Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e380

Sources:

Ba: Badius1520a

B31v

1
CIrca. iii. quod homo non appetat scire natura, arguitur primo sic. quod naturaliter de
terminatum est ad vnum finem, non naturaliter inclinat ad alium: appetitus naturaliter
determinatur ad bonum: quia est proprium obiectum eius. ergo non inclinatur na
turaliter ad verum. sed appetitus non appetit naturaliter nisi ad quod naturaliter
inclinatur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. natura determinata est ad vnum solum. Si ergo ho
mo naturaliter appeteret scire: non nisi vnum aliquid appeteret scire. Consequens
est falsum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic: vt dictum est per Augustinus Appetitus non est nisi ex cognitione. Si er
go homo natura appeteret scire, homo a natura aliquid sciret. Consequens est falsum secundum praedeterminata.
ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic: voluntas distinguitur contra naturam. ii. Ethicorum quare cum homo appetat scire volun
tate, non ergo natura.

5 ⁋ Contra est quod dicit Philosophus in prin. Metaphy. Dens homines natura scire desiderant.

6
⁋ Ad hoc dicendum secundum Philosophum. ii. Physisiae. quod quaecunque agunt secundum pro
positum & secundum naturam, ambo agunt propter aliquid & propter finem: non secundum quod quid
dam dixerunt. quod omnia naturalia sunt a casu: & quod solum propter finem agerent, quaecunque agunt
per cognitionem. Nunc autem ita est quod quaecunque agunt propter finem: necessario agunt mota a
fine: & ideo intendendo finem. secundum quod dicit Philosophous. ii. Metaph. Nihil incipit agere aliquam actio
nem nisi intendendo finem. &. iii. eiusdem dicit: quod impossibile est vt ista causa sit in rebus quae non mouent
erga perfectionem. Intentio autem & motus erga finem: non est nisi propter appetitum finis. In omnibus ergo agen
tibus propter finem necesse est ponere appetitum finis: quare cum non omnia agunt propter finem per cogni-
tionem & deliberationem: sed quaedam sine cognitione & deliberatione: vt agentia per naturam: non solum ne
cesse habemus ponere appetitum deliberatiuum per cognitionem: sed etiam appetitum naturalem
sine cognitione: secundum quod dicit Comment. in fine primi Physicae. Appetitus alius est naturalis sine
sensu: vt appetitus plantarum ad alimentum: & alius cum sensu: vt appetitus animalium ad alimentum. Quia
igitur appetitus iste qui est animalis, necessario sit per cognitionem: & nulla cognitio naturalis est in homine Ba32r
zvt dictum est supra: tali appetitu non appetit homo scire naturaliter. Appetitus autem naturalis: quia
sit sine notitia, quodam occulto naturae instinctu: per quem fit appetitus qui dicitur animalis: vadit deter
minate in finem suum: vt semen tritici ad pullulandum in triticum, & materia mota per agens ten
dit ad formam.

7 ⁋ Cum igitur vt dictum est supra: homo ex natura sui intellectus est in potentia
omnia intelligibilia: & nihil eorum in actu antequam intelligat: & ita naturaliter imperfectus est:
perfectibilis tamen per species intelligibilium: vt per eas actu intelligat & sciat: & imperfectum naturaliter tendit
in suam perfectionem: absolute ergo dicendum: quod homo ante acquisitionem omnis notitiae appeti
tu illo qui non est animalis sed in ipso pure naturalis naturaliter appetit scire simpliciter. Sicut post
adeptam aliqualem cognitionem imperfectam appetitu cognitiuo appetit scire hoc vel illud: se-
cundum quod imperfectam habet notitiam huius vel illius: vt scientia imperfecta in ipso perficiatur.
Et hunc appetitum cognitiuum praecedit ille appetitus naturalis sine omni cognitione. De quo
appetitu dicit Tullius in libro de Acad. Mens ipsa quae & sensuum sons est: & ipsa sensus est: natura
lem vim habet quam intendit ad ea quibus: mouetur: cum nihil ei est veritatis luce dulcius.

8
⁋ Ad primum in oppositum: quod appetitus naturaliter determinatus est ad bonum: Dicendum quod
verum est: quoniam quod appetit verum: hoc est in ratione qua est bonum intellectus: & ita verum apud
voluntatem habet rationem boni: sicut econuerso bonum apud intellectum habet rationem veri:
per quae voluntas & intellectus apponendo mutuo sua obiecta mutuo se mouent: vt dictum est.

9
⁋ Ad secundum: quod natura determinata est ad vnum: Dicendum quod verum est ad vnum in gene-
re: quia sub vna generali ratione appetibilis, scilicet boni: appetit quicquid appetit. Sicut enimima
teria secundum quod materia quicquid appetit forma est: non tamen tantum vnam formam: secundum genus
vel speciem appetit: sed generaliter omnes: sic & voluntas appetit scire generaliter sub ratione
qua est bonum intellectus: & ideo omnem scientiam generaliter: vt infra dicetur: quia intellectus omni
scientia natus est perfici: vt dictum est supra.

10 ⁋ Ad tertium patet solutio per dicta: quoniam natura
lis appetitus purus non est per cognitionem.

11 ⁋ Ad quartum: quod voluntas distinguitur contra natu
ram: Dicendum secundum quosdam, quod verum est: & quod homo appetit scire voluntate & natura, alio
& alio appetitu est. Principium enim appetitus naturalis est in ipsa cognitiua potentia per seminarium
scientiae, quo naturaliter ad actum sciendi intellectus inclinatur: de quo dictum est supra. Principi
um autem appetitus cognitiui, est ipsa voluntas ex notitia aliquali iam habita: vt dictum est. Sed
hoc falsum est forte: quia idem actus specie secundum idem obiectum non est nisi eiusdem virtutis.
Cum igitur actus appetendi quocumque modo sit: non est nisi boni sub ratione boni, idem specie est, non
est igitur nisi eiusdem virtutis. Voluntas ergo si appetit ex cognitione deliberatiue, etiam ipsa non alia
potentia appetit naturaliter sine cognitione. Et sicut ex cognitione appetit bonum sibi & aliis: vt
praedictum est: sic & naturaliter sine cognitione.

12 ⁋ Dicendum est igitur ad obiectum: quod voluntas vt
est deliberatiua ex cognitione praecedenti distinguitur contra naturam: non autem voluntas sim
pliciter & in communi accepta. In illa enim bene distinguitur quod est natura: & quod ratio deliberatiua:
vt dictum est.