Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e512

Sources:

Ba: Badius1520a

B39r

1
CIrca quintum arguitur, quod eodem modo studendum est homini ad inuestigan
dum scientiam de vnoquoque. Primo sic. Illo modo studendum est homini ad in-
uestigandum scientiam de quocumque, quo nata est sciri, quoniam vt dicit Augustinus secundo de
doctrina christiana Scientiae verae non sunt ab hominibus institutae, sed animaduer-
sae: & in rerum ratione & natura comparatae. sed vnus est modus & idem, quo
vnumquodque natum est sciri, scilicet ex suis causis. secundum quod dicitur secundo
Metaphysicae. Nos non scimus veritatem absque eo quod scimus causam eius. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
Quod inest homini a natura, idem est, & eodem modo se habet respectu cuiuslibet obiecti. vt patet de
visu respectu colorum. sed modus sciendi ad inuestigandum scientiam nobis est innatus secundum
Philosophum. i. Physi. Innata est nobis via a certioribus nobis & notioribus. ergo &c.

3 ⁋ Contra est.
quoniam si eodem modo studendum est ad inuestigandum scientiam in vnoquoque, ergo aequali perscrutatione.
Hoc autem reprehendit Philosophus: cum dicit secundo Metaphysicae. Non oportet quaerere in quali
bet scientia perscrutationem sicut in mathematicis. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod ponere, quod eodem mo
do studendum est ad inuestigandum scientiam de vnoquoque, est summum impedimentum inuestigandi
scientiam in pluribus scibilibus: ad quod habent reduci omnia impedimenta sciendi quae determinat
Philosophus secundo Metaphysicae. Si enim idem esset modus inuestigandi omnem scientiam: cum
modus inuestigandi sit idem cum modo sciendi: quia ex eisdem habet res sciri: & scientia eius in-
uestigari: idem esset modus sciendi omnia quae sciuntur. & vlterius cum: ex modo sciendi habetur scien
tiae certitudo: eadem & aequalis esset scientiae certitudo in omnibus quae sciuntur. Vnde cum impossi
bile sit quod eadem sit & aequalis certitudo sciendi omnia, vt dictum est supra: impossibile est omni-
no quod sit idem modus sciendi, siue idem modus scientiam inuestigandi in omnibus, siue idem mo-
dus studendi vt scientia inuestigetur in omnibus: & hoc neque in notitia principiorum quando eam
opus est declarare: neque in notitia conclusionum. lgnorantia igitur modi sciendi summum est impe-
dimentum inuestigandae veritatis circa vnumquodque scibile: & econverso cognitio modi sciendi sum
mun est promotiuum. Propter quod dicit Augustinus de vtilitate credendi. Non putabam latere veritatem: nisi
quod in ea quaerendi modus lateret.

5 ⁋ Ad cognoscendum igitur modos sciendi in scientiis, aduertendum est quod
habet diuersificari modus sciendi sicut studendi ad inuestigandum scientiam, ex tribus. ex materia, ex proprieta
te scientiae: & ex dispositione scientis. De primo dicit Boethius id i. de trinitate. Vnumquodque vt intelligi atque capi potest Ba39v
inspiciamus. Nam optime videtur illud dictum, eruditi est hominis vnumquodque vt ipsum est, ita de eo si
dem capere tentare. Nam cum tres sint speculatiuae scientiae partes, naturalis est in motu & inabstracta: Ma
thematica vero sine motu inabstracta: Theologia vero sine motu & abstracta. Et loquitur Boethius
de abstractione reali. In naturalibus ergo rationabilitur: in mathematicis disciplinabilitur: in diuinis vero
intellectualiter versari oportet. De duobus etiam primis dicit philosophus simul in principio Ethicorum.
Non oportet certitudinem in omnibus similiter exquirere: sed in singulis secundum subiectam natu
ram: & intantum, inquantum proprium est doctrinae. De tertio dicitur in principio physi. Innata est nobis
via ex prioribus & notioribus nobis. Primo igitur studendum ad inuestigandum scientiam circa
vnamquamque rem secundum naturam subiecti & materiae. secundum quod dicitur in principio Ethicorum. In vno
quoque dicetur sufficienter, si secundum subiectam materiam manifestetur: disciplinati enim est intan-
tum certitudinem inquirere secundum vnumquodque genus: inquantum rei natura recipit. Proximum
enim & simile inconveniens videtur mathematicum persuadendo scientiam suam inuestigare: & rhetorem
demonstrando. & hoc intelligendo quando possibile est inuestiganti secundum materiae exigentiam procedere: sicut con
tingit in moralibus & mathematicis. In moralibus enim, vt dicitur. i. Ethicoru. oportet grosse & siguraliter ve
ritatem manifestare. & hoc propter incertitudinem materiae & variationem particularium circa quae sunt mora
lia. In talibus enim, vt dicitur in principio Topi. habemus sufficientem methodum, quoniam similiter habemus vt
in rhetorica & medicina: & huiusmodi scientiis coniecturalibus. hoc est ex contingentibus facere quae
appetimus: & de nullo subtilem rationem assignare: sed aliquantulum siguraliter pertransire. In ma
thematicis autem est econtrario. in illis enim propter materiae abstractionem a materia & transmuta-
tione secundum intellectum oportet inuestigare veritatem secundum perscrutationem maximam: &
demonstrationibus in primo genere certitudinis vt dicitur secundo metaphysicae. & hoc, quia in
illis ea quae sunt priora & notiora simpliciter: sunt priora & notiora nobis. vt dicit commen. super
principium physico.

6 ⁋ Secundo autem est studendum ad inuestigandum scientiam propter proprie
tatem doctrinae. Secundum quod de angulo gnomonis rector aedificiorum inquirit an sit rectus: inquan-
tum valet ad suum opus regulandum: & hoc per experimentum & signa apparentia. Geometra ve
ro inquirit idem vt cognoscat ipsum quale quid sit in se: non in ordinatione ad aliquod opus & per rationem
& causam demonstratiuam. sicut dicitur primo Ethicorum.

7 ⁋ Tertio est studendum ad inuestigandum
scientiam in vnoquoque, secundum dispositionem inuestigantis: inchoando scilicet a prioribus & notio
ribus sibi: & procedendo ad inuestigandum minus nota sibi: & si aliquando illa sunt magis nota
in natura sua. vt contigit in scientia naturali & diuina. Naturalia enim sunt nobis occulta & incerta pro
pter se: & propter materiam magis quam propter nos. Diuina econverso magis propter nos: quia sumus
indispositi ad ipsa capienda, quam propter se. vt dicit commenta. super primum metaphysicae: & dictum
est supra. Vnde errant qui in talibus maxime in diuinis exquisitam quaerunt perscrutationem: sed
sufficere debet in eis manuductio nobis proportionalis: quia in diuinis secundum exigentiam mate-
riae in perscrutando procedere non possumus propter illorum excellentiam: & animarum nostrarum in-
firmitatem. vt dicit Auien. is. metaphysicae suae. secundum etiam quod dicit Plato in Timaeo. tractaturus de
caelestibus & diuinis. Praedico (inquit) nunc iam Socrates: si dum de natura vniuersae rei disputa-
tur: minime inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre valuerimus, ne mireris, quin potius
illud intuere: si consentaneas affectiones afferam. Memento enim tam me qui loquor, quam vos qui iu
dicatis, homines fore: atque in rebus ita sublimibus mediocrem explanationem magni cuiusdam es
se onus laboris. Et contingit iste modus inuestigandi veritatem iuxta nostram possibilitatem: non
solum circa totas scientias: sed circa principia scientiarum, quarum cognitio cum non fuerit ma-
nifesta nobis, inuestiganda est diuersimode: secundum quod nobis poterit manifestari. Licet enim. ma
nifestissima sint in sua natura: nobis tamen aliquando possunt esse occulta. secundum quod dicit Phi
losophus. vi. Metaphysicae. Omnis scientia habet principia: aut secundum finem certitudinis, aut se-
cundum perscrutationem simplicem. Et secundum quod ibi dicit antiqua translatio quaedam habent
principia certiora: quaedam simpliciora. & intendit vt dicit commen. simpliciora illa quae non sunt valde certa: &
ideo oportet ea quandoque notificare: non tamen vno & eodem modo: sed secundum quod facilius nobis possunt
innotescere. Quia vt dicitur primo Ethicorum. quaedam contemplantur inductione. vt illa: Si ab aequalibus aequalia
demas quae remanent sunt aequalia. & si aequalibus aequalia addas, tota sunt aequalia, quaedam vero contemplantur
sensu. vt elementorum qualitates, calidum, frigidum, humidum, siccun, quaedam vero consuetudine qua
dam, vt quae sunt virtutum moralium. alia vero experientia: vt vires medicinarum: alia vero aliter,
vt potentiae naturales rerum per suos effectus. Secundum hunc igitur modum diuersimode tentandum
est nobis: studendo singulorum notitiam inuestigare: secundum quod innata sunt cognosci, vel in se, vel
secundum proprietatem scientiae. Maxime autem secundum dispositionem possibilitatis niae: & hoc vt non extra Ba40r
plurima fiant opera: & multiplicetur super nos inquisitio eius, quod excedit opus negocii. vt dicitur. i. Ethicoi.

8
⁋ Ad primum in oppositum, quod vnumquodque natum est sciri ex suis causis: Dicendum quod verum est in
rebus habentibus causas. Hoc dico propter scientias quae sunt de primis principiis cuiuslibet entis
quae carent causis. Quia tamen in rebus habentibus causas: illae nobis frequenter sunt incognitae: opor
tet praestituere nobis ordinem econtrario his quae sunt a principio: & sic melius proficere. sicut in
his quae addiscimus, vt dicitur. i. Metaphy. Et quia nobis in diuersis diuersimode via est ad principia &
caulas: ideo diuersus studendi modus est in diuersis scientiis: sicut & inuestigandi & addiscendi eas:
nec solum propter nos: sed etiam propter proprietatem materiae & conditionem scientiae quandoque
vt dictum est.

9 ⁋ Ad secundum quod inest nobis a natura procedere a notioribus nobis: Dicendum quo
iste modus semper debet esse principalis: sed tamen in diuersis diuersimode ex nobis notioribus mi
nus nota inuestigantur, vt in moralibus ab iis quae frequenter homines agunt, in naturalibus ab
effectibus qui apparent: & sic diuersimode in diuersis, vt dictum est circa declarationem principiorum.
& illa diuersitas frequenter accidit propter materiae proprietatem: & propter scientiae conditionem,
vt dictum est.