Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e489

Sources:

Ba: Badius1520a

B37r

1
CIrca tertium arguitur, quod non est homini studendum vt sciat scibilia super scientias
philosophicas. Primo sic. Ecclesiastici. xiii. dicitur. Altiora te ne quaesieris: & for-
tiora te ne scrutatus fueris. illa quae sunt super scientias philosophicas sunt for-
tiora & altiora homine: quia supra vires naturalis rationis. vt dictum est supra
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. de notitia illorum quae fidei sunt & supra scientias philosophi-
cas, dixit Christus in euangelio. Nolite cogitare, quomodo, aut quid loq. &c.
Sed illud ad quod non est cogitandum vt cognoscatur: sed munus spiritus sancti expectandum, non est stu
dio inuestigandum. ergo &c.

3 ⁋ Contra est illud. i. Esd. vii. Esdras praeparauit cor suum: vt inuesti-
garet legem domini, quid non erat nisi studio: lex autem domini erat de scibilibus supra scientias philosophi-
cas: ergo &c. Et super illud Sapientiam. vi. Cogitare de illa sensus est consummatus. dicitur in Glos. In praesen-
ti studendum est sapientiae: & secundum normam disciplinae viuendum.

4 ⁋ Dicendum ad hoc secundum Augus.
in principio de doctrina christiana
quod error erat aliquorum: quod praecepta de modo studendi & inuestigandi obscu
ra sacrae scripturae non erant necessaria: sed quod intellectus eorum diuino munere esset expectandus: &
ita negabant quod esset homini studendum ad sciendum scibilia supra scientias philosophicas. Contra
quos dicit Augustinus loquens suis. Fratres (inquit) moneamus omnes ne paruulos suos ita doceant. Im
mo quod per hominem discendum est: sine superbia discant: neque tentemus eum cui credimus: ne talibus
inimici versutiis decepti ad ipsum quoque audiendum euangelium atque discendum nolimus ire in ec-
clesias, aut codicem legere. scilicet. studendo per nos, aut doctorem praedicantemque hominem audire: & expecte-
mus rapi vsque ad tertium caelum: & ibi audire ineffabilia verba: aut ibi videre dominum lesum: & ab
illo potius quam ab hominibus audire euangelium. Dicere ergo absolute quod talibus quae sunt super scientias
philosophicas non est studendum, error est & tentare deum. Veruntamen sciendum quod triplex est mo
dus cognoscendi res: quidam naturalis & modo naturali: quidam supnaturalis & modo superna-
turali: quidam medius supernaturalis & modo naturali. Primus est quo cognoscuntur scienda in
disciplinis philosophicis: quae sunt de rebus naturalibus: quarum notitia est naturalis: quia inuesti
gatione naturalis rationis & modo naturali: qui a via sensus & experientiae capit ortum. Secundus
est ille quo cognoscuntur clare & aperte quiditates caelestium spirituum dei & angelorum: qui sunt res super
naturales: quorum notitia non est naturalis: quia non naturalis rationis inuestigatione: neque modo naturali:
quia nec per illa quae accipiuntur a sensu: sed immediate & pure a diuino dono speciali. Vnde ad notitiam
talem & talium scibilium super scientias philosophicas habendam non est studendum naturalis ratio
nis inuestigatione: vt in vita ista acquiratur: quia studium ad hoc esset frustra & labor perditus: sed
sic viuendum est in praesenti vita: vt in futura haberi promereatur, vel si deo placuerit ad horam con
cedatur. Tertius modus est ille quo supernaturalia & diuina hic cognoscuntur per fidem: quorum no-
titia est supnaturalis: quia per lumen infusum: modo tamen naturali: quia in aenigmate rerum sensibi
lium. Non enim in istis complexa & articulos fidei credimus per lumen fidei: nisi prius terminos &
incomplexa lumine rationis naturalis adminiculo sensus intelligamus. secundum quod dicit Augustinus 8 de trinitate
Credimus dominum lesum Christum natum de virgine: quae Maria vocabatur: quid sit virgo, quid sit
nasci, & quid sit nomen proprium non credimus: sed prorsus nouimus. & super illud, Da mihi intellectum. Glos.
Nemo potest credere in deum nisi aliqua intelligat: tamen fide sanatur: vt ampliora intelligat. Circa
talia ergo quae fide cognoscuntur de supnaturalibus principaliter quaestio exponenda est. De talibus
ergo sciendis notandum, quod initia fidei accipimus diuino lumine: sicut initia primorum principiorum
scientialium sumimus lumine naturalis rationis: & quod se habent prima credibilia fidei ad omnia posteriora cre
dibilia: sicut & prima scibilia philosophica ad posteriora scibilia. Sicut ergo homo antequam nouerit pri
ma principia scientiarum philosophicarum non potest addiscere neque caetera studio aliquo inuestigare: vt
dictum est supra: Sic ad cognitionem illorum quae fidei sunt studere non potest antequam lumine fidei pri-
ma principia credibilium cognouerit. Quibus cognitis ad duo inuestiganda studendum est. Primo: vt Ba37v
ex primis credibilibus inuestigentur posteriora. sicut enim lumine naturalis rationis homo potest
studendo inuestigare notitiam eorum quae in potentia cognita sunt in principiis scientialibus: sic
lumine fidei potest inuestigare credibilia quae in potentia cognita sunt in primis principiis credibilium
secundum quod Paulus nostram resurrectionem futuram probat credendam ex resurrectione Christi quam iam
credimus factam. Et ideo dicit Orig. super Gene. in Hom. de arca, quod de aliquibus sacra scriptura ni
hil retulit: sed solum traditio tenet, quia opportunum videtur super hoc habitum silentium: de quo
sufficienter quaerere ratio docet.

5 ⁋ Secundo autem studendum est eis quae sunt fidei: vt credita
fiant intellecta. Secundum enim quod dicit Augustinus super Ioan. in princi. Sacra lectio ad hoc legitur &
auditur, vt exponatur & intelligatur. hinc dicit in fine de Academi. lta sum affectus: vt quid sit ve
rum non credendo solum, sed intelligendo apprehendere impatienter expecto. Non enim cum auditur &
creditur, statim intelligitur: quia vt dicit Chrysosto. super illud Matth. i. Inuenta est in vtero habens:
non aestimes te cum cuncta audieris continuo cuncta didicisse. Vt ergo quae fide sola tenemus intelli
gamus, studere debemus: non viribus solum naturalis rationis. Cum enim (vt de philosophis dicit Hu.
super prolo. cae. Hier. ) post scientiam philosophicam nouissime theologiam perscrutatione inuisibilium
quasi consummaturi sapientiam addiderunt, ibi corruere coeperunt in mendacia sigmentorum: & assumpserunt
species visibilium simulacra diuinorum: vt inuisibilia viderent quae ea per videbantur: & euanuerunt cum transire
vellent mente ea quae sola mente acceperunt. In hac ergo scientia sapientes mundi stulti facti sunt: quia
solo naturali ductu, secundum elementa & speciem mundi incedentes exemplaria gratiae non habebant
in quibus etsi species erat humilis manifestior praestatur demonstratio veritatis. Non ergo solis viri
bus naturalis rationis ad sciendum supernaturalia studendum est: sed viribus naturalis rationis adiutae
lumine supernaturali ad intelligendum illa. Vnde Chrysost. super illud. Petite & dabitur vobis. Deus
ita nos disposuit esse, vt nec studentes nec laborantes circa scripturas quaeramus salutarem scien-
tiam sine gratia dei, ne nobis imputemus quid scimus: nec tamen gratiam acquiramus nisi studueri-
mus & laborauerimus circa scripturas: ne dei donum negligentibus detur. Gratia enim est adiuto
rium infirmitatis nostrae. Adiutorium autem non dormientibus datur, sed festinantibus, & praeualen
tibus. Sicut enim in bello non omnis qui pugnat vincit: nemo tamen vincere poterit nisi pugnaue
rit: sic non omnes qui student & legunt acquirunt scientiam spiritualem. Nemo tamen acquirere po-
test nisi studiosus fuerit ad legendum: assiduus ad audiendum. Vnde idem super illud. Nolite sanctum
dare canibus. Non omnis potest ascendere in altitudinem sensuum: & illas inuenire mysteriorum abscon-
ditas margaritas: nisi vir spiritualis qui habet exercitationem spiritualium narrationum dei. Tali er
go gratia dei adiutus potest homo studere & proficere in spiritualibus, & hoc ideo: quia talium scien
tia sub sensibilibus occultatur. Intelligere autem & maxime talia quae sunt supernaturalia quandam in-
teriorem considerationem dicit eorum quae non statim intellectu capiuntur cum audiuntur. Dicitur enim intelli-
gere quasi intus legere. id est enucleare quod latet: vt sub intentione & specie sensibili accepta a sensu latet
veritas & quiditas rei: & sub signis figuralibus ipsa figurata: & sub eis quae tenentur vt credita ve
ritas nota: & sub effectu causa. &c. huiusmodi. Vnde ista cognitio quae consistit in intelligendo, so
lido cibo comparatur. Simplex autem notitia per fidem, comparatur lacti, secundum quod dicit Chrysosto.,
super illud Matth. xxi. Ex ore infantium omnis prima instructio fide id est simplex doctrina lac dici-
tur: quoniam sicut lac sine labore & opere dentium manducatur: & manducantem suauitate sua de
lectat. Panis autem est perfectioris doctrina iustitiae: quam accipere non possunt nisi exercitati sensus cir
ca res spirituales: quoniam qui audit necesse habet intra se tractatibus quibusdam discutere & meditari: quasi
quibusdam dentibus spiritualibus molere. ldem super illud. Matth. xxii. Misit seruos suos vocare
inuitatos. Sicut enim qui mittit in os fragmentum panis, primum molit ipsum dentibus: & ita mittit
in stomachum: sic & cum audimus omne verbum: necesse est id meditari in ore sensus: & quasi qui-
busdam dentibus id tractantibus molere: & videre quid est quod dicit: aut vnde dicit: aut propter
quam rem dicit. Nam quemadmodum qualemcunque cibum nisi masticauerimus dentibus: non senti-
mus saporem eius: ita & verbum quod custodimus nisi masticauerimus tractantes in nobis: non possu
mus intelligere veritatem illius verbi. Nam & manna in aeremo figuram habens verbi, ideo dicitur man-
na quod interpretatur quid est hoc, vt quotienscumque audiamus verbum: admoneat nos ipsum nomen require
re, quid est hoc quod audimus. Nam quemadmodum non prodest cibus nisi cum fuerit masticatus: &
in stomachum descenderit: sic non proficit ad salutem verbum nisi cum fuerit intellectum & memo-
riae traditum. Qui autem sic manducat de spirituali conuiuio, impletur spiritu: dilatatur sensi-
bus: nutritur in veritate: pinguescit in fide: & sic ingrediens ad interiora voluntatis dei & manens
in eis acquirit sibi vitam aeternam. Qui autem ab hoc conuiuio verbi dei longe factus fuerit eua
cuatur spiritu: angustatur sensibus: deficit a veritate: distillat a fide: & sic egrediens ab omnibus Ba38r
voluntatibus dei nouissime cadit in mortem. Sicut ergo ratio naturalis adiutorio luminis natura-
lis quasi fodiendo sub signis & intentionibus sensibilium quae patent, potest in cognitionem venire
eorum quae sub ipsis latent propter naturalem colligantiam eorum ad signa quae patent: sic ratio na
turalis adiutorio luminis fidei, quasi fodiendo sub credibilibus potest venire in cognitionem veri-
tatis eorum. licet enim per se ad hoc non potest deuenire ratio solo lumine naturali: quia non ha-
bet veritas latens naturalem ordinem ad illa signa quae patent, sub quibus credenda proponuntur:
adiutorio tamen luminis superioris, hoc bene potest. Vnde ad intellectum veritatis huius corru-
ptam posse parere: potest peruenire intellectus lumine rationis naturalis: sed ad intellectum illius
virginem posse parere: non nisi lumine superiori. Et ideo sicut philosophi studuerunt ad cognoscen
dum posteriora ex prioribus: & ad intelligendum veritatem rerum naturalium solo lumine ratio-
nis naturalis adiuti: sic fideles debent studere ad cognoscendum posteriora credibilia ex prioribus
& ad haec & ad illa intelligenda adiuti illustratione spiritus sancti. Vnde super illud Sapientiae. ix.
Difficile aestimamus quae in terra sunt: & inuenimus cum labore: quae in caelis autem sunt quis
inuestigabit: dicit Glos. Ne desperemus, praemissis subiungit consolationem spiritus sancti. vnde se
quitur. Spiritum autem tuum quis sciet nisi tu dederis sapientiam: & miseris spiritum sanctum
tuum de altissimis: Et debet esse primum studium fidelis, vt cognoscat quid credendum: deinde
quomodo intelligat credita: quoniam vt dicitur Esaiae. vii. Nisi credideritis non intelligetis. Vn-
de de sapientia legis diuinae dicitur Ecclesiastici. vii. In omni animo tuo accede ad illam: & in omni
veritate tua conserua vias eius. Inuestiga illam, & manifestabitur tibi. Et debet esse ista inuestiga-
tio non solum studio exercendo intellectum: sed etiam bonis operibus mundando affectum. Vn-
de super verbum illud praecedens. Quibus autem cognita est. dicit Glossa. Qui eam recta fide &
opere seruant.

6 ⁋ Ad primum in oppositum, quod illa sunt homine altiora: Dicendum quod illa quae ex-
cedunt lumen naturalis rationis altiora sunt homine simpliciter vt homo est: & quae excedunt lu-
men fidei: illa sunt altiora fideli vt fidelis est. Vnde qui metas nitebantur excedere siue philoso-
phiae siue doctrinae catholicae, illico: in errores ceciderunt: & haeretici facti sunt vel de creatore, vel
de creatura vltra modum disputantes: vt dictum est in pracedenti quaestione, quod non oportet
fieri circa eos qui pia fide quaerunt notitiam diuinorum supernaturalium: & non praesumunt ad il-
la per propria naturalia peruenire. secundum quod dicit Augustius v. de triniitate. c. i. Non impudenter in illa quae
supra sunt diuina & ineffabilia pietas fiedelis ardescit: non quam suarum virium inflat arrogantia, sed quam
gratia creatoris inflammat.

7 ⁋ Ad secundum. Nolite cogitare &c. Dicendum secundum Augustinus ii. de do-
ctrina christiana
distinguendo quod est hora deliberationis ad loquendum: & est hora opportunitatis.
& pro hora opportunitatis in qua non conceditur deliberatio, intelligitur illud dictum euangelii. In hora
autem deliberationis fortiter studendum est, vt homo faciat quod in se est: vt hora opportuna quantum
poterit paratum se inueniat. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doctrina christia. Discat omnia quae doncen
cla sunt: quae & nosse vult & docere. Facultatem discendi vt decet virum ecclesiasticum comparet
ad horam vero ipsius dictionis illud cogitet bonae menti convenire, quod dominus ait. Nolite cogitare

&c. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quemadmodum doceant, si spiritus san
ctus docet: potest dicere non orandum nobis esse: quia dominus ait. Scit pater vester quid vobis sit
necessarium priusquam pietatis.