Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e478

Sources:

Ba: Badius1520a

B36v

1
CIrca secundum arguitur: quod studendum est homini vt sciat omnia. Primo sic. Stu
dendum est homini vt scientia perficiatur qua est imperfectus: sed omni scien
tia imperfectus est: vt patet ex praehabitis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: scientiae alio
rum studendum est propter scientiam dei adipiscendam: vt dictum est. Sed omnis scientia
ad illud valet. secundum Hug. in Prolo. cael. Hier. Sicut omne bonum a summo bo
no est: ita & in omni bono secundum aemulationem participationis summum bonum
contemplari potest. ergo &c.

3 ⁋ Contra est. quod homini non est studendum illi ad cuius notitiam non po
test peruenire. ad omnium notitiam non potest homo peruenire: secundum Philosophum. ii. Metaphy. Nullus
hominum potest venire in veritatis cognitione secundum quod oportet. vbi dicit Comment. Quia nullus
comprehendit eam secundum totam vel magnam partem eius. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod vanitatis quorundam erat: quod oporteret hominem omnium
rerum inuestigare scientiam: vt ex hoc perfecte ascenderet in cognitionem dei. Quoniam enim vt
dixerunt in creaturis cognoscitur deus vt in effectu: nunc autem ita est quod causa non persecte re-
lucet in parte sui effectus: sed in toto effectu: si ergo homo vt dicebant in cognoscendo aliquem di-
uinum effectum in creatura deficiat: non potest deum perfecte ex creaturis cognoscere: secundum
quod potest cognosci ab homine. Si ergo debeat ab homine cognosci secundum quod est possibile: debet eum
cognoscere in omni creatura: omnes creaturas cognoscendo. & in hoc ponebant hominem deo per-
fecte assimilari: & finem humanae vitae. Reuera deductio eorum vera erat de scientia quam potest ho-
mo de deo habere secundum statum vitae huius ex puris naturalibus. Hinc dicit Augustinus super loam id est ser.
Attende fabricam mundi: & vide quae sunt facta per verbum: & tunc cognosces quale sit verbum
Et loquitur de verbo aeterno: quod est dei virtus & dei sapientia. Vana tamen erat eorum deductio:
quoniam nunquam erat hominem ad tantam creaturarum notitiam possibile deuenire: tum propter vitae breuita-
tem: tum propter experientiae difficultatem: tum propter scientiae profunditatem: secundum quod di
cit Hippocrates medicus. Vita breuis: ars vero longa: experimentum fallax: iudicium autem diffici
le. Vnde super illud, Omnia sunt difficilia: & non potest homo ea explicare sermone: dicit Gloss.
Non potest homo causas & naturas rerum explicare: nec oculus ad plenum intueri: nec auris eti
am instruente doctore ad summam scientiae peruenire. Reuera non potest homo naturas rerum
explicare propter vitae breuitatem: nec oculus intueri propter experimenti fallibilitatem: nec au-
ris ad scientiam peruenire, propter artis difficultatem. Dicendum est ergo quod non est homini studen-
dum ad sciendum omnia in vita ista. Primo: quia hoc est ei impossibile: vt dictum est. Secundo: quia per
hoc negligeret magis vtile. Ecclsi. vii. Quid necesse est homini maiora quaerere cum ignorat quid con
ducat: Glos. Quid sit vtile sibi in vita sua: numero dierum peregrinationis suae: & tpore quo velut vma
bra praeterit. Sed solum studendum est ei sic: vt studeat ad vitae futurae vtilia: & inter illa ad magis
necessaria. secundum quod dicitur Ecclesi. xiii. Altiora te ne quaesieris: & fortiora te ne scrutatus fueris.
neque enim est tibi necessarium quae abscondita sunt videre oculis tuis: sed quae praecepit tibi deus:
cogita illa semper: & in pluribus operationibus eius ne sis curiosus. In supuacuis rebus noli scrutari mul
tipliciter. vnde dicit Augustinus super illud. i. Corinth. viii. Scientia inflat. Laudabilior est animus: cui no
ta est infirmitas sua: quam qui ea non respecta syderum vias scrutatur: & terrarum fundamenta: &
caelorum fastigia. Et ideo dicit Apostolus. Non plus sapere quam oportet sapere. Et Philosophus. Ar-
bitramur omnia scire sapientem vt conuenit. Vnde contra illos qui nimium scrutari volunt in
superuacuis: dicit finis dictae auctoritatis. Ecclesiastici. xiii. Multos enim supplantauit suspitio eo-
rum, & in vanitatem detinuit sensus illorum. Reuera supplantauit suspitio: quia dicentes se esse
sapientes stulti facti sunt: vt dicitur Rom id es. ex hoc in errores incidentes. Secundum enim quod ibi dici
gloss. Haeretici duobus modis fiunt: vel de creatore, vel de creatura vltra modum disputantes: &
in errores incidunt: & a veritate recedunt: & in vanitate detinuit eos sensus eorum: quia non po-
tuerunt quod intendebant attingere. hoc tamen permisit eis deus: ne otio torpescerent. Ecclesi. iii. Vidi afflictionem
quam dedit deus filiis hominium: vt distendantur in ea: cuncta fecit in tpore suo: & mundum tradidit disputationi eorum Ba37r
vbi dicit Glo. Propterea Deus etiam peruersorum dogmatum magistris concessit occupationem: ne mens
eorum torpesceret otiosa.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod homo omni scientia est imperfectus: Dicendum
quod imperfectum hominis in vita ista nec in creaturarum cognitione impleri potest vt supra dictum
est: sed hoc impletum erit in futuro: quando secundum Grego. A. dialo. nihil erit quod non videbit: qui videntem
omnia videbit. Quid solum continget eis qui hic solum ea quibus opus est scire quaerunt: & cuncta so
brie inuestigant ad opus doctrinae fidei: & ad regulam fidei: cuius scientia magis est necessaria vt
homo peruenire possit ad perfectionem humanae vitae in sciendo: quam omnis disciplina philosophica.

6 ⁋ Ad se
cundum quod in omni creatura conuenit summum bonum contemplari ad opus doctrinae fidei: dicendum
quod verum est: hoc tamen non est possibile hominem in omnibus perscrutari, nec opus est amplius
scrutari, quam scientiae fidei & pietatis satis est: vt infra dicetur.