae. Est enim ista scien
tia vna totalitate siue vnitate formae, eo quod est vna forma & ratio totius scientiae secundum quam
omnes partes eius cadunt sub consideratione ipsius: quod non contingit in aliqua alia scientia. Conside
rant enim scientiae philosophicae sub vna & eadem scientia diuersa, secundum proprias rationes
& quiditates suas secundum quas abinuicem distinguntur, non solum secundum vnam comnmunem
rationem, qua referuntur ad subiectum totius scientiae. Verbi gratia, Naturalis scientia conside-
rat propriam naturam caelestis corporis. in li. cae. & mund. & propriam elementaris corporis simplicis
in li. de generatione. & mixti inanimati, in li. muneralium: & mixti vegetabilis in scientia de plan-
tis: & anati anima sensibili, in scientia de animalibus. Non solum autem considerat rationem communem mo-
tus & mobilis in ipsis: secundum quam referuntur ad corpus mobile simpliciter: haec autem scientia con-
siderat de omnibus quae considerat: vt infra dicetur: non secundum proprias rationes secundum
quas abinuicem differunt: sed secundum communem rationem qua habent rationem esse diuini quo
ad deum referuntur. Non enim considerat ignem: vt ignis est in natura & quiditate sua, alius
ab aere. Similiter neque aliquod aliorum. Sed considerat ignem & vnumquodque aliorum, inquantum in se ha-
bent diuini esse vestigium & effigiem, manuducentes nos suis proprietatibus ad cognitionem diui
norum quorum gerunt effigiem, vt in eo quod in igne cognoscimus lucem, ex qua manente sua integri-
tate emanat splendor, cognoscimus quodammodo quomodo in deo ex luce paternae scientiae po-
test procedere splendor, qui verbum eius est & filius. similiter de quocumque alio, quod ex creaturis
cadit in consideratione huius scientiae. Et ex hoc contingit quod quaelibet alia scientia diuiditur par
tialiter in libros secundum diuersas partes entis quas considerat: vt dictum est de scientia natura- Ba45v
lii. Ista vero nequaquam, sed solum distinguitur secundum diuersos modos tractandi & proponendi scien-
tiam credibilium & agibilium diuinae legis: vt visum est alibi in generali diuisione sacrae scriptu
rae. Etiam in illis scientiis saepius id quod est formale in subiecto scientiae, diuiditur secundum diui-
sionem partium eius: vt patet in scientia naturali, vbi corpus mobile est subiectum: cuius ratio
formalis est esse mobile, & quaelibet pars eius est de aliquo, inquantum est corpus aliquod mobi-
le particulare. Similiter metaphysica est de ente simpliciter, cuius formam recipit quodlibet ens
inquantum cadit sub illa scientia, quia considerat de substantia inquantum ens est: similiter de qualitate
quantitate, & sic de aliis. Quod non contingit in ista scientia, cuius subiectum deus est: cui soli convenit
esse deum: & nulli alteri considerato in hac scientia. Similiter patet quod ista scientia est vna super
alias totalitate materiae. Haec enim scientia sic continet sub se omnes partes suas, quod impossibile est
eam recipere additionem aut diminutionem partium: vt patebit in sequenti quaestione: quod nulli alteri scien
tiae convenit. Vnde vnam & eandem scientiam: vt metaphysicam, aut naturalem, diuersi philosophi tractam
tes: semper vnus aliquid integritati eius apposuit: quod alter omisit, quod impossibile est fieri in ista scien-
tia. Totum enim quid scibile est pertinens tanquam necessarium ad salutem, in vtroque testamento inclu-
ditur. Quantum ergo corpus caeleste in simplicitate & vnitate excedit corpus elementare, & figura
siue linea circularis lineam rectam: tantum ista scientia diuina omnem aliam in vnitate & simpli
citate excedit praeter vnitatem quam habet communem cum aliis scientiis. Et hoc facit vt
dictum est vnus modus considerandi omnia in ea sub vna ratione simplicissima & nihil sub
propria ratione. Vnde ratione vnitatis sibi propriae conuenit ei antonomatice illud quod di-
cit philosophus. x. metaphysicae. Vnum secundum formam est quod non habet diuisionem secun-
dum cognitionem. Reuera ista scientia nullam habet diuisionem secundum cognitionem: quia non
sub alia ratione considerat substantiam: sub alia accidens: sub alia hominem: sub alia angelum: sub alia
caelum: sub alia terram: sed coniter omnia sub vna & eadem ratione: inquantum scilicet esse quoddam diui-
num ineis relucet: & per hoc ex cognitione diuini esse in ipso subiecto quod deus est: habent quo-
dammodo cognosci omnia alia ad scientiam istam pertinentia tanquam attributa subiecto. ita quod supruacuum
esset sub genere scientiae theologicae diuersas scientias partiales contineri. cum tamen non sit su
perfsuum in genere scientiae philosophicae diuersas scientias partiales contineri. EEt hoc ideo con
tingit, quia aliae scientiae innituntur lumini naturalis rationis, quo solum per se cognoscimus vni-
uersale abstractum a sensibus: & tanto prius quanto est vniuersalius. propter quod & in qualibet talium
scientiarum, oportet quod aliquod vniuersale sit subiectum, & in prima illarum ipsum ens quod est sum-
me vniuersale. Nunc autem ex ratione subiecti vniuersalis, inquantum huiusmodi, non sunt nata
cognosci aliqua, nisi secundum rationem vniuersalis existentis in eis, non secundum rationem esse particu
laris eorum. & ideo nulla vna scientia vniuersalis philosophica sufficit: sed sub ipsa debent esse scientiae parti
culares, & hoc diuersae diuersas rationes particulares diuersarum rerum considerantes. secundum quod
dicit philosophus in iiii. metaphysicae. Quia per vniuersale vegetabilis non posset homo duci in cogni
tionem sensibilis. & ideo non potest esse vna scientia particularis vegetabilium & animalium Ilsta autem scientia in-
nititur lumini supernaturali infuso, & hoc ad deum supernaturaliter cognoscendum primo & per
consequens alia: econuerso processui qui sit in scientiis philosophicis. In deo autem sunt omnes omnium ratio
nes, quo ad omnem modum cognoscendi ipsa. Propter quod sicut ipsa diuina scientia qua deus
seipsum cognoscit: est perfecta ratio vnica cognitione cognoscendi omnia alia a se in formis propriis
sic & ista scientia de deo quantum est ex parte sui, quae in hoc imitatur modum scientiae diuinae, na-
ta est ducere in cognitionem omnium particularem inquantum ad istam scientiam pertinent. Et ideo
sicut si ex cognitione entis simpliciter naturali lumine sufficienter haberi posset cognitio cuiusli
bet entis secundum propriam formam naturaliter cognoscendi, non esset nisi vnica scientia philosophica: &
superssuum esset plures esse de diuersis partibus entis: Sic ista scientia de deo, quia ex cognitio
ne dei in ea lumine supernaturali sufficienter quantum ex ipsa est potest haberi cognitio cuiusli-
bet entis: vt relati ad deum, & habentis esse diuinum, non est nisi vnica, non solum vna, sed tantum
vna vt superfiueret alia. Immo impossibile est aliam esse, sicut impossibile est alium esse deum, vel ali-
quod ens, quod non habet esse per attributionem ad vnum deum. Et ex hoc patet tertius modus propriissi
mus vnitatis huius scientiae, in quo omnem modum vnitatis cuiuslibet alterius scientiae excedit, &
ratione talis vnitatis omne scibile quodammodo ad subiectum huius scientiae quod deus est reduci ha
bet. Absolute igitur dicendum quod theologia est scientia vna, i& magis & verius vna quam aliqua
aliarum. Nec istam vnitatem in ea statuimus: sed eam ex natura sua ei inesse aduertimus: sicut philoso
phi scientias quas de rebus naturalibus & argumentationum connexionibus conscripserunt: non eas statue
runt, sed ex naturis rerum animaduerterunt: vt dicit Augustinus de doc. Christi.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod Ba46r
ea quae considerantur in hac scientia sunt diuersi generis subiecti: Dicendum quod etsi sunt diuersi generis
subiecti naturae: non tamen scientiae, inquantum vna ratione considerantur, & per attributionem ad
idem quaecumque in hac scientia continentur, quantuncumque diuersa sunt, vt dictum est. secundum quod omnia entia quantum
cumque diuersa cadunt sub vna scientia primae philosophiae, inquantum omnia sub vna ratioe scilicet entis ea considerat, quae
secundum particulares rationes & proprias scientiae particulares considerant, naturalis corpus mobi-
le, arithmeticus nunerum, & sic de caeteris, licet alia & alia attributione hic & ibi. Hic enim sit attribu-
tio aliorum omnium ad subiectum scientiae, ibi ad partem subiecti quod est substantia: cui attribuuntur. ix.
praedicamenta accidentium.

6 ⁋ Ad secundum quod nulla est vnitas creatori & creaturae, dicendum quod licet
nullam vnitatem realem habent, tamen vnitatem similitudinis & imitationis siue analogiae habent, qua crea
tura vt vestigium imitatur creatorem, supra quam fundatur ratio communis formalis vnitatis huius
scientiae ad omnia quae considerat: sicut omnia obiecta visus quantuncumque diuersa sunt in substantia, rationem
tamen vnius obiecti habent inquantum sunt colorata. & ita vnitatem obiectorum in hac scientia pro-
pter vnam rationem formalem qua considerantur in ea, sequitur vnitas ipsius scientiae, vt dictum est.