Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e425

Sources:

Ba: Badius1520a

B34r

1
CIrca septimum arguitur quod homo aequaliter appetat scire singula: Primo sic. homo
appetit aequaliter illa ad quae est indifferens: quia si aliqua inaequaliter appete-
ret, non se haberet ad illa per indifferentiam. sed homo quantum est de se per in
differentiam se habet ad omne scibile: quia nullius notitiam habet naturaliter
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quorum est vna & eadem ratio appetendi: & aequalis ap
petitus: quia non variat appetitum nisi diuersa ratio in appetibili. sed sub vna
& eadem ratione intellectus appetit quaecumque appetit scire. scilicet sub ratione veri. ergo &c.

3 ⁋ Ad opposi
tum est, quoniam sicut est appetitus cognoscendi respectu veri, ita appetitus fruendi respectu boni. sed ho
mo non aequaliter appetit frui quolibet bono: sed magis vno quam altero. ergo non aequaliter appetit
scire omne verum.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod appetitus natus est sequi duo: & dispositionem appetentis
& qualitatem appetibilis: & vtrumque natum est diuersificare appetitum. propter quod non contingit quod homo aequali
ter appetat singula: quoniam impossibile est quod aequaliter sit dispositus ad singulorum notitiam: neque etiam singula
scibilia aequaliter nata sunt mouere appetitum eius. Est ergo primo impedimentum ex parte hominis appetentis.
Deinde ex parte scibilium. Ex parte hominis vero est impedimentum: & ex parte speciei & formae: &
ex parte corporis & materiae. Ex parte enim speciei & formae scilicet animae rationalis, contingit diuersitas
& quo ad appetitum naturalem: & quo ad appetitum cognitiuum. Quo ad appetitum naturalem contingit
diuersitas: quia ipsa non est naturaliter ordinata ad aequaliter singula scienda: sed quaedam prius, quaedam poste
rius: quaedam clarius, quaedam minus clare: vt patet ex praedeterminatis: & ideo naturali appetitu plus appe
tit & primo scire quae prius natus est scire & clarius: vt prius prima principia quam posteriora &c. per ordi
nem quem habent ad prima principia. Quo ad appetitum cognitiuum contingit diuersitas ex parte animae ratio
nalis: quia plus appetit quisque scire aliis eisdem retentis: de quo maiorem habet notitiam: quia vt dictum est: cogni
tum imperfecte semper excitat appetitum ad amplius cognoscendum. vnde homines semper appetunt plus sci-
re & audire quaelia audire consueti sunt: ita quod contrarium eius quandoque audire non delectat: secundum quod consuetis
audire apologos & fabulas: illae magis sunt applicabiles eis quam suae veritates: vt dicitur. i. Meta. Ex par-
te vero corporis & materiae contingit diuersitas: quoniam dispositiones in corpore variant desiderium: vt
dicit Philosophus. ix. Metaphy. & vt dicitur in. vi. prin. anima coniuncta complexiones corporis concomitatur. Vnde
secundum quod penes corporis qualitates quidam aptiores sunt ad vnam scientiam quam ad aliam: vt dictum est su Ba34v
pra, secundum hoc quidam appetunt vnam scientiam plus scire quam aliam, & diuersi diuersas. vnde in quibus
abundant sensitiuae virtutes magis apti sunt ad naturalia: & plus appetunt ea scire: in quibus vero ima-
ginatiua, mathematica: in quibus vero aestimatiua, leges & moralia: in quibus vero cognitiua, rationalia:
in quibus vero intellectiua ex corporis temperantia, diuina. Ex parte vero scibilis est diuersitas: quia
quaedam scibilia prius & clarius nata sunt sciri: & ideo naturaliter prius appetit homo scire illa: vt di
ctum est: & appetitu cognitiuo similiter homo appetit magis scire illa in quibus inuenit clariores
veritates: & ideo plus appetit scire mathematica quam alia: postquam aliqua in eis cognouerit. Et ideo in-
structi in philosophia non possunt proficere in legibus: quia post subtiles veritates perceptas in philosophia, non dele
ctant illa grossa & rudia.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod homo se habet per indifferentiam ad omnia scibilia:
Dicendum quod verum est quo ad hoc quod nullam scientiam habet naturaliter: non tamen quo ad hoc quod indiffe
renter natus est inclinari per appetitum ad singula scibilia, vt dictum est.

6 ⁋ Ad secundum: quod omnia
appetit scire sub ratione veri: Dicendum quod verum est. illa tamen ratio veri diuersimode inuenitur in di
uersis scibilibus. propter quod appetitus diuersimode inclinatur ad diuersa scibilia: & ipsa diuersimo
de nata sunt mouere appetitum: ex quibus contingit (vt dictum est) quod homo inaequaliter appetit scire diuersa.