Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e467

Sources:

Ba: Badius1520a

B36r

1 Ba36r
CIrca primum arguitur quod non est studendum homini vt sciat. Primo sic. ad illud quod
est homini inexplicabile non est ei studendum vt sciat: quia frustra studeret:
cunctae res sic sunt difficiles: vt homo eas non possit explicare: sicut dicitur Ecclsi. i
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ad illud non est studendum quo adepto homo acquirit
sibi materiam doloris: scire est huiusmodi. Ecclsio. i.t Qui addit scientiam: addit & dolorem.
ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. ad illud non est homini studendum: quod non potest inuenire.
notitia rerum omnium est huiusmodi. Ecclesi. iii. Mundum tradidit deus dispositioni: vt non inueniat homo opus quod opera
tus est deus ab initio vsque ad finem. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. homo non debet studere minori bono
& dimittere maius: scientia minus bonum est quam vita. Ecclsi. iii. Cognoui quod non esset melius nisi laeta-
ri & facere bona in vita sua. studendo autem scientiae frequenter homo negligit opera vitae. ergo
&c.

5 ⁋ Contra est: quoniam illi studendum est quod necessarium est saluti. scire est huiusmodi. Esa. v. Propter
ea ductus est populus meus captiuus: quia non habuit scientiam. &. xxvii. Non est populus sapiens:
propterea non miserebitur eius qui fecit illum. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod omnis homo qui intendit deuenire ad terminum aliquem
ad quem deuenire non potest, nisi per viam deducentem ad ipsum terminum: necesse habet se ponere in
via & ambulare per eam. Nunc autem est ita quod terminus vnus est vitae humanae ad quem deuenire in-
tendit homo scilicet notitia perfecta summi veri: ad quam paruenire non potest, nisi ambulando in cognoscen
do per alia vera quae sunt ad ipsum, tanquam per viam: vt dictum est. ambulare autem per notitiam ab
vno in aliud non potest nisi studendo scientiae: cum homini scientia non contingat nisi per studium
& inuestigationem: vt dictum est supra. Necessario igitur studendum est homini vt sciat. & ideo dicitur
Ecclesi. vii. Haec habet eruditio & sapientia quod tribuit vitam possessori suo. & ibidem. vi. Quid amplius ha
bet sapiens a stulto nisi vt pergat vbi est vita: vnde Augustinus xix. de Tri. Sine scientia nec virtutes ipsae quam
bus recte viuitur possunt haberi: per quas haec vita misera sic gubernatur: vt ad illam quae vere beata
est perueniatur aeternam. Et econtra dicitur studere scientiae negligentibus Osee. iiii. Quia tu repulisti sci
entiam: & ego repellam te. Hinc etiam Acad, qui negabant verum posse inueniri: dicebant tamen non
a
esse cessandum a studio & veritatis inuestigatione: & hoc est opus sapientis.

7
⁋ Ad primum in oppositum, quod cunctae res sunt homini difficiles: & inexplicabiles: Dicen
dum secundum Glos. ibidem. quod verum est, vt ad plenum eas homo explicet: & ad summam scientiae earum perueniat in
vita ista: quia quanto homo magis sciendo notitiam rerum ingreditur: tanto amplius inuenit eam profun-
dam. Propter quod dixit Salomon sapientissimus in rerum naturis, Ecclesi. vii. Dixi sapiens efficiar: &
ipsa longius recessit a me amplius quam erat. & ibidem. viii. Est homo qui diebus ac noctibus somnum
non capit oculis: & quanto plus laborauerit: tanto minus inueniet. vnde Gloss. super illud cap
Quanto ad sapientiam accedis: tanto a te recedit: & altiorem se ostendit. & hoc maxime verum est
accedendo ad sapientiam quae de deo est. vnde dicit Chryso: super Matthicor. Sicut quanto acutius
viderimus, tanto magis discimus quam a caeli regione differimus: sic etiam quanto ad virtutis ascendimus ex-
celsum, tanto amplius docemur quam sit inter nos & deum grande discrimen. & Orig. super pri. Exo.
loquens de profunditate sacrae scripturae dicit sic. Videtur mihi vnusquisque sermo diuinae scriptu-
rae similis esse alicui seminum: quod tanto accumulatius diffunditur: quanto peritus agricola plus semi
ni laboris impendit. lta & hic sermo si peritum & diligentem inuenerit colonum: cum primo contactus vi
detur exiguus & breuis: vt coeperit excoli crescit in arborem: vt possint disputatores & rhetores
huiusmodi habitare in ramis eius. Tentabimus igitur pro viribus nostris aliqua disserere: etiam si neque vni
uersa nobis explicare possibile est: quia & hoc ipsum agnoscere: quod supra vires nras sit horum scientia: non
paruae arbitror esse peritiae. Nec est mirum quod sit inexplicabilis: quia ad infinitum scibile ducit: vt dictum est
Vnde conpetenter potest homo dicere illud Psal. Mirabilis facta est scientia t. ex me. confor. est & non pote
ro ad eam. Et nota quod talia dicta sacrae scripturae & de sacra scriptura non sunt vt studiosos terre-
ant: & a studio in desperantiam sciendi ponendo repellant: sed vt tepidos excitent: & praesumptuo-
sos confutent. secundum quod dicit Glos. super illud. Cunctae res sunt difficiles. Haec sententia est con-
tra eos qui sine labore & discendi studio sanctas scripturas se nouisse putant.

8 ⁋ Ad secundum quod
studio homo acquirit sibi materiam doloris: Dicendum quod duplex est dolor sicut & tristitia: secundum
Apostus ii. ad Corint. vii. seculi, & secundum deum. Seculi dolor est quid est pro temporalium amissione: & quia: non
in omnibus homo prosperatur ad nunc. Iste nociuus est: & non additur ex scientia: immo repellitur. Dolor secun
dum deum est dolere quia homo peccauit & fecit quae odit deus. Iste vtilis est & additur ex scientia. vnde dicit
Glos. super illud. Qui addit scientiam: addit dolorem. Quia quanto plus scit: tanto plus diuina iudi
cia timet: quia cui plus committitur: ab eo plus exigetur.

9 ⁋ Ad tertium quod homo non potest opus dei
inuenire: Dicendum quod verum est ad plenum. Non tamen propter hoc retrahendum est studium Ba36v
quia studendo ex illis potest scire multa sibi vtilia: vt ibi dicit Gloss.

10 ⁋ Ad quartum: quod homo stu-
dendo negligit opera vitae: Dicendum quod non est verum nisi vane studiosus sit: immo studere ordi-
nata intentione, studere ipsum est opus meritorium vitae aeternae: quia nec sine scientia dirigi possunt
virtutum opera: vt dictum est. propter quod dixit Christus Apostolius. Estote prudentes sicut serpentes
& simplices sicut columbae. prudentes studendo scientiae, simplices studendo recta intentione. & Apostinus i
Timo. iiii. Attende tibi & doctrinae. Hoc enim faciens, teipsum saluum facies: & eos qui te audierint.