Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e534

Sources:

Ba: Badius1520a

B41r

1
CIrca septimum arguitur quod homo studio suo in acquirendo scientiam: terminum aliquando debet
limponere. Primo sic. Apo dicit. Non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere
lad sobrietatem. sed si terminus studio non esset imponendus: numquam contingeret tantum
sapere quin plul oporteret sapere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Prouer. xxiii. super illud
Noli laborare vt diteris. G. Scientia. & sequitur in textu. Sed prudentiae tuae
pone modum. Non autem esset ei ponendus modus scientiae: si studio terminus non esset
imponendus. ergo &c.

3 ⁋ Contra est illud Ecclesi. vi. Eili a iuuentute excipe do-
ctrinam: & vsque ad canos inuenies sapientiam. sic autem facere nunquam esset cessare secundum intentionem
sapientis, ergo &c.

4 ⁋ Item Augustinus i. de Academica dicit. Philosophia est a cuius vberibus nulla aetas quaerit excludi.
ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum ea quae sunt ad finem a fine determinari debent: & studium
hominis in quacumque scientia finaliter ordinatur ad inuestigandum notitiam subiecti eius: & eorum quae
circa subiectum consideranda sunt intantum protendendum esse studium requirit scientia quaelibet, quousque
notitia subiecti & eorum quae circa ipsum consideranda sunt: haberi possint. Notandum igitur quod cir-
ca hoc aliter sentiendum est in studio sacrae scripturae & aliarum scientiarum. Cum enim in sacra scriptura
studendum est: vt hic proficiendo per fidem circa illa quae traduntur in ea, perueniamus in futuro ad
contuendum illa per speciem. In isto autem profectu quanto homo magis procedit: tanto magis proficit:
& quanto amplius inuenit: tanto amplius inueniendum sentit. In tali autem studio numquam est cessandum
invia: quousque ad terminum apertae contuitionis perueniatur in patria. Idcirco quantum ad studium sacrae
scripturae absolute dicendum quod terminus studii in eo ponendus non est, immo dispositus & ordina
tus ad hoc semper intentionem proficiendi amplius & amplius in ea habere debet. & hoc maxime
ideo quia scibile in ipsa est infinitum: circa quod potest profectus procedere in infinitum. Secundum quod dicit Augustinus super
so. par. ii. ser. ix. Diuini cantici vox est. Quaerite dominum & viuet anima vestra, quaeramus inuenien
dum: quaeramus inuentum: vt inueniendus quaeratur, occultus est: vt inuentus quaeratur immensus est.
Vnde alibi dicitur. Quaerite faciem eius semper. Satiat enim quaerentem: inquantum capit: inuenientem capaciorem
facit: vt rursus quaeratur implere vbi plus capere coepit: quia cum consummauerit homo, tunc inci
pit: donec ad illam vitam veniamus: vbi sic impleamur vt capaciores non efficiamur: quia & perfecti
erimus vt iam non profciamus. Tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus
non vt fructus inuentionis non sit finis inquisitionis: sed ideo hic semper dicimus quaerendum: ne ali-
quando hic putemus ab inquisitione cessandum: atque ita quaerendo tendamus: & inueniendo ad aliquid
perueniemus: & ad id quid restat quaerendo & inueniendo transimus: quousque ibi fiat finis quaerendi:
vbi perfectioni non superest intentio proficiendi. & in sermone. xliii. Spiritus sanctus nunc docet
fideles quanta quisque potest capere spiritualia: & in eorum desiderium magis accendit, si quisque in ea
charitate proficiat: qua & diligat cognita & cognoscenda desideret. lta vt ea quoque ipsa quae
nunc quandoque cognoscit nondum se scire sciat: quomodo scienda sunt in eam vitam: quam nec Ba41v
oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cer hominis ascendit. quo sciendi modo si nunc ea vellet
interior magister dicere. id est niae menti apire & modostrare, humana infirmitas portare non posset.
Vnde dicit Chrysostomus in principio super Matthicrum. Non a pueritia elegi aliquos ad discendum
iubentes, certum annorum numerum praefinientes ad consummandum studia virtutum: sed cunctis ge-
neraliter aetatibus disserentes. Vnde Origenes in Homilis. quomodo Abraham accepit Cethuram
in vxorem: exponens quomodo sancti in extrema aetate vxores duxerant, in typo sapientiae semper
conquirendae, dicit sic. Patriarcharum coniugia mysticum aliquod indicant sacramentum. Abraham
quamuis esset senex: hoc tamen sciebat quod sapientiae nullus est finis: nec discendi terminum senectus im-
ponit. Sarae dormitio virtutis est intelligenda consummatio: quia vero perfectae & consummatae
virtutis est: semper necesse est vt in aliqua eruditione versetur: quam eruditionem coniugen eius
sermo diuinus appellat. Accepit ergo senex Abraham vxorem nomine Cethuram. maior enim ad sapientiam
sensibus nostris capacitas inest, quando mortificatio lesu circunfertur in corpore mortali. Quanto enim
quis carne fessus est: tanto erit virtute robustior: & sapientiae complexibus aptior. lgitur ad
tales nuptias per senectam nullus excluditur: immo maturae aetati plus conveniunt. Propter quod dicit
Dauid in Psal. Laetetur cor quaerentium dominum & confirmamini: quaerite faciem eius semper. Quod Augu
stinus exponens. xii. de trinitae in prin. di. Videtur quid semper quaeritur numquam inueniri. & quomodo iam laetabitur
& non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint inuenire quod quaerunt: Et quod inueniri possit dum quae-
ritur: testatur Esa. cum dicit. Quaerite dum: & mox vt inueneritis eum: inuocate illum. an inuentus
quaerendus est: Sic enim sunt incomprehensibilia quaerenda: ne se aestimet homo nihil inuenisse: quin
quod sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit inuenire. Cur igitur sic quaerit: si incomprehensibile
comprehenditur esse quod quaerit: nisi quia cessandum non est: quandiu ipsa incomprehensibilium inquisitio
ne proficitur: & melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum: quid et inueniendum quaeritur: & quaeren
dum inuenitur: Nam & quaeritur vt inueniatur dulcius: & inuenitur vt quaeratur auidius. Secundum
hoc accipi potest quod dictum est in Ecclesiastico. Qui me manducant, adhuc esurient: & qui me
bibunt, adhuc sitient. Manducant enim & bibunt: quia inueniunt: & quia esuriunt & sitiunt: ad-
huc quaerunt. Et. ix. de trinitate. in principio. Tutissima est quaerentis intentio donec apprehendatur ila
lud quo tendimus: si ea recta intentio est quae proficiscitur a fide. Sic ergo quaeramus tanquam in
uenturi: & sic inueniamus tanquam quaesituri. Cum enim adhuc consummauerit homo: tunc in-
cipit: & hoc totum contingit propter scibilis infinitatem. Secundum quod dicit Hila. de trinitate. Incipe: per
curre: persiste: etsi non peruenturum: gratulabor tamen profecturum. Qui enim pie infinita pro
sequitur: etsi non contingat aliquando: semper tamen proficiet: & reuera saltem in futuro at-
tinget. Secundum quod dicit Augustinus de bono perseuerantiae. Bonae spei est homo, si eum sic perse-
uerantem dies vltimus huius vitae inuenerit: vt adiiciantur ei quae proficienti defuerint: &
perficiendus quam puniendus potius iudicetur. Vnde de profunditate huius scientiae & infinitate
scibilis in ea, dicit Augustinus in epistola ad Volusianum. Tanta est Christianarum profundi-
tas literarum &c. vsque ibi. Cum consummauerit homo: tunc incipit: longa est auctoritas, sed
communis. Vnde Origenes exponens illud quod dicitur de lsaac. Gen. xxv. Habitauit iuxta puteum
nomine viuentis & videntis. Intelligentibus, inquit, grandis est ista benedictio: qui potest sin-
gula quae in lege & prophetis sunt scire, & intelligere: ille habitat ad puteum visionis. Magnam
benedictionem accepit lsaac vt habitaret ad puteum visionis. Nos quando satis mereri poteri-
mus: si forte transitum habere possimus per puteum visionis: certe si non potero omnia intelligere:
assideo tamen scripturis diuinis: & in lege dei meditor die ac nocte: & omnino numquam desino in-
quirendo: discutiendo: certe quod maximum est orando: & ab illo poscendo intellectum qui do
cet hominem scientiam, videor & ego habitare ad puteum visionis. Tu ergo si semper per-
scruteris propheticas visiones: si semper inquiras: si semper discere cupias: haec mediteris
in his permaneas: percipis & tu benedictionem a domino: & habitas apud puteum visionis:
& dominus aperiet tibi scripturas. In caeteris autem scientiis studio terminus ponendus est.
Cum enim (vt dictum est supra) in aliis scientiis studendum non est nisi inquantiaem vtiles sunt: &
(vt infra dicetur) intantum vtiles sunt inquantum ad hanc sacram scripturam proficiunt: In
tantum ergo studendum est vnicuique in aliis scientiis: inquantum ex hoc profectum poterit ha-
bere studendi consequenter in sacra scriptura: ne nimium immorando in aliis in illis tempus con
sumat: per quod fructuosius in ista proficere posset, etiam si quis illis intendat: vt ad istam scien-
tiam veniens amplius & pluribus proficiat: cum residuum temporis vitae suae ad capiendum
ea quae sunt huius scientiae non sufficiat. Ridiculum enim est vt dicit Augustinus in epistola
ad Dioseorum, cum propterea multa superssua didiceris: vt tibi aures hominum ad votum prae- Ba42r
parentur: ipsa necessaria non tenere: quibus superslua praeparaueris: & dum occuparis vt discas
vnde facias intentos nolle, discere quod infundatur intentis. Et Augustinus de vtilitate credendi.
Iintelligere superfsua fortasse non nocet. Sed fortasse discere nocuit: cum tempus necessariorum occupa
rent Et permittit tamen deus curiosos diutius in illis immorari scientiis: ne tempore illo implicent se
deterioribus. secundum quod dicitur Ecclesi. iii. Vidi afflictionem quam dedit deus filiis hominum: vt disten
dantur in ea. cuncta enim bona in tempore suo, & mundum dedit disputationi eorum. Vbi dicit Glos.
Propterea dedit deus in praesenti etiam peruersorum dogmatum magistros: concessit occupationem:
ne mens eorum ociosa torpesceret. Deus enim fecit omne bonum quod fecit. Sed in tempore suo bonum
bonum est: numquam vlterius quam opus est. Et ideo Augustinus loquens de studio scientiarum secularium, dicit
ii. de doc. Christ. In doctrinis quae apud gentes inueniuntur, in omnibus tenendum est nequid
nimis. Et de ordine. L. ii. Talis eruditio si quis ea moderate vtatur (Nam nihil magis quam nimium
formidandum est) talem philosophiae militem mittit: vt ad summum illum modum vltra quem requirere aliquid
nec possit, nec debeat, nec cupiat, perueniat. Reuera opus est cauere in studio scientiarum philosophicarum
ne quid nimis: quia vt ostendit secundo de doc. Christiana plurimum accidit vt facilius homines res asse
quantur propter quaes assequendas ista discuntur: quam talium praeceptorum nodosissimas disciplinas & spinosissi
mas. Et tamen (vt ipse subdit ibidem) quandoque miseros magis in his omnibus ipsa spectamina veritatis
delectant saepe. De quibus dicit Chrysostomusi. is. super Matth. Plerique totos dies peragunt. propter
illam occupationem vanissimam: & multa detrimenta patiuntur: & cum omni diligentia quod audierint
memoriae commendant: eaque ad animi sui perniciem infixa custodiunt. His vero vbi loquitur deus
ne exiguum quidem tempus patienter expectent. Vltim. scilicet senectutis: quod tamen vtile esset multum
Secundum quod dicit Augustinus ad Hiero. Ad discendum quod opus est: nulla aetas sera videri potest: quia etsi
senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam quae doceant ignorare.

6
⁋ Ad primum in oppositum: non plus sapere quam oportet: Dicendum quod semper oportes
plus: non tamen plus quam oportet: Sed ponere prudentiae nostrae modum, vt dicit secunda ratio. &
hoc sit semper pie secundum regulam fidei quaerendo, non transgrediendo terminos quos posuerunt pa
tres nostri: vt dicitur Prouer. xxiii. vnde post illud Prouer. xxiii. Prudentiae tuae pone modum: sta
tim sequitur. Ne erigas oculos tuos. Glos. mentis. Ad opes quas non potes habere. Gl. diuinita-
tis perscrutandas: quia, caelestibus tantum ouibus patent.