Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e447

Sources:

Ba: Badius1520a

B35r

1
CIrca. ix. arguitur: quod propter illud quod homo principaliter appetit scire: non appe
tit scire alia. Primo sic: propter illud quod primam & perfectam habet rationem scibilis, non
est appetendum aliud scire: quia non eget alio vt sciatur: sed econverso alia indigent
eo vt sciantur. istud quod homo principaliter appetit scire est huiusmodi. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic, quae appetit homo scire tanquam vergentia in suam damnationem, non appetit scire propter
principale scibile: quia istud ordinatur ad omnium salutem. multa talia appetit homo sci
re vt patet. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Philosophus. i. Metaphyhsica. vult quod scientia speculatiua est propter seipsam, non er-
go homo appetit eam scire propter istud scibile.

4 ⁋ Quarto sic. multa alia appetit homo scire non cogi
tans de hoc scibili: quod non esset si appeteret illa propter istud. ergo &c.

5 ⁋ Contra est illud Augustinus xix.
de ciui. d.
Illud est finis: propter quod amantur caetera, propter quod amantur appetuntur: quare cum hoc scibile
sit finis scientiae humanae: vt dictum est: propter illud caetera appetit scire.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod appetitibus ordinatis ad aliquid vnum: vt ad vltimum
appetibile & finem: necesse est omnia alia appeti propter illud vltimum appetibile: vt scilicet mediantibus illis
ascendat homo ad vltimum. Cuius ratio est: quia nullum aliorum habet rationem appetibilis: nisi in-
quantum ratio vltimi appetibilis in ipso relucet. Sicut ergo in appetitu boni quicquod appetitur:
appetitur sub ratione boni: & ideo necesse est quod appetatur aut tanquam bonum perfectum: quod est
vltimum & finis: aut tanquam tendens in vltimum & finem: consimiliter in appetitu veri in scien- Ba35v
do quicquid homo appetit scire, illud appetit sub aliqua ratione veri: & ideo necesse est quod illud ap
petat tanquam vltimum verum quod est finis: aut tanquam verum tendens in vltimum verum vt in finem. quod si sit vl
timum: vt in eius cognitione sit status. Si vero sit ad vltimum: vt eius cognitio sit gradus & via
ascendendi ad notitiam veri vltimi. Seper enim imperfectum in quo est alicuius perfectionis inchoatio, or
dinatur ad illud in quo est ipsa perfectio. Et ideo dicit Chrysosto. super illud Matth. Et ecce Cen-
turio. Scriptura infallibilis de deo, creatura est omnium rerum: quia nihil creatum est in mundo per
quod non manifestissime deus ostenditur. Et hoc quod tale est & vltimum: vltimo est ab appetitu prosequendum,
& primum mouens appetitum: per quod mouent omnia alia appetibilia ordinata ad ipsum tanquam cau
sae secundae: quae non mouerent nisi motae a primo mouente: & non nisi in ordine ad operationem.
Vnde & sicut appetitus principalius est illius quod est vltimum: quam alicuius aliorum: sic est alio-
rum per ordinem: semper enim est amplius & principalius: quanto immediatius se habent, & propin-
quius ad illud appetitiuum.

7 ⁋ Et est aduertendum quod propter vltimum appetuntur alia quae sunt ad
ipsum dupliciter: & formaliter & finaliter. Primo formaliter: quia non appetuntur alia: nisi quia in se
habent rationem & formam vltimi quodam modo: licet imperfectam: vt omne verum rationem primi
veri: & omne bonum rationem primi boni: quia omne aliud verum & bonum est sicut quaedam impressio pri-
mi veri & boni: per cuius rationem mouet appetitum & intellectum. Et ideo finaliter secundo ap
petuntur propter vltimum verum & bonum: quia per ipsa tanquam per imperfecta proficiscitur appeti
tus quousque deueniatur ad vltimum: vt ad verum & bonum perfectum habens in se perfectam ra
tionem veri & boni simpliciter: & omnem rationem cuiuslibet veri & boni particularis. Et ideo pri-
mun verum in omni alio vero & per omne aliud verum quasi vocat intellectum vt tendat ad sui no
titiam: & primum bonum in omni alio bono: & per ipsum quasi vocat affectum: vt tendat in sui frui
tionem & amorem. Et ideo quousque intellectus perducatur in persectam notitiam summi veri: &
affectus in fruitionem summi boni: nunquam potest humanus appetitus quiescere: sed illis duobus ade
ptis totus perficietur: & nihil restabit appetendum: vt dictum est supra.

8 ⁋ Ad primum in opposi-
tum quod vltimum verum non eget alio vt sciatur: Dicendum quod verum est quantum est in se: quia. est sum
me scibile. quantum tamen est ex parte nostra: qui non sufficimus statim illud capere, per gradus alio
rum verorum. debemus ad ipsum ascendere & ideo appetere debemus alia scire propter illud. Vn
de Autinus viii. de Trinit. Consuetudo carnalis vera quae creata sunt: sentit vt potest: veritatem au-
tem qua creata sunt non potest intueri. Nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manife-
stior. Et ideo sicut exeunti de carcere qui non posset solem aspicere, primo ostenderetur lumen candelae: de
inde lumen solis reflexum in medio: deinde radius solis in aere: vt postea fortificatus posset solem in
seipso aspicere: sic nos debemus primo creatas veritates aspicere: & per illas ad veritatem summam
ascendere: vt docet Augustinus i. soli.

9 ⁋ Ad secundum, quod plurima scita vergunt in damnationem scientis:
Dicendum quod hoc non est propter scire: quia etiam secundum philosophum scientia malorum bo-
na est: & ideo etiam ad scientiam primi scibilis ordinatur: sed quod nocet hoc est per accidens: propter
scientis abusum, vel aliquid huiusmodi.

10 ⁋ Ad tertium quod scientiae speculatiuae sunt propter se: Dicendum
quod verum est generaliter sumendo eanum scilicet secundum quod includit speculationem summi scibilis secun-
dum illud quod dicit Philosophus maxime de prima philosophia inquantum est de cognitione dei: quamuis in illo spe
culo omnis quae ex scientia philosophica habetur non sit finis: immo ipsa ordinatur ad istam sicut ad finem:
vt infra dicetur.

11 ⁋ Ad quartum quod non omnis appetens scire cogitat de vltimo fine: Dicendum quod immo
iplicite: inquantum in quolibet appetibili alio est impressa ratio vltimi appetibilis: propter quam appetitur: sed
inquantum ipsa inuenit defectum vlterius nititur: quousque perfecte in seipso vltimum appetibile reperiat.