Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e566

Sources:

Ba: Badius1520a

B43r

1
CIrca secundum arguitur: quod theologia non debeat dici sapientia. Primo sic. Scientia illa quae
est sapientia, principia sua non supponit ab alio: sed omnes aliae scientiae ab illa: vt vultur
Philosophus. iiii. Metaph. Scientia ista principia sua ab alio supponit: cuius testimonio cre
dit eis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Scientia quae sapientia dicitur, debet principia aliarum scien
tiarum probare contra negantes ea. ibidem, quod non potest facere haec scientia: quia non ha-
bet notiora intellectui: quam sint principia aliarum scientiarum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio
isic. secundum Augustinus xiii. &. xiiii. de trinitate. Eides pertinet ad scientiam, non ad sapientiam, quaere cum
scientia ista est scientia fidei, scientia erit proprie, non sapientia.

4 ⁋ Quarto sic. Scientia quae est sapientia, est sui
ipsius gratia. vt dicitur. i. Metaphicae, quod non conuenit huic scientiae: vt dictum est supra. & vt dicitur Io. xx.
Hlaec scripta sunt vt credatis. & non vt hoc tantum: sed vt credentes vitam habeatis. ergo &c.

5 ⁋ Contra est
illud Apostoli. i. Corin. ii. Sapientiam loquimur inter perfectos, quae non est nisi huius scientiae. vnde dicit ibi Gl.
De secretis dei. Haec autem scientia maxime est de secretis dei. ergo &c.

6 ⁋ Hic est intelligendum primo quod lar
ge accipiendo nomen sapientiae & stricte nomen scientiae, & Sapientia potest dici scientia, & scientia potest dici
sapientia. Secundum quod dicit Augustinus xiii. de trinitate. Nec ista duo sic accipiamus ( scilicet scientiam & sapientiam) quasi non
liceat dicere vel istam sapientiam quae est in rebus humanis, vel illam scientiam quae est in diuinis. Latiore
enim consuetudine vtraque sapientia: vtraque scientia dici potest. Proprie tamen loquendo abinuicem distin-
guuntur: vt aliqua notitia dicatur communiori nomine scientia, non sapientia: alia vero proprio nomi
ne dicatur sapientia & non scientia. Secundum quod Augustinus subdit ibidem. Nullo modo tamen scriptum esset
apud Apostolum, Alii datur sermo sapientiae: alii sermo scientiae: nisi & proprie singulis rationibus haec
singula vocarentur. Vnde vt statim determinat lib. xiiii. Scientia proprie est notitia de humanis
& temporalibus rebus. Sapientia vero de diuinis & aeternis. Ex quo statim apparet solutio ad quae-
stionem. Licet enim scientia aliqua philosophica sit de diuinis & aeternis: quia tamen nulla scientia philosophica est de deo
principaliter: vt de subiecto & obiecto: neque etiam de eo considerat aliter quam modo humano, noti-
tiam eius eliquando ex rebus sensibilibus & creaturis: sola autem theologia principaliter vt de subiecto
& obiecto est de deo: & modo diuino & superhumano de ipso considerando: Idcirco patet quod sola
theologia simpliciter sapientia debet dici: & quod nulla scientia philosophica respectu eius sapientia
dici possit. Sed vt istud quomodo ei conueniat apertius videamus, cum sapientia nomine suo
nihil aliud dicat quam praerogatiuam quandam supra nomen scientiae: Considerandum est quae sit illa praerogatiua
quam sapientia habet supra scientiam simpliciter. Quae si inueniatur principaliter in hac scientia super omnes
alias: patebit quom & quare proprie sapientia dici debeat.

7 ⁋ Notandum igitur quod scientia nomine suo nihil
aliud dicit, nisi certam notitiam de re aliquam: ita quod vt dictum est in quaestione praecedenti, omnis certa noti-
tia de re, ommuni nomin e scientia potest dici. Quare cum nomine sapientiae nihil nisi quaedam praerogatiua scientiae ex-
primitur: & praerogatiua rei debet esse in eo quod est formale & perfectio eius: Perfectio autem formalis scien Ba43v
tiae quae notitia aliqua scientia dicitur: est certitudo notitiae in ipsa: Scientia igitur vna ex hac praerogatiua
debet dici super alias sapientia: quia. scilicet in certitudine alias excedit. Et quia certitudo scientiae
causatur ex causis & principiis eius quae considerat: & principia quanto sunt priora & altiora: tan
to sunt in sua veritate certiora: & ex hoc etiam tanto magis sunt causa certitudinis & veritatis
omnium eorum quae sunt post: vt dicitur. ii. Metaph. idcirco contingit quod scientia quae simpliciter dicenda
est sapientia respectu omnium aliarum debet considerare prima principia simpliciter omnium & altissima:
& maxime inter illa illud quod est maxime primum. Illud enim est prima causa & principalis propter
quam scientia dicenda est sapientia. Secundum quod dicit philosophus. i. Metaphysicae. Arbitramur (inquit) certiorem &
doctissimum causarum sapientiorem esse circa omnem scientiam. Certissimae autem scientiarum, maxime
primorum sunt. Scire enim & intelligere maxime propter has. Propter enim haec & ex his alia co-
gnoscuntur. Et cum hoc quod scientia dicitur sapientia quia est causarum altissimarum: ex hoc maxime dicen
da est sapientia quod considerat causam quae est finis: & bonum vltimum: cuius gratia agendum est vnum
quodque: & verum primum, quid est causa cognoscendi vnumquodque. Secundum quod de primo dicitur. i. Metaphysi
cae. Antiquissima scientia & principalis cognoscens est cuius cam est agendum vnumquodque. Hoc autem est bonum
vniuscuiusque: omnino autem in natura potissimum omnium. De secundo dicitur. ii. Metaphysicae. Rectum est vocare
scientiam veritatis philosophiae philosophiam speculatiuam. Finis enim scientiae speculatiuae est veritas. ex quo conse
quenter contingit quod huiusmodi scientiae necesse est esse principia quae sunt semper in fine veritatis:
neque habent causam in esse vera, sed sunt causa in hoc aliarum rerum. Vnde & de vtroque dicit
Augustinus simul in libro suo de Aca. Dico, inquit, haec maxime esse consideranda: initium veri &
finem bonorum: nec sapientem esse qui aut cognoscendi initium ignorat: aut extremum expetendi
vt aut vnde proficiscat ur a ut quo perueniendum sit, nesciat. Et quod ob hanc causam scientia debeat
dici sapientia: quia. scilicet considerat primas causas & altissimas, specialius inspiciendo: patet dupli
citer. Primo, ex conditionibus sapientis simpliciter. Secundo ex conditionibus sapientis alicuius
in aliquo genere scientiae particularis. Primo enim patet ex sapiente simpliciter: quia omnes con
ditiones: secundum quas describit philosophus sapientem & sapientiam simpliciter: conueniunt ei ex hoc quod con
siderat causas primas & altissimas. lta quod prima conditio sapientis est scire omnia quodammodo per vniversalem
scientiam: & secunda difficilia homini: & tertia quod debet esse certior & doctissimus causarum: & quaerta quod eius
scientia suiipsius cam est: & quinta quod eius non est famulare, sed famulari: ordinare: non ordinari: suadere
non suaderi.

8 ⁋ Secundo similiter patet idem ex sapiente particulari: quia quod aliquis sapiens dicitur in sua fa-
cultate: hoc convenit ei ex certitudine scientiae quam habet de re: & cognitione causae in illa facul
tate. Semper enim in eodem genere scientiae sapientior dicitur sciens causam quam ignorans eam. secundum
quod dicit philosophus. i. Metaphysicae: quod artifices sapientiores expartis sunt: & manu artifice architector: quia
hi causas sciunt: illi autem non: quia enim sciunt, sed propter quid nesciunt. & inter scientes cau
sas semper sapientior dicitur qui priores causas nouit: siue in eodem genere scientiae: siue in
diuerso. secundum quod secundum philosophum speculatiuus sapientior dicitur actiuo. Et est aduertendum quod scientia
non dicitur sapientia ex certitudine causarum quas considerat: certitudine dico considerata
ex parte scientis: quae causatur ex euidentia sibi facta apud intellectum de re scita: Sed certitu
dine considerata ex parte rei scitae: quia. scilicet principia prima quae considerat certissima sunt quantum est de
se in sua veritate: quia prima sunt. Et ideo sunt in hoc causa veritatis aliorum: vt dicitur. ii.
Metaphysicae. licet propter suam abstractionem & debilitatem nostri intellectus: qui euidentiam illorum
non potest attingere, nobis siue sapienti in ea non possunt esse notissima: secundum quod dicitur ibidem
quod manifestissima in sua natura sunt difficilis cognitionis in veritate sua, non propter se: sed pro
pter nos: quia dispositio intellectus nostri ad ipsa est similis dispositioni oculorum vespertilionis
ad lucem solis. nisi enim sic esset, prima philosophi. scilicet metaphysica: inter scientias philosophicas non diceretur
sapientia. Non enim philosophus habet certissimam scientiam quantum est ex parte euidentiae sibi factae de sci-
bilibus in illa scientia: quoniam euidentiam multo maiorem habet mathematicus de scibili suae scientiae
Et ideo ratione illa mathematica deberet dici sapientia potius quam metaphysica: quod falsum est.
Sed philosophus certissimas causas considerat quantum est ex parte rei scitae: & ideo super omnes scientias
philosophicas sua scientia sapientia dicitur. Quare cum theologia considerat causas altissimas & profundio
ra & altiora circa illas quam scientia humana posset attingere: & maxime circa illam causam quae deus
est: quid & causarum & omnium est principium. vt dicitur. i. Metaphysicae, quam summe considerat vt est primum prin
cipiu omnium: omne ens inquantum verum producendo in esse a prima veritate quae ipse est: & vt
est omnium finis vltimus: omne ens inquantum bonum, in bonum vltimum quod ipse est reducendo
quo ad bene esse. Circa enim deum theologus considerat non solum quae circa eum philosophus ex creaturis potuit
cognoscere: sed etiam illa quae ipsi deo soli nota erant naturaliter de se: quae nec supremus ange- Ba44r
lus cognitione naturali potest attingere: quae nobis reuelauit per spiritum sanctum, & in hac sacra scien-
tia sunt conscripta. Secundum quod dicit Apo. i. Cor. ii. Loquimur sapientiam dei in ministerio: quae abscon-
dita est: quam praedestinauit deus ante secula in gloriam nostram: quam nemo principum huius seculi
nouit. Sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit: quae
praeparauit deus diligentibus se. Nobis autem reuelauit deus per spiritum suum. Spiritus enim scru-
tatur omnia etiam profunda dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis: nisi spiritus hominis: ita quod
quae dei sunt nemo cognoscit: nisi spiritus dei: nos autem non spiritum huius mundi accepimus: sed
spiritum qui ex deo est: vt sciamus quae a deo donata sunt nobis: quae & loquimur, non in do
ctis humanae sapientiae verbis: sed in doctrina spiritus.

9
⁋ Absolute ergo dicendum: quod theologia vere & proprie debet dici sapientia super
omnes scientias humanas: non obstante quod minorem habet euidentiam de suo scibili quam scientiae philosophicae de
suo. Cui concordat Auicen qui describens sapientiam dicit in primo Metaphysicae. Sapientia est ex-
cellentior scientia ad sciendum id quod est excellentius scitum: & est prima causarum totius. Hinc de
hac scientia dicitur Deuter. iiii. Haec est sapientia nia & intellectus coram populis. Respectu ergo huius
sapientiae omnis alia notitia absolute scientia debet dici: quaecumque enim aliquorum contentorum sub
nomine communi res communis per aliquam praerogatiuam conuenit vni illorum, illi appropriatur nomen
quod praerogatiua exprimit: & alteris reseruatur nomen commune. sicut nomen accidentis simplicitei
tenet omne accidens quod a conmunibus principiis subiecti causatur. Quod vero causatur a principiis propriis
subiecti: nomine appropriato dicitur proprium: licet manat de genere accidentium sicut dicit Boe thius.
Vnde omnia ea quae dicitr philosophus in commendationem suae sapientiae: multo verius possumus dicere in commenda
tionem huius niae sapientiae: videlicet quod haec sola scientiarum libera est: & iuste non humana reputatur
nec huiusmodi aliam est congruum aestimare honorabiliorem: diuina enim est & honorabilissima & dea
scientiarum. Vbi & per hoc sapientiam suam commendando signauit istam: cum continue subiuxit: Etsi qua alia
diuinorum sit: & hanc talem aut solus aut maxime deus habet.

10 ⁋ Ad primum in oppositum: quod theo-
logia sua principia supponat ab alio: dicendum quod si principia sua supponit ab alio: hoc non est
ab alia scientia: quia hoc derogaret sapientiae: sed quod ea supponit, hoc est a solo deo auctore huius
scientiae. Vnde sicut prima philosophia sua principia supponit ex testimonio naturalis rationis: cuius est
illam scientiam inuestigare: Sic ista supponit sua principia ex testimonio dei: cuius est eam reuela
re: nec hoc in aliquo dignitati sapientiae derogat.

11 ⁋ Ad secundum: quod ista scientia non potest probare
principia aliarum scientiarum: dicetur infra in quaestione de principalitate huius scientiae super alias. vbi
argumentum hoc magis habet locum quam hic.

12 ⁋ Ad tertium: quod ista est scientia fidei: quae non pertinet ad
sapientiam: dicendum quod in fide tria considerantur: scilicet habitus fidei: & modus sciendi siue cognoscendi
per fidem: & ipsum creditum siue obiectum fidei. Primo modo fides pertinet ad scientiam: non ad sapientiam: in
quantum. scilicet fides est temporale quid: non aeternum. Et similiter secundo modo inquantum. scilicet est propter suam imperfectionem
euacuabilis. Tertio modo partim pertinet ad scientiam: inquantum. scilicet est de temporalibus partim vero ad sapientia. scilicet
inquantum est de aeternis. Et quo ad hoc aliqui solebant dicere quod ista scientia, partim est sapientia
partim scientia: quod verum est: considerando haec & illa, temporalia. scilicet & aeterna in se & absolute. Sed non
sic cadit consideratio temporalium in hac scientia: sed solum inquantum habent ordinari ad aeterna: & sunt proptei
considerationem aeternorum. secundum quod hoc declarat Augustinus xiii. de ciui. in exemplo. d. Sapientia diuinis,
Scientia humanis, attributa sit vtrumque agnosco in Christo in eo quid scriptura dicit. Verbum caro
factum est. In verbo intelligo dei filium: in carne agnosco verum hominis filium: in rebus per tempus or-
tis homo coniunctus est deo: in rebus vero aeternis summa veritas attribuitur dei filio. & sequitur
Scientia ergo nostra Christus est: Sapientia quoque nostra idem Christus est. per ipsum pergimus ad
ipsum: tendimus per scientiam ad sapientiam. Inquantum ergo temporalium consideratio non est in hac scientia:
nisi in relatione ad aeterna, tota sapientiae consideratio est: secundum quod etiam in prima philosophia consideratio
substantiae sensibilis est propter considerationem quiditatis substantiae aeternae separatae.

13 ⁋ Ad quartum:
quod ista scientia non est suiipsius gratia. Dicendum quod proprie loquendo nulla scientia vt scientia est suiipsius
gratia. Notitia enim suprema quae erit in patria per veritatem in intellectu, ordinatur ad fruitionem boni
per amorem in affectiua: vt aliquando videbitur cum fuerit sermo opportunus de hoc. Omnis
etiam notitia huius ad scientiam vitae futurae ordinari debet. Vnde philosophus dicens quod sci-
re sapientiae est suiipsius gratia: vel loquitur deiscire ex pura ratione naturali & perfectione
quam potest attingere homo ex puris naturalibus: & verum est quod vltra scire nihil perfectius
pot est attingere homo pura vi naturalis rationis: vel si intendit quod vltima perfectio hominis
in illo scire consistit: errat nihil sentiens de scientia ista: ad quam ordinari debet omnis scientia philoso Ba44v
phica: quae etiam absolutem non est suiipsius gratia nec propter se: sed ordinata ad istam: & me-
diante ista ad claram notitiam patriae: quae non erit ad vlteriorem scientiam ordinanda. Et ideo ve
rissime quo ad hoc: scientia ista suiipsius gratia dicenda est esse & propriissime sapientia: inquam
tum non est vlterior scientia expectanda in hac vita. Absolute autem sapientia solum potest dici
caelestis vitae contemplatio: quae altiora speculatur de primo principio quam capere non potest hu-
mana aestimatio. respectu cuius ista scientia, & quaelibet alia vix absoluto nomine scientiae me-
retur appellari: sicut sapiens huius sapientiae respectu illius sapientiae verius stultus quam sapiens
reputandus est: Secundum quod dicit Origenes super illud Exo. iiii. Non sum eloquens ex quo locu-
tus es ad seruum tuum. Dum esset Moyses in Aegypto: & erudiretur omni sapientia Aegyptiorum:
nec profitebatur se eloquentem. Erat enim quantum ad Aegyptios eloquentiae incomparabilis. Vbi vocem
dei audiuit: cum incepit cognoscere verbum quod erat in principio apud deum: se pronunciat mutun:
Mutis enim animalibus quamuis indoctus homo comparetur eloquens videbitur. Si vero eruditis & elo
quentibus stultus & mutus. At si quis dei verbum & diuinam respiciat sapientiam: multo amplius
quam apud nos pecudes, apud deum mutum se animal profitebitur. Vnde & bene dixit propheta sapien
tissimus in Philiso. Vt iumentum factus sum apud te. Sed quia per intellectum huius scientiae notitia illius
scientiae quodammodo inchoatur: vnde quodammodo etiam ex comparatione ad illam sapientiam: haec
potest dici sapientia: quae tamen respectu cuiuslibet alterius scientiae huius vitae verissime sa-
pientia dicenda est. Vnde definitio illa sapientiae: quae scribitur. i. de Acadeca. Augustinus verissime huic sapiem
tiae conuenit. Dicit enim ibi Augustinus Sapientia mihi videtur rerum humanarum & diuinarum quae ad beatam
vitam pertinent: non solum scientia, sed & diligens inquisitio: vt homo quantum potest in deum tram
quillius tendat: & extremo vitae die ad id quod concupiuit adipiscendum reperiatur paratus: frua
turque merito diuina beatitudine qui ante sit humana perfruitur.