Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e358

Sources:

Ba: Badius1520a

B30v

1
CIrca primum arguitur: quod homo non appetat scire. Primo sic. Si homo appeteret scire:
aut quod nouit: aut quid non nouit: nec est medium: quia est diuisio per contradictoria, inter
quae non cadit medium. secundum Philosophum. x. Metaphy. Non quod nouit:
quia eius quod nouit, iam habet scientiam. Secundum enim Augustinus in li. xxxiiiii quads
In scientiis idem est nosse, quod habere: appetitus autem non est respectu habiti: sed
respectu non habiti, possibilis tamen haberi. Neque quod non nouit: quia secundum
Augustinus iiii. de Trini. Appetitus ex notitia procedit. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: potentia naturalis non est nata
moueri, nisi ex suo proprio obiecto naturali. obiectum proprium appetitus naturale non est verum
quod mouet ad sciendum: sed bonum. ergo &c.

3 ⁋ Contra est, quia homo vt sciat, laborat: quod non esset nis
si scire appeteret. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc quod ita est in omnibus potentiis actiuis & passiuis ordinatis ad
inuicem, quod illa potentia quae vniuersalem finem respicit, mouere habet alias ad actus proprios illis
& inclinare eos ad fines proprios illarum: quos sub fine vniuersali respiciunt tanquam sibi proprios &
particulares ordinatos in finem vniuersalem, qui est proprius finis primi mouentis: qui omnia alia ad
finem & ad bonum suum obtinendum mouet: veluti caelum quod intendit vniuersalem conseruationem
generabilium & corruptibilium, mouet omnia inferiora, quorum vnumquodque agit particulariter
ad conseruationem suae speciei. Similiter rex qui intendit bonum regni, mouet Barones & Bali-
uos qui intendunt bonum prouinciarum, aut ciuitatum quarundam: & Architectonica ars mo-
uet alias artes, quae sunt sub ipsa: vt dicit Philosophus in principio Ethico. Nunc autem ita est quod
appetitus rationalis seu voluntas respicit tanquam suum finem bonum simpliciter vt bonum est: quaeli
bet autem alia potentia animae aliquod particulare bonum: quod sibi bonum est: Sicut visus perfi-
ci intentione coloris: intellectus perfici intentione veri. secundum quod dicit Auicen. ix. Metaphysi.
suae. Dico oportere vt scientias quod omnis virtus naturalis habet delectationem & bonum, quae sunt sibi propria:
& habet nocumentum & malum, quae sunt sibi propria. Verbi gratia, Delectatio irae est victoria, &
delectatio aestimationis est fiducia, & delectatio conseruatiuae est recordatio. Appetitus igitur ratio
nalis in homine siue voluntas mouere habet omnes alias potentias animae ad actus suos & in pro
prios fines. Nihil autem mouet ad actus inclinando in finem nisi appetat finem. appetit ergo volun
tas in homine: immo homo per voluntatem fines & perfectiones proprias omnium potentiarum
aliarum animae comprehendendo sub actu suo actus omnium illarum: & sub fine suo fines omni
um illarum: & est seipsam mouens primo appetens sibi bonum simpliciter: & mouens omnes alias
appetens non sibi: sed eis bona particularia illis propria. sed hoc intentione ordinandi omnia illa bona in
bonum sibi. Cum ergo de numero illarum potentiarum vna sit intellectus: cuius obiectum & finis
est verum & scire: Dicendum quod homo per voluntatem appetit scire: sed secundum intellectum.

5 Ba31r
⁋ Ad primum in oppositum: quod homo non appetit, neque quod nouit, neque quod non nouit: Dicendum quod
duplex est appetitus, Naturalis, & rationalis: quia voluntas & est natura & est ratio. Vnde aliquid
appetit appetitu naturali: vt est natura: & tali appetit quod omnino non nouit: quia appetitus natura
lis vt est a natura potentiae volitiuae nudae non procedit ex notitia aliqua in appetente: sicut est de ap
petitu materiae: quo appetit formam. secundum Philosophum primo Physicae. vbi distinguit Comment. duplicen
appetitum. Vnum qui est sine cognitione: & alterum qui est per cognitionem. Cum vero voluntas
appetit aliquid appetitu rationali: ille est qui procedit ex notitia. & de illo loquitur Augu. De quo
sciendum: quod cum homo appetit scire appetitu rationali qui fit per cognitionem: scire illud quod ap-
petit, & nouit & non nouit: aliter tamen & aliter: quia quod nouit imperfecte & in potentia & in vniuer
fali: non nouit in actum & perfecte & in particulari: & appetit scire inquantum non nouit: & non ap
petit inquantum nouit. sed per illud quod nouit excitatur ad appetendum quod non nouit: secundum quod
dicit Augustinus x. de Trini. ad modum quo dictum est supra de addiscente: qui aliquid nouit: & per illud
mouetur ad acquirendum quod non nouit.

6 ⁋ Ad secundum: quod obiectum appetitus non est verum sed
bonum: Dicendum quod verum est: quoniam non nisi bonum est obiectum appetitus: sed hoc vel bonum sima
pliciter quod est bonum sibi immediate: vel bonum huic, quod est proprium bonum alicuius potentiae
sub ipso. Vnde obiectum appetitus non est verum: vt verum sub ratione veri: sed sub ratione boni
potentiae inferioris: vt intellectus: & per hoc ipsum appetit vt dictum est, sicut econuerso obiectum
intellectus non est bonum voluntatis: vt bonum sub ratione boni: sed sub ratione qua verum est. Et
ideo istae duae potentiae voluntas, & intellectus, ad inuicem sese mouent: immo (vt magis proprie lo-
quar) ipsum volentem & intelligentem: quia intellectus concipiendo finem per modum intentionis
sub ratione veri proponit ipsum voluntati: quae ab ipso fine mouetur sub ratione boni. Et sic intel
lectus mouet voluntatem metaphorice ad modum quo finis mouet efficientem. Econtra voluntas mo
uet intellectum proprie & per modum agentis & impellentis in opus: vt dictum est. Et ideo istae duae
virtutes reflectuntur super se inuicem: & super actus suos. Intellectus enim intelligit se intelligere
& actum, & obiectum suum: similiter voluntatem intelligit velle & actum & obiectum eius. Et econ-
trario voluntas vult se & actum & obiectum suum: similiter intellectum vult intelligere & actum
& obiectum eius. & sic vtrique illorum est obiectum quicquid est obiectum alterius.