Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e414

Sources:

Ba: Badius1520a

B33v

1
CIrca sextum arguitur quod homo appetat scire omnia. Primo sic: Sicut materia est
in potentia ad omnes formas particulares materiales: sic intellectus humanus
est in potentia ad omnes formas vniuersales & spirituales. sed materia omnes
formas materiales appetit: secundum Philosophum in fine primi Phyii. ergo hu
manus intellectus appetit omnes formas vniuersales & spirituales: non nisi vt
eis perficiatur ad omnem scientiam. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. homo appetit sci-
re ea ad quae est imperfectus & in potentia. homo est imperfectus respectu scientiae omnium: & in
potentia: secundum quod patet ex dictis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quod cum appetitus naturalis non
potest esse ociosus & frustra: si homo appeteret scire omnia: ille appetitus eius posset impleri: &
ita posset homo esse perfectus scientia omnium: & in hoc parificari deo: quod est impossibile.

4
⁋ Dicendum ad hoc secundum philosophum, quod scire contingit dupliciter: indeter
minate & in vniuersali: aut determinate & in particulari. Consimiliter distinguendum est de appe
titu scientiae: quod est appetitus indistinctus & in vniuersali. Alius vero distinctus & in particulari. Et
similiter quod alius est rationalis per cognitionem: alius vero naturalis sine cognitione. Primo modo Ba34r
scilicet appetitu indistincto, & in vniuersali bene contingit quod homo appetat scire omnia vel ap-
petitu rationali: & hoc per aliquam entis generalis notitiam: sub qua continetur notitia cuiuslibet particula
ris: vel etiam appetitu naturali qui est ad scientiam simpliciter. secundum quod homo iustus omni-
bus vult bonum: & deus vult omnes homines saluos fieri. Secundo modo scilicet appetitu distincto &
in particulari non contingit quod homo appetat scire omnia: & hoc appetitu rationali: quia non po-
test homo per cognitionem ad omnia simul se convertere: sicut si nauis haberet plurima foramina, singu-
la posset vnus homo obturare non omnia simul: quia non habet homo nec potest habere simul de
terminatam inclinationem ad singula & omnia scibilia: quod oporteret: si appetitu determinato & in
particulari omnia scire appeteret. Loquendo autem de appetitu naturali tali appetit scire omnia:
inquantum ad ipsa est in potentia: sed hoc quo ad rerum cognitionem secundum species quae sunt
de vniuersi perfectione essentiali ordine, non autem secundum indiuidua.

5
⁋ Per haec patent duo argumenta ad primam partem. Licet enim homo imper-
fectus sit & in potentia ad scientiam omnium: & ideo appetit appetitu naturali omnia scire: eo mo
do quo est in potentia ad ipsa: & quo natus est ipsis perfici: quod est in particulari: sicut materia de se
indifferenter appetit omnem formam: quia tamen appetitu rationali non habet inclinationem ad omnia simul
nisi in vniuersali: ideo non nisi in vniuersali appetitu rationali potest omnium scientiam appetere. Sicut enim
materia vniversale appetit perfici qualibet forma: non tamen in particulari fertur in aliquam adipiscendam
nisi determinata per agens extra: vt quando est sub forma aquae, agente igne extra fertur ad formam
ignis determinate adipiscendam: non ad aliam: Consimiliter intellectus appetitu rationali non fertur
in aliquod particulare cognoscendum: nisi cum fuerit determinatus eiusmodi vniuersali notitia

6 ⁋ Ad
illud in oppositum quod ille appetitus esset ociosus: Dicendum quod non esset ociosus: licet nunquam impleretur:
sed si non esset possibilis impleri. nunc autem possibilis est impleri in homine, saltem in postrema felici
tate per gloriam: omnia videndo simul in veritate prima, nec tamen aequiparabitur notitiae dei: quia
ad claritatem & limpiditatem visionis diuinae creatura non posset attingere: neque etiam ad nu-
merum cognitorum: quia deus actu habet notitiam secundum numerum omnium: quorum spe
ciebus natus est intellectus creatus perfici, cui accidit quod notitia plurium indiuiduorum sub eadem
specie perficitur: nec posset perfici infinitis simul.