Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e392

Sources:

Ba: Badius1520a

B32r

1
CIrca. iiii. arguitur: quod omnes homines aequaliter appetant scire. Primo sic. illi aequaliter
appetunt quibus inest aequaliter appetitiuum principium: quia effectus proportionaliter se
quitur suam causam: omnibus hominibus aequaliter inest sciendi appetitiuum
principium: vt ipsa natura animae in appetitu naturali, & notitia primorum pri-
cipiorum in primo appetitu cognitiuo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. appetitus scien-
tiae: homini inest proptersimperfectionem suam & indigentiam: sed aequaliter im
perfectus est quilibet homo quantum est de se, & indiget scientia. ergo &c.

3 ⁋ Contra est: quoniam tunc
omnes aequaliter niterentur ad sciendum: quia vbi est aequaliter motiuum principium, est & motus aequa
lis.

4 ⁋ Ad hoc dicendum: quod loquendo de appetitu rationali cognitiuo: non est dubium quin ho-
mines inaequaliter appetant scire: vnde non omnes ad acquisitionem perfectae scientiae aequaliter nitum
tur. & illius duplex causa est. Vna essentialis. Alia accidentalis. Essentialis causa est: quoniam non omnes
aequaliter suntiimperfecta notitia informati, qua mouetur appetitus ad amplius sciendum. Qui enim
plus nouit, aliis eisdem retentis, plus appetit nosse quousque in ipso notitia compleatur: & cessat tunc pri
mo appetitus, & motus in fine per quictem in ipso, quanto enim aliquis de aliquo scibili plus nouit citra
finem notitiae: tanto plus fini assimilatur. Quare cum appetitus sit ratione assimilationis imperfectae ad
finem, quanto plus nouit quis & magis per assimilationem fini appropinquat, tanto magis appetitus inflam
matur: & sit fortior eius motus in finem: ad modum motus naturalis qui semper intensior est in
fine. Causa vero accidentalis quod appetitu rationali cognitiuo non omnes aequaliter appetunt scire: mul
tiplex est & indeterminata: quia in quibusdam est indigentia necessariorum: quae causat in eis desperatio- Ba32v
nem deueniendi ad scientiae perfectionem: per quam retrahitur & refrigeratur appetitus. In quibusdam
vero circa temporalia occupatio: & plures aliae infinitae. Loquendo vero de appetitu sciendi natu-
rali: Dicendum secundum praedeterminata: quod aliquid dicitur naturale alicui ratione formae & speciei,
vel ratione materiae & indiuidui. Quantum est ex parte formae & speciei: cum ipsa sit vniformiter in omni
bus indiuiduis: omnes homines aequaliter scire desiderant: secundum quod dictum est supra: quod ratio-
ne speciei omnes apti sunt ad sciendum. Quantum vero est ex parte indiuidui & materiae: secundum
quod alii sunt minus apti ad sciendum, alii aptiores: vt dictum est supra: secundum hoc quidam appetunt plus sci-
re, quidam minus: & quidam plus vnam scientiam, quidam plus aliam.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod
principium appetendi omnibus aequaliter inest: Dicendum quod non est verum in appetitu rationa-
li: quia non omnes aequaliter notitia mouente appetitum, sunt informati: neque etiam in appetitu na
turali: quantum est ex parte materiae & indiuidui: quia quidam sunt minus dispositi ad scientiam
quam alii. propter quod in quibusdam appetitus plus appetit quam in aliis: inquantum anima sequitur dispo-
sitiones corporis. & scire non est nisi coniuncti: vt dictum est supra. Quantum vero est ex parte animae si-
ue formae: nisi esset corpore impedita, omnes aequaliter scire appeterent: secundum quod aequaliter
apti essent ad scientiam: vt dictum est supra. Nisi velit aliquis dicere quod anima meliorum naturalium
vni corpori infunditur quam alteri: de quo ad praesens non debet esse sermo.

6 ⁋ Ad secundum: quod im
perfectio est causa appetitus: Dicendum quod imperfectio inquantum dicit carentiam est causa appe-
titus per accidens. Sicut priuatio formae in materia per accidens est causa generationis. Sed in ap-
petitu cognoscitiuo id quod cognitum est incomplete: per se est causa appetitus. Cum igitur il-
lud non sit aequaliter in omnibus: nec appetitus cognitiuus: vt dictum est, aequaliter inest. Sic in
appetitu naturali ipsa carentia notitiae pura, non est causa appetitus nisi per accidens. Sed inclina-
tio ad scientiam per principium intra, est causa per se appetitus: quae in omnibus aequalis est ex par-
te formae: sed in quibusdam impedita est plus ex parte materiae: in quibusdam vero minus: vt di-
ctum est: & ideo appetitu naturali, quantum est ex parte formae, omnes aequaliter scire appetunt: non
autem ex parte materiae: vt dictum est.