Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e501

Sources:

Ba: Badius1520a

B38r

1
CIrca quartum arguitur, quod non est homini studendum scientiis philosophicis. Primo sic.
Qui scientiis philosophicis studet: in vanitate ambulat. secundum quod dicit Hierony. ad Da-
masum papam. Videtur in vanitate sensus & obscuritate mentis ingredi qui
diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur: qui philosophicus perscrutator
oculos trans caelum leuat: & vltra profundum terrarum & abyssum in quoddam
inane demergitur. sed in vanitate non est ambulandum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
studens in scientiis philosophicis corripiendus est. secundum quod dicit Rabanus de pressuris ecclesiasticis
Legimus de beato Hieronymo, quod cum libros legeret Ciceronis ab angelo correptus est: eo quod vir
christianus paganorum sigmentis intenderet. sed non est studendum ei pro quo quis corripiendus
est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. in eo quod non valet ad salutem: sed mittit in errorem, non est studendum:
quia omne studium christiani ad rectam doctrinam ducentem ad beatitudinem debet ordinari. Scien
tiae philosophicae sunt huiusmodi: vt dicit Ambrosius super epistolam ad Comi ergo &c.

4 ⁋ Contra est il-
lud quod dicit Beda super Reeg. Turbat acumen legentium & deficere cogit qui eos a legendis se-
cularibus literis omnino aestimat prohibendos. alioquin Moyses & Daniel sapientia & literis aegy-
ptiorum & Chaldaeorum non paterentur erudiri.

5
⁋ Ad hoc sciendum quod scientiarum quaedam est necessaria, quaedam vtilis siue Ba38v
fructuosa: quaedam vana & superstitiosa. Superstitiosa est omnis ars per pactiones daemonum & hominum
instituta. Quae (vt dicit Augustinus secundo de doctrina christiana) est ad facienda vel colenda idola, vel crea
turam sicut deum, vel consultationes a daemonibus accipiendas, vel ad quorundam euentuum significa
tiones denotandas, qualia sunt omnia molimina artium magicarum, aruspicum, & augurum libri. ad
quod genus pertinent omnes ligaturae atque remedia morborum superstitiosa, motus & gestus, & incessus su
perstitiosi, vel in se ipsis, vel in volatibus auium: & motibus animalium
. Similiter annotatio constellatio
num geniturae: nec non & ea quae siunt per Phytones responsa. Haec & his similia inanissimarum obser
uationum genera, quibus vt dicit Augustinus occulto dei iudicio pro meritis voluntatum suarum tra-
duntur homines illudendi: atque ab angelis praeuaricatoribus decipiendi: penitus sunt repudianda
& fugienda christiano: quia in eis omnino societas daemonum est formidanda: qui nihil nisi nos illa
queare conantur. Idcirco enim ministerio daemonum huiusmodi superstitionibus & diuinationum ge
neribus multa futura dicuntur: nec aliter quam accidunt dicuntur: vt curiosiores homines fiant: & ma-
gis illaqueentur daemonum operatione: qui (vt dicit Chrysostomus super illud Matthaei. iiii. Non
in solo pane) si vtile aliquid iubeant: nec sic quidem eos debemus audire: nec diabolo credamus
vnquam: etiam si quaedam magna necessitas vrget. Tali ergo scientiae vt ait Augustiniuss nullo modo est
studendum: per quam tamen studiosus transiens, quisquis bonus & verus christianus domini sui
esse intelligat. vbicunque inuenerit veritatem: nec debet philosophica, nec daemonica reputari. Vti-
lis autem scientia est scientia vere philosophica, quia ad perfectionem humanae naturae inuenta est.
Et isti vt dicit Augustinus. studere non licet ad delectationem, aut vt in ea spes adipiscendi bonam
vitam ponatur, aut deceptionem, aut rixandi libidinem. omnino enim cauenda est libido rixandi
& puerilis ostentatio decipiendi. ob hoc enim sermonem sophisticum: & captiosarum argumen-
tationum genera detestatur sacra scriptura cum dicit. Qui sophistice loquitur odibilis est. Stude
re tamen licet inquantum vtilis est & proficua. secundum quod de omni tali scientia alia a sacra scri-
ptura dat Augustinus regulam generalem versus finem secundi de doctrina christiana dicens. videtur
mihi studiosis & ingeniosis adolescentibus & timentibus deum, beatam vitam quaerentibus salubri
ter praecipi: vt nullus doctrinas quae praeter ecclesiam Christi exercentur, tanquam ad beatam vitam capessen
dam sequi audeat: sed eas sobrie diligenterque diiudicet. Siquas vero inuenerit vanas & ignotas, ma-
xime si habent cum daemonibus societatem, repudiet penitus & studium detestetur. Illa vero insti
tuta quae ad societatem conviuentium valent, non negligat: sed nec liberales scientias visui verita-
tis aptiores & moralia praecepta vtilissima de ipso vno deo colendo: quae inueniuntur apud ipsos
Et de civitate dei. viii. Homo christianus ecclesiasticis literis eruditus cauet eos: qui secundum elementa hu-
ius mundi philosophantur, non secundum deum a quo factus est mundus. Admonetur enim praece
pto apostolico, quod audit. Cauete ne quis vos seducat secundum philosophiam & inanem seductionem, se
cundum elementa huius mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitrentur, audi ab eodem apostolo dici
de quibusdam. Quia quod notum est dei, manifestum est illis. Deus enim illis reuelauit. Et de moribus eccle
siae. Nomen ipsum philosophiae si consideretur, rem magnam totamque animo appetendam significat. Si
quidem philosophia est amor studiumque sapientiae. Cautissime Apost, ne ab amore sapientiae deterrere vi
deretur subiecit. Secundum elementa huius mundi. Sunt enim qui desertis virtutibus: & nescien-
tes quid sit deus: & quanta maiestas naturae semper eodem modo manentis, magnum se aliquid age
re putant: si vniuersam istam corporis molem, quam mundum nuncupamus curiosissime intentissimeque
perquirant. Vnde tanta superbia etiam gignitur, vt in ipso caelo de quo saepe disputant: sibimet ha
bitare videantur. ldem de ordine li id es. in fine. Diuinae scripturae non omnino philosophias, sed philo
sophos huius mundi euitandos: atque irridendos esse praecipiunt: nam quisques omnem philosophiam
fugiendam putat: nihil nos vult aliud, quam non amare sapientiam. ldem in eodem libro. ii. Ego si quid
meos monere possum quantum mihi apparet: quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus eru-
diendos. Hinc dicit Hieronys. de tribus pueris in Daniele. Qui de mensa & vino regis noluerunt come-
dere ne polluantur: vtique si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent esse peccatum, non acquiesce
rent discere quod non licebat. Vnde super illud Exod. iii. Postulet mulier a vicina sua & hospita. Glossa.
Poetae & philosophi quodammodo sunt nobis vicini: quia in multis conveniunt. Vasa argentea & au
rea. Glossa. Argentum & aurum ab aegyptiis petimus: vnde tabernaculum deo fabricemus: cum
poetas & philosophos legimus vt diuinam scripturam sapientius & facundius legamus. Ac vestes
Glos. Morum atque bonorum operum. Ponetisque. Glos. Erudiendo. Super filios vestros. Glos. Maiores. Et si
lias. Glossa. Minores. Et spoliabitis aegyptum. Glossa. Auferendo quae tabernaculo domini sunt vtilia.
Scientia autem necessaria est scriptura sacra: cui principaliter studendum est: & omni alteri pro-
pter ipsam. vt infra dicetur.

6 ⁋ Ad primum in oppositum quod scientiis philosophicis studere est in vanitate Ba39r
ambulare: Dicendum quod verum est: studentibus in illis propter se: & ad immorandum & delectandum-
aut ad libidinem aliquam. Retorquendo tamen illas ad meliorem vsum sacrae scilicet scripturae, vt infra
dicetur, non est ita. Vnde Hieronymus super epistolam ad Titum. Geometria, arithmetica, & musi
ca, habent in sua scientia veritatem: sed illa non est scientia pietatis: potest tamen proficere ad vi-
tam, dum fuerit in meliores vsus assumpta.

7 ⁋ Ad secundum quod propter studium aliarum scientia
rum est homo corripiendus: Dicendum quod verum est: dum homo nimis eis vult immorari & delectari. pro
pter quod erat correptus Hieronymus. Non autem est corripiendus qui studet in illis: vt vera in-
uenta in illis ad meliorem vsum conuertat: & propter alias causas quae infra dicentur. Et ideo di-
cit Augustinus ii. de doctrina christiana. In omnibus tenendum est ne quid nimis.

8 ⁋ Ad tertium quod
scientiae philosophicae ducunt in errorem: & non valent ad salutem: dicendum quod scientiae aut scri
pta quae non valent ad salutem: sed ducunt in errorem: quia haeresim contra sacram doctrinam
continent: sicut continent plurima scripta philosophorum: aut auctor eorum per ecclesiam repro
batus est & damnatus: aut non. Si sic, non debent admitti: neque studendum est in illis, quamuis aliqua
vtilia contineant. vt. xvi. canones. extra, de sententia excom. Canones. & maxime cum damnatus est au-
ctor ante mortem. Si enim damnatus fuerit post mortem, scripta obseruantur ratione bonae scien-
tiae quam continent: licet aliqua habent erronea. vt scripta Origenis. vt. xvi. quaestione. vii. & maxime
cum postmodum fuerint approbata in bene dictis: sicut erant scripta Origenis. secundum quod haec no-
tantur. extra, de sententia excommunicationis. Fraternitatis. Si ergo error nec ante mortem aucto
ris: nec post mortem fuerit damnatus: sicut errores philosophiae plurimi per sententiam Ecclesiae
nunquam erant damnati: sententiae bonae talium tenendae sunt: & in scriptis eorum studere licet: nec vitan
dae sunt propter vitium personarum: etiam si aliqua falsa contineant: sed propter illa falsa sunt ca-
uenda. secundum quod dicit Augustinus. capit ido i,. quaestio. i. Dominus determinauit. Apostolus dixit:
Cretenses malae bestiae, ventres pigri. Si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium: quia ve-
rum comperit: etiam ipse attestatus est: cur nos apud quemcumque inuenerimus quod Christi est: & ve-
rum est: etiam si ille apud quem inuenitur peruersus & fallax est: non discernimus propter vitism
quod homo habet, veritatem, quam non suam sed Christi habet: