Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e523

Sources:

Ba: Badius1520a

B40r

1
CIrca sextum arguitur, quod studendum est homini scire propter se. Primo sic. Studendum est homi
ni per se propter intellectus perfectionem: & ignorantiae amotionem. sed ipso scire in
tellectus perficitur: & ignorantia amouetur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Omnis actio or
dinata ad aliquid vt ad finem vltimum, est ad illud propter ipsum finis vltimus studii hu-
mani: cum studere sit actus proprius rationis, est ipsum scire: quia est vltimum in quod
lmpotest ratio vt ratio est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. ad illud studendum est propter se
quod studens desiderat propter se: & propter quod acquirendum studere intendit: sci-
re est huiusmodi. secundum quod dicit Philosophous. i. Metaphysicae. Scire (inquit) desiderans, propter se ma-
xime scientiam desiderabit. haec autem maxime scientis est. Vnde & comnmen. addit. d.t quod Philosophi propter
id quod est scire & intelligere, philosophati sunt:i & non commodi alicuius causa: & quod ideo sapientia philosophica
libera est: quia est suiipsius gratia.

4 ⁋ In contrarium est illud apostoli. i. Cor. xiii. Si habuero prophe-
tiam.
Glos. Futurorum notitiam. Et nouerim mysteria omnia. Glos. Occulta no. & vete. test. Et nouerim
omnem scientiam
. Glos. Diuinam & humanam. Charitatem autem non habuero, nihil sum. Glos. Nihil mihi pro
dest ad vitam. sed ad tale non est studendum propter se. ergo &c.

5 ⁋ Ad intellectum huius quaestionis in prin-
cipio est hic aduertendum: quod cum quaeritur an studendum sit homini vt sciat propter se. i. propter
ipsum scire, interrogatio potest intelligi dupliciter. vno modo, vt li propter dicat circunstantiam cau-
sae formalis. alio modo vt dicat circunstantiam causae finalis. Si causae formalis: cum scientia de se for-
maliter sit bona & delectabilis & desiderabilis, vt merito propter eam studeat homoi. secundum quod dicit
Tullius de Academi. Nihil est humanae menti veritate dulcius. hoc modo concedi potest quod studen-
dum est homini scire propter se scilicet formaliter: sed hoc non excludit quin studendum sit propter aliud
finaliter. secundum quod virtutes & propter se sunt expetendae: tanquam in se bonae & delectabiles formaliter:
& propter aliud, quia propter felicitatem finaliter. Secundum etiam quod amicos dicimur diligere propter
se: etsi nobis nihil boni inde contingeret: etsi in India essent: vt vult Philosophus. Si vero interroga-
tio intelligatur vt li propter notet circunstantiam causae finalis: vt scilicet scire ponatur finis vltimus
studentis: non ad aliquod aliud vlterius ordinandus: dicunt aliqui, quod quantum est ex parte ipsius sci-
re: ipsi non est studendum propter se in statu vitae praesentis. Cuius rationem assignant. Quoniam status vi
tae praesentis est status meriti: & meritum non procedit ex intellectu, sed ex affectu: nec ex scire: sed
ex agere: nec ex lectione: sed ex deuotione. Seruus enim sciens voluntatem domini sui & non faciens, va-
pulabit multis. & vt dicit laco. melius est viam domini non agnoscere quam post agnitam retroire. In
statu ergo huius vitae dicunt quod non est homini omnino studendum vt sciat propter se, statum sci
licet faciendo in scire: sed vt sciendo cognoscat quid agere: & ad quid tendere debeat. Dicunt igitur
quod qualitercumque est in patria caelesti, siue visio futura perfectior sit quam amor, siue fruitio, an econverso: in
via tamen merendi hic proculdubio actio praeferenda est cognitioni. Melius enim est (vt dicunt)
facere & non scire quam scire & non facere. Quare cum actus studii non respiciat nisi modum acquirem
di scientiam: via rationalis deductionis procedendo a noto ad ignotum, vt per notum cognoscatur ignotum: qui
locum non habebit in patria: vbi cognitiones nostrae discursiuae a noto ad ignotum non erunt: sed
solum locum habet hic in via: dicunt absolute dicendum, quod non est studendum homini finaliter vt sciat
propter se, id est propter ipsum scire, ibi stando. Hoc enim est vanitas vanitatum: & fuit vanitas
philosophorum: quoniam cum cognouissent deum. secundum quod dicit apsus Boi. it Quod notum est dei manifestum
est illis
. Glos. Quod de deo est cognoscibile ductu rationis: notum est illis. Et tamen non sicut deum eum glo
rificauerunt. Glos. Bene viuendo & colendo. Euanuerunt in cogitationibus suis: putantes se aliquid esse cum Ba40v
si hil essent. Quod reuera vanitas erat summa: & ideo dicentes se esse sapientes: stulti facti sunt. Reue
ra stulti ponendo beatitudinem in cognitione quam habere poterant per creaturas: quae solum ponen-
da est in cognitione creatoris. Et ideo dicit Augustinus secundo de doctrina christan loquens de notitia creatu-
rarum quam habebant philosophi. Illa (inquit) plurimum intellectum adiuuat: tantum absit error: quo viden
tur sibi homines ipsam verae vitae veritatem didicisse cum ista didicerint. Istorum positio non potest
stare. Cum enim omnis actio virtutum moralium ad serenandum oculum mentis ordinetur: vt
mundatus possit deum videre & hic quantum possibile est per intellectum & fidem: in futuro ve-
ro per speciem: superior perfectio & perfectior est notitia sciendi deum & diuina quam omnis virtutis mora-
lis actio. Non est ergo scire simpliciter propter agere: sed econverso. Et quod scire dirigit agere: hoc est
propter se, vt clarius contingat scire oculo mentis serenato per agere. Nec est agere per virtutes mora
les omnino maioris meriti: quam secundum intellectuales. Immo econverso quantum est de ratione operis
maioris meriti est opus contemplatiuae quam actiuae: & magis debet esse in electione: inquantum tamen contem
plari ex voluntate imperatur: & charitatis amore. Sed hoc declarari habet in quaestione de compara
tione vitae actiuae & contemplatiuae. Dico autem ex charitatis amore: quia sine charitate nulla valet
praesentis vitae actio. vt dictum est secundum apostolum. i. Corinth. xiii, nec cognitio: quia scientia huius
vitae si sola sit inflat: & non nisi per charitatem aedificat. vt dicitur. i. Corith. viii. vbi dicit glos. Scientia si
sola est in superbiam extollit. ergo si vis habere non inflantem scientiam: adde charitatem: & vtilis
erit scientia. per se enim inutilis est: vt patet in rationibus supra inductis ad hoc: & etiam dictum est. su
pra secundum apost. i. Corith. xiii. Qualitercumque ergo se habebit res in statu gloriae: in statu praesentis
vitae non est studendum ad scire propter se: sed vt per habitam scientiam sciens ex cognito dirigatur in actio
nem: & hoc quantum ad scientias practicas, quantum vero ad scientias speculatiuas vt amplius inflamme
tur ad amorem. Vnde videtur esse distinguendum de scire & agere. Est enim quaedam scientia agibilium: quaedam
vero speculabilium. Similiter est quaedam actio executionis agibilium: quaedam vero dilectionis speculabilium. Loquendo
autem de scientia & actione in agibilibus: scientia est propter actionem: & actio est finis scientiae. vt in
scientiis practicis: in quibus studendum non est scire propter se: sed propter opus. secundum quod dicit
Philosophus de scientia Ethic. Praesens negotium non est vt sciamus: sed vt boni fiamus. Loquendo
vero de scientia & actione in speculabilibus: sic similiter est scientia propter actionem: nec enim est
studendum scire speculanda: nisi dirigendo ad illa quae ex charitate sunt diligenda: vt cognita diligan
tur. Propter autem operanda primo modo non est studendum scientiae secundo modo dictae: sed propter
ipsam magis est operandum illa operatione. Absolute ergo dicendum quod nulli scientiae studendum
est scire propter se: sed propter aliud: aut propter actionem agendorum: vt in scientiis operatiuis: aut
propter amorem diligendorum: vt in scientiis pure speculatiuis. Vnde super illud. i. Corith. viii. Scien
tia inflat: charitas autem aedificat. dicit Glos. Addite scientiae charitatem: et vtilis erit. scientia per se
inutilis est. Quare nec praecipue isti scientiae sacrae scripturae: cuius proprius finis est charitas de corde
puro & conscientia bona & fide non ficta: & hoc tam ad praecepta credendorum: quam agendorum. Propter
quod dicit Augustinus in sermone de laude charitatis. Totam magnitudinem & altitudinem diuinorum elo
quiorum secura possidet charitas: qua deum proximumque diligimus. vt infra dicetur: loquendo de
auditore huius scientiae. Et ideo dicit Augu. xiii. de trinitate. Habet scientia modum suum bonum, si quid
in ea inflare solet aeternorum charitate vincatur. Vnde dicit Bernard. Non probat apostolus multam
scientiam si modum sciendi nescias. Modus autem sciendi est vt scientias quo ordine: quo studio: quo
fine nosse quaeque oportet. Quo ordine, vt illud prius quod maturius ad salutem, quo studio: vt id ar
dentius quod vehementius promouet ad amorem, quo fine: vt propter tuam & proximi vtilitatem. Quidam enim
student vt sciant: & curiositas est: quidam vt sciantur: & turpis vanitas est: quidam vtiditentur: &
turpis quaestus est: quidam vt aedificent: & charitas est.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod scire est intellectus perfectio: Dicendum quod in argu
mento est figura dictionis: commutando quale in quid. Cum enim dicitur quod studendum est homini pro
pter persectionem intellectus, perfectio stat ibi concretiue: & supponit ibi vt quale, sub hoc sensu: stu
dendum est homini propter perfectionem intellectus id i. vt intellectus eius perfectus fiat. supponit au
tem pro abstracto cum dicitur: scire est perfectio intellectus: & ita vt quid. Scire enim est ipsa per-
fectio. & ideo non sequitur conclusio pro abstracto: quae pro concreto bene sequeretur. Haec enim
est vera. Studendum est homini vt sciat propter intellectus perfectionem, id est vt ipse intellectus
sit perfectus. Illa tamen est falsa. studendum est homini vt sciat, id est propter ipsam scientiam, siue
propter ipsum scire. licet enim scientia sit finis & perfectio intellectus (vltra enim scientiam nullo alio
perficitur) non tamen est finis suiipsius vt sit propter seipsam scientia vel ipsum scire, & sit vltimus
finis: vel in eo sit status: quia scire ordinatur ad perfectionem vlteriorem in homine vt dictum est.

7 Ba41r
⁋ Ad secundum: quod scire est finis humani studii: dicendum quod de actu studii loquendum est dupli
citer. Vno modo secundum se & absolute: & sic solum verum est quod actus studii est propter scire: vt pro
pter vltimum finem eius: quia studens vt studens studio suo: nihil amplius quaerit suo actu studendi
nisi scire. Alio modo loquendum est de actu studii vt cadit sub intentione voluntatis imperantis ipsum.
Sic non est verum quod actus studendi est ad scire propter se: quia voluntas hominis bene regulata imprans
actum studendi in homine, finem actus studendi quid est scire, in finem vlteriorem intendit dirigere qui est finis alte
rius actus: vt actus amoris ad quem ordinatur actus studendi: vt dictum est. & hoc modo protenditur quaestio.

8
⁋ Ad tertium quod studens propter se desiderat scire: dicendum quod philosophus qui hoc dicit: considerat hominis
perfectionem in habitibus & actibus ex puris naturalibus acquisitis: aut per mores quo ad virtu
tes practicas: aut per studia quo ad virtutes speculatiuas. & ideo perfectionem hominis in puris
naturalibus statuens, scire ex scientiis speculatiuis vltimam ponit hominis perfectionem. Et reuera
in hoc bene posuit: vt alibi videbitur. Et ideo dixit: quia homo desideraret scire propter se. In
hoc tamen quod in scire ex rebus naturalibus posuit consistere vltimam hominis perfectionem: nec
posse vlla vlteriori perfici: ipse errauit. Est enim vlterior perfectio illa quae consistit in gratuitis:
quam homo natus est recipere: licet non ex puris naturalibus ad illam attingere possit, vt dictum est su
pra: & ad opus illius perfectionis gratuitae: quod est dilectionis & charitatis: ordinatur omnis scien
tia siue naturalis, siue supnaturalis: quia ipsa plus fini vltimo coniungit: in quo consistit vltima
perfectio. Hinc dicit Hu. super. vii. c. cael. Hier. Dilectio superueniens scientiae maior est. plus enim deus
diligitur quam intelligitur. intrat dilectio vbi scientia foris stat.