Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e555

Sources:

Ba: Badius1520a

B42r

1
CIrca primum arguitur, quod theologia non sit scientia. Primo sic. Scientia non
est nisi eorum quorum sunt causae & principia. Tunc enim scire opinamur
vnumquodque: cum causas & principia arbitramur scire: vt dicitur in princ. Physi.
& in principio post. Et Auicen. dicit in principio Metaphysicae suae. Inquisitio
omnis scientiae non est de principiis: sed de consequentibus principiorum. De
rebus autem diuinis est theologia: quarum non sunt causae & principia. Sed
ipsae sunt causae & principia aliorum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. omnis scientia est de intelligibilibus
& vniuersalibus. primo post. & primo Metaphysicae. Theologia vt plurimum non est de intelligi
bilibus & vniuersalibus, sed de sensibilibus & particularibus: quia de rebus historicis & humanis
gestis: quae creduntur & non intelliguntur: secundum Augug. lxxxiii quaestionibus quaestione xlviii. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic.
theologia est solum notitia eorum quae tenentur per fidem: & ad fidem de eis faciendam. Io. xx. Haec autem
scripta sunt vt credatis. Scientia autem non est eorum quae fide tenentur: quia scientia fidem euacuat
cum scientia sit eorum, quae intellectu videnturc. fi des autem eorum quae non videntur. ergo &c.

4 ⁋ Quar-
to sic. omnis scientia procedit ex principiis per se notis. primo post. Theologia autem non procedit nisi Ba42v
ex creditis: quae non sunt per se nota: cum a pluribus eis contradicatur. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est Aup
cum dicit, quod theologia est scientia de his rebus quas ignorare non expedit: & quas nos scire per
nos idonei non sumus.

6
⁋ Ad quaestionem istam intelligendum, cum theologia sit credibilium, & nullorum aliorum, nisi
vt accipiuntur ab initio: vt per fidem credita: Nunc autem ita est quod credibilia primo per fidem nata sunt
fieri scita per intelligentiam: vt quae proponuntur homini primo credenda per fidem, postmodum diuino lu-
mine adiutus, & proprio studio aptatus, capiat ea per intelligentiam, secundum quod infra determinabitur:
quod & ipsa alio modo iudicanda est esse scientia, inquantum est credibilium vt credibilia sunt tantum: alio ve
tur modo, inquantum credibilium vt facta sunt intelligibilia: Dicendum igitur quod notitia aliqua appella
ta scientia dupliciter. Vno modo stricte: alio modo large. Large appellatur scientia quaelibet notitia
certa veritatis. Secundum quod dicit Aug. primo de li. arb. Scire nihil aliud est quam ratione, hoc est mente
habere perceptum. Et scientia sic dicta distinguitur contra opinionem, dubitationem & suspitionem, quae
sunt opeationes intellectus & notitiae sine vlla certitudine. Propter quod philosophus. vi. Ethicorum in illis tri-
bus non ponit esse intellectuales habitus. Vnde quia fides dicit certam notitiam eorum quae tenentur per
fidem: vt infra dicetur: sub isto modo scientiae continetur notitia fidei. & sic large sumendo scientiam, Theo-
logia inquantum continet credibilia considerata vt credibilia tantum, nondum visa siue intellecta, di-
cenda est scientia. Secundum quod dicit Augustinus de videndo deum. Merito nos scire dicimus: non solum id quod vi-
demus: verum etiam illud quod certissimum credimus. Vnde & credita etiam quodammodo mente videre
recte dicimus: quia quod verum sit minime dubitamus. Hinc Io euang. de eo quid sola fide tenuit (Si tamen
sola fide & non scientia pura siue intellectu tenuit) dixit. i. Io. iii. Scimus quoniam cum apparuerit: similes ei
erimus. Et Paulus. Nunc scio ex parte. Ecce (dicit Augustinus ) scire se dixit quod non videndo: sed credendo co
gnouerat. Stricte vero appellatur scientia: non quaecunque certa notitia: sed solummodo eorum quorum veritas
intellectui ex rei euidentia apparet: vt intellectus in ea sibi ipsi sit testis, & certitudinem ex eo quod vi
det, habeat: non tantum ex testimonio alterius: sicut certitudinem habet fides. Secundum quod dicit Auicen-
ix. Metaph. Promissio quae fide recipitur non est via ad probandum eam nisi testimonio prophetae. Sicut
illa quae est quod habebimus corpus apud resurrectionem. De tali scientia dicit Aug. primo de li. ar. Proprie
& pure scientia nominatur: quia ratione atque intellectu paratur. Et scientia sic dicta distinguitur a fide
& omni notitia eorum quae fide tenentur inquantum huiusmodi: quia est intellectorum ex rei euidentia: non cre
ditorum ex alterius testimonio. Sed intellectus talis dupliciter potest haberi. Et secundum hoc scien-
tia proprie dicta est duplex. Vno enim modo haberi potest vi naturalis rationis operantis modo naturali
illustratione solius luminis naturalis: aut cum diuina illustratione generali. de qua dictum est su-
pra. Alio modo vi naturalis rationis opeantis modo supnaturali illustratione speciali luminis supernatu
ralis. Primo modo habetur intellectus de rebus naturalibus in scientiis philosophicis. Secundo autem modo habetur de rebus
supernaturalibus in ista scientia. & hoc inquantum credibilia sunt intelligibilia quaedam in potentia: vel iam
intellecta. vt infra videbitur. Vnde quia ista scientia continet credibilia quae non perfecte sunt homini intelli
gibilia in vita ista: & hoc non nisi paucis: et forte aliqua sunt ita credibilia quod nec sunt intelligibi
lia homini in vita ista: quia quod oculus non vidit: auris non audiuit: nec in cor hominis ascendit: praepara-
uit deus diligentibus se. Sicut dicunt Esa. & Apostolus, quod & optime credunt. Ideo dicit Augustinus de videndo
deum. quod scientia nostra constat ex visis & creditis. & in his quae videmus nosipsi testes sumus, quae vero
credimus testimonio alterius tenemus. Vnde sicut differunt scire ex visu, proprio: & ex auditu alterius
dicto: sic differunt intelligere aliquid, quia euidentia eius menti est praesto: & credere solum ex alterius te
stimonio. Secundum quod dicit Aug. ibidem. Praesentia intelligimus quae praesto sunt sensibus animi siue corporis
Sicut enim hanc lucem corporis sensu: sic meam voluntatem plane video: quia praesto est animae sensibus
Si quis vero mihi indicet voluntatem suam: quia iam mihi latet sensu corporis & animi: credo, non
video: aut si eum mentiri aestimo, non credo.

7
⁋ Ad primum in oppositum: quod theologia non habet causas & principia: Dicendum quod fal-
sum est: quia habet principia prima credibilia: ex quibus ductu naturalis rationis illustran-
te lumine supnaturali elici possunt credibilia posteriora pertinentia ad hanc scientiam. Sicut in
qualibet alia scientia ex primis principiis lumine naturalis rationis eliciuntur posteriora. Licet enim
diuina omnia sunt principia respectu rerum naturalium: in se tamen quaedam sunt priora quibusdam: quae
sunt secundum hoc principia aliorum: etiam in eis quae pertinent ad ipsum deum. secundum quod pater est principium
filii, pater & filius spiritus sancti.

8 ⁋ Ad secundum: quod theologia est de singularibus & sensibilibus:
Dicendum quod aliquid tractatur in scientia dupliciter: vel primo & propter se: vt sunt illa quae sunt
de substantia & integritate scientiae: vel secundario & propter illa quae principaliter tractantur: vt per ea decla
rentur, & facilior fiat doctrina, & melius percipiat addiscens. Primo, modo theologia sicut & quaelibet Ba43r
alia scientia est de vniuersalibus & intelligibilibus. Secundo modo bene potest esse de singulari
bus & sensibilibus. & hoc modo historiae & gesta particularia & sensibilia in hac scientia introdu-
cuntur: non tam propter necessitatem scientiae: quam propter declarationem eorum quae pertinent principaliter
ad scientiam: & propter addiscentem: & hoc duplici de causa. scilicet necessitatis & commoditatis. Necessita
tis, eo quod diuina, quia facultatem nostram excedunt: aliter capere non possumus. secundum quod dicit Dio. i. ca.
de cael. Hierar. Non erat possibile nostro animo ad non materialem caelestium ascendere contemplatio
nem: nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione vtamur. Commoditatis, quia per exempla sin-
gularia sensibilia nobis consentanea facilius quaeque capimus: quam sermone vniversalis nobis proposita. secundum
quod dicit Augustinus li. de mendacio. Diuinae scripturae non solum praecepta dei continent, sed etiam vitam mo-
resque iustorum: vt si forte occultum est quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis sanctorum intelli
gatur. Hinc etiam dicit Leo papa. Validiora sunt exempla quam verba: & plenius est ope docere quam ser
mone. Vnde & ista sensibilia historica in hac scientia, sunt quasi exempla in aliis: quae licet ponere in omni
scientia: vt facilius capiat qui addiscit. secundum quod dicitur primo Priorum. Nec tamen vt nuda exempla & pu-
re historica: talia in ista scientia sunt accipienda, quia tunc non essent omnino de integritate fidei & huius
scientiae. Sed debemus ea accipere vt facta legis declaratiua: & cum hoc vim praeceptorum legis in se ha
bentia. Secundum quod dicit Ambrus in Hexam. Aiaduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur vim
statuisse legis in posterum.

9 ⁋ Ad tertium, quod de his quae tenentur fide non est scientia: Dicendum secundum iam di
cta: quod verum est stricte sumendo scientiam: nisi inquantum credibilia sunt est intelligibilia. Large autem sumen
do scientiam, bene verum etiam est quod de eis est scientia vt credibilia sunt: vt dictum est.

10 ⁋ Ad quartum
quod non procedit ex principiis per se notis: Dicendum quod procedit ex principiis per se notissimis & certissi-
mis in sua veritate: & etiam fideli certitudine fidei. licet prius quam credita facta sunt intellecta, non
sint nota ex rei euidentia: vel licet etiam nec fide tencantur sine lumine fidei.