Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e403

Sources:

Ba: Badius1520a

B32v

1
CIrca. v. arguitur: quod homo non appetat scire ea quae notitiam naturalis ratio-
nis excedunt. Primo sic. appetitus naturalis non excedit potentiam naturae:
quia oritur ex ipsa: & effectus non transcendit causam, quare cum potentia na-
turae non potest attingere illa quae eam excedunt: neque eius appetitus vt ea ap
petat.

2 ⁋ Secundo sic: frustra res habet desiderium ad quod non potest attingere: sed
ratio naturalis non potest attingere vt cognoscat quae eam excedunt. ergo fru-
stra haberet ad sciendum illa defiderium. sed nullum defiderium naturale est frustra. ergo &c.

3
⁋ Tertio ex eodem medio contrario modo, argumento Auer. super principium. ii. Metaph. sic. Compehensio veri-
tatis eius non est impossibilis: cuius habemus desiderium naturale sciendi: quoniam si esset impossibilis: tuno
desiderium esset ociosum: & concessum est, quod nulla res est ociosa in fundamento naturae, & creatu
rae: sed comprehensio veritatis a ratione naturali eorum est impossibilis quae excedunt eam. ergo ad
sciendum illa non est ei desiderium naturale.

4 ⁋ Quarto sic: si homo ex puris naturalibus appeteret
illa scire, cum vanus esset appetitus nisi posset illa scire: nec appeteret illa scire nisi cognosceret: se
posse illa scire. ergo oporteret ex puris naturalibus se credere quod posset illa scire. sed hoc non est
nisi ex fide. ergo ex puris naturalibus posset haberi fides. consequens est falsum. ergo &c.

5 ⁋ Ad op-
positum arguitur primo sic. quod naturaliter est in potentia ad aliqua, naturaliter desiderat fieri
in actu illa: sicut patet de materia ad omnes formas ad quas est in potentia: quia naturaliter il-
las desiderat: sed homo naturaliter est in potentia vt sciat omnia etiam supernaturalia: vt di-
ctum est supra. ergo &c.

6 ⁋ Secundo sic. omnes homines secundum Augu. natura desiderant beatitu
dinem: non nisi illam quae vera est: quia natura non desiderat nisi quod melius est & bonum simplici
ter. Vnde Boethius . Mentibus hominum inserta est summi veri, & boni cupiditas. sed bona beatitu-
dinis sunt supra notitiam naturalis rationis. ergo &c.

7
⁋ Auer. comment. Philosophi, qui exponens illud. ii. Metaph. Dispositio intellectus in
anima: &c. ponit quod homo ex naturalibus suis possit deuenire vt intelligat primum principium:
& principia separata post ipsum: Diceret quod desiderium hominis esset ad sciendum ea: nec sine illo
rum adeptione cessaret appetitus. Hoc licet verum sit: tamen error est illud ex quo ponit. Ponit enim
quoniam ex pura cognitione naturali quae est ex phantasmatibus de rebus sensibilibus possibile sit
deuenire in cognitionem quidditatis substantiarum separatarum: quod erroneum est: quia medium
cognoscendi ex phantasmatibus limitatum est: vt de substantiis separatis ex sensibilibus, sicut ex effecti- Ba33r
bus earum, amplius non potest homo cognoscere nisi quia sunt: non autem quid sunt: nisi in generali
& remanet omnino cognoscendum quid in natura & in substantia sunt in speciali. Cum enim
effectus exteriores sint effectus artis siue substantiae separatae vt ars est: non autem essentiae vt essen-
tia est: in notitiam artis ducere possent vt ars est: non autem in notitiam essentiae vt essentia est. Limi
tata est ergo in hoc notitia naturalis: vt ad illa cognoscenda attingere non possit: nec ad hoc se ex
tendit lumen intellectus agentis: vt dictum est.

8 ⁋ Philosophis ponentes finem humanae cognitionis ex puris na-
turalibus haberi: & in vita sua ex cognitione scientiarum speculatiuarum & primorum principio-
rum quantum homini possibile est: & quod in modica cognitione diuinorum consistit eius summa perfe-
ctio & delectatio: licet non possit attingere ad quiditates substantiarum separatarum: & eorum quae
apud illas sunt: Dicerent quod homo nullum appetitum haberet sciendi illa: ex quo ex suis naturalibus
ad ea peruenire non posset: ne ille appetitus esset frustra.

9 ⁋ Sed quod hoc non potest stare: apparet tri-
plici via. Primo ex parte intellectus humani: quoniam secundum philosophum ipse est: in potentia omnia intelli
gibilia: sicut sensus sensibilia: & hoc non solum omnia intelligibilia ex sensibus abstracta: sed etiam
ex se separata. Cum enim secundum Philosophum illa nobis sunt difficile intelligibilia: non propter se:
sed propter nos: non tamen vt ibi dicit Comment. sunt impossibilia nobis intelligi. Frustra enim essent
facta nobis intelligibilia: si nunquam ea intelligere possemus. sicut frustra esset factus sol nobis visibi-
lis: si eum nullo modo videre possemus. ita quod sicut prima materia si esset in potentia ad for-
mas: vt quasdam posset recipere opere naturae: & alias non posset recipere nisi opere supernatura-
li: omnes tamen tam has quam illas naturaliter appeteret: Sic intellectus humanus cum sit in poten-
tia vt perficiatur notitia rerum naturalium quam potest sua actione attingere naturaliter: & si-
militer supernaturalium quam solum potest supernaturaliter attingere: naturaliter appetat tam istam
notitiam quam illam: vt non solum homo ante adeptionem scientiae rerum naturalium appetat illarum notitiam:
immo post adeptionem scientiae rerum naturalium appetat etiam notitiam rerum supernaturalium.

10
⁋ Secunda via patet idem ex parte scientiae incompletae: quam habet ex rebus naturalibus ad illa superiora co
gnoscenda: quoniam omne imperfectum quid se experitur imperfectum in aliquo actu, desiderat consequi per-
rectionem in illo: quoniam notitia imperfecta de aliquo necessario excitat intellectum bene dispositum ad
desiderandum eius perfectionem. Nunc autem experimur in nobis notitiam imperfectam separatorum ex
effectibus eorum scilicet notitiam quia sunt, & quid sunt in generali: quae est imperfecta respectu notitia
eorum quid sunt in speciali. sicut in complexis imperfecta est notitia quia est, vt sol quod eclipsatur, nisi scientia
tur quare eclipsatur. Quare necessarium est quod homo desideret consequi illam notitiam perfectam.
Ex hoc ergo quod homo aliqua ex creaturis: sensibilibus cognoscat de deo & separatis non quiescit eius
desiderium: sed necessario excitatur magis ad cognoscendum ea, ad quae tamen naturaliter attinge
re non potest. Semper enim effectus cognitus incitat appetitum ad cognoscendum causam igno-
tam: secundum quod dicitur. i. Metaph. de primis Philosophis: quod videntes a principio effectus apparen-
tes & deficientes in cognitione causarum: vt de lunae passionibus: & iis aeque fiunt circa solem, & astra,
admirati sunt: & propter id quid est admirari: tunc primum inceperunt philosophari. & constat quod hoc
non erat: nisi quia ex eis quae nouerunt excitatus est in eis appetitus ad cognoscendum ea quae late
re eis perceperunt.

11 ⁋ Et ex hoc perfecte apparet tertia via. Non enim solum est in homine desiderium
ad percipiendum imperfectam notitiam: quam experitur in se: sed etiam ad expellendum illam quam in
se experitur ignorantiam: secundum quod etiam dicitur ibidem. Propter id quid est fugere ignorantiam
philosophati sunt. Quare cum homo. ex effectibus creaturarum experitur esse illa: quae naturalem eius cogni
tionem excedunt: & scit naturam & quiditatem eorum sibi esse ignotam: impossibile est quod appeti
tus eius non tendit ad illa cognoscenda: & tanto magis quanto plura circa illa per creaturas experitur:
& cognoscit ex hoc suam incompletam cognitionem & ignorantiam: vt praedictum est.

12
⁋ Absolute ergo dicendum, quod homo appetit scire ea quae rationis naturalis notitiam
excedunt: ita quod per naturam quiescere non potest humanus appetitus: quousque deueniat ad aper
tam notitiam separatorum, maxime quiditatis & essentiae eius qui est prima veritas: ita quod nihil
citra ipsam sedare posset eius appetitum: etiam si videat clare omnes substantias angelicas: immo
tunc amplius eius desiderium ad nudam diuinam essentiam videndam excitaretur: quanto propinquior
esset fini: & ei magis assimularetur: secundum quod videmus corpora moueri ad loca sibi naturalia, &
tanto velocius moueri, quanto magis propinquant fini. Nullum ergo firmiter scibile potest quietare
appetitum hominis in sciendo: sed solum illud infinitum in summo cardine rerum constitutum. Cum
enim anima naturaliter capax sit summi boni per affectum: & summi veri per intellectum: minori
impleri non potest: quia quod potest capere maius: non potest impleri minori: sed semper remaneret Ba33v
aliquid de vacuo quod appeteretur impleri: & ita adhuc etiam non esset quies. Et ideo dicit beatus
Augustinus in prin. Confes. Tu excitas vt laudare te delectet: quia fecisti nos ad te: & inquietum est
cor nostrum donec quiescat in te. Reuera magna est confusio philosophorum: qui haec omnia vi-
dere poterant: immo quia necessario viderunt: & in seipsis experti sunt: & tamen in infimis perfectionem
humanae notitiae posuerunt. vnde & multi eorum ex desiderio quod perceperunt hominem habere
ad illa cognoscenda, bene perceperunt quod notitia illorum non esset homini impossibilis: quoniam deside-
rium naturale non potest esse frustra neque ociosum: vt manifeste Comment. Auer. concludit super se-
cundum Metaph. & ideo multis & variis modis, sed erroneis conati sunt ostendere quomodo homo
ad perfectam notitiam illorum posset in vita ista peruenire. Viderunt enim bene (vt dicit Augus.
super Io. quo oportebat tendere: sed viam ignorauerunt, quae est via fidei: qua oportet prius oculum
mentis purgari: vt tandem ad illorum notitiam homo mereatur peruenire: non per naturam, sed per
gratiam, nec in hac vita: nisi forte ex priuilegio speciali: sed in futura. Errabant ergo dicentes sepa
rata quo ad essentias & quiditates suas cognosci posse ex puris naturalibus, plus dando naturae
quam habuerit. Errabant etiam dicentes quod quiditates illae clare ab homine cognosci non possent: quia ex na
turalibus ad illas attingere non possent: denegando naturae quod habuit scilicet potentiam receptiuam vnius
ex dono alterius. Medium est ergo tenendum scilicet vt notitiam illorum recipere poterit: sed quod propria
actione ad illam attingere non poterit.

13 ⁋ Ad primum in oppositum: quod appetitus non excedit potem
tiam naturae: Dicendum quod notitia illorum non excedit potentiam naturae: quin naturalis ratio il-
la cognoscere possit: licet ex puris naturalibus ad illorum notitiam non possit attingere: sed solum per gratiam
& adiutorium luminis infusi. Nunc autem appetitu naturali & cognoscitiuo non solum inclinatur res
ad illud ad quod per se potest attingere: sed etiam ad illud ad quod naturaliter ordinatur vt dono alterius at
tingat illud. licet enim non nisi dono alterius ad illud attingat, nihilominus tamen oportet quod in se
naturalem potentiam habeat: qua attingere possit. secundum quod dicit Ioan. Damascenus in libro de duabus na.
& vna persona Christian, contra illos qui dicunt quod homo de se nullam habet volitiuam potentiam: sed
a deo habet bonam voluntatem: malam autem a diabolo. Dicit enim quod isti ignorant quod impossibile est
qualenmcumque naturam vti actione cuius potentiam non secundum naturam accepit. Et per idem patet ad secun
dum.

14 ⁋ Et dicitur ad tertium quod est ex dicto Auer. prin. secun. Metaphysicae. quid ex hoc probauit quod separa
ta possunt ab homine cognosci quid sint: quod verum est: sed non ex puris naturalibus illorum notitiam
acquirendo: sicut ipse aestimauit: sed ex dono gratuito.

15 ⁋ Ad quartum: quod ratio naturalis iudicat impossi
bile hominem illa cognoscere: Dicendum quod falsum est: licet philosophi illud opinati sunt, quid non ponebant hominem
eleuari vltra illud quod posset per naturam.

16 ⁋ Ad quintum: quod cognoscere se posse illa scire non est nisi ex
fide: Dicendum quod non est verum: immo ex puris naturalibus posset illud cognoscere. posset enim ex puris
naturalibus scire se ad illorum notitiam per se venire non posse: & ignorantiam eius experiri: & scire quod intelle
ctus hominis esset in potentia ad illa cognoscenda: & ita quod naturaliter illorum notitiam appete-
ret. Et si stetisset philosophus in hoc, nec nimium praesumendo a recta ratione errasset: cognoscens
propriam infirmitatem, & ignorantiam, & imperfectionem, compulsus fuisset diuinum adiutorium
inuocare: & percepisset donum, quo sciret quomodo ad illorum notitiam ascendere deberet. sed nunc de pro
prio ingenio confidens: & arrogantia excaecatus in errores a recta ratione deuiauit: vel confidendo
quod propriis viribus illam notitiam attingere posset: vel quod omnino eam percipere non posset: & ita
ab eius perceptione in desperationem cecidit: & per hoc nec se notitiam illius appetere percepit: quia
bene percepisset: si se in naturali rectitudine tenuisset.