Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e338

Sources:

Ba: Badius1520a

B29v

1
CIrca. v. arguitur: quod non contingit hominem scire per gratiam: illa quae excedunt
us naturam. Primo sic. Inter agens & patiens debet esse proportio: non enim vt
dicit Philosophus: quodlibet natum est agere in quodlibet: sed vnumquodque in si
bi conveniens & proportionale. Actus enim actiuorum sunt in patiente bene dispo
ito. Scitum autem agit in sciens: & non est proportio intellectus humani in cogno
scendo, ad id quod eius naturam excedit: quia si in cognoscendo ipsum, esset eius ad ip
sum proportio, non excederet ipsum. ergo quod excedit ipsam naturam eius: non potest homo vllo
modo scire.

2 ⁋ Secundo sic: si sciret per gratiam: quod eius naturam excedit: illa gratia necessario esset
ei supernaturalis: sed quod est supernaturale non est susceptibile per naturam. ergo solum per gratiam
& eadem ratione illa per aliam: & sic in infinitum. hoc autem est impossibile vt sic procedatur. ergo
& primum: quod homo sciat per gratiam: quod non potest scire per naturam.

3 ⁋ Tertio sic. sicut se habet
oculus corporalis ad videndum: mediante luce corporali sibi naturali: sic intellectus ad videndum Ba30r
mediante luce spirituali sibi naturali. Sed nullo lumine superiori potest oculus corporalis eleuari
ad videndum quod non potest videre lumine sibi naturali. ergo nec oculus spiritualis ad videndum,
quod non potest videre lumine sibi naturali.

4 ⁋ In contrarium est: quoniam cognitio hominis naturalis non
excedit adminiculum sensus. si ergo non posset scire per gratiam, quae non potest scire per naturam:
nullo modo posset eius notitia excedere visibilia, quare cum in vltima notitia hominis, consistit eius
beatitudo, beatus esset ex notitia causatorum sensibilium quam potest habere ex ipsis: quare cum hoc sit
haeresis philosophorum, aliam oportet homini dare scientiam per gratiam quam potest habere per naturam.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum Augustius viii. super Genesim in ipso mundo ge-
mina operatio diuinae prouidentiae reperitur: partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis per occul-
tam administrationem: de qua dicit libo ix. Omnis iste naturae vsitatissimus cursus habet quasdam
leges naturales & determinatam vim quid vnumquodque valeat: vel non valeat. Verbi gratia: vt de
grano tritici non nascatur faba, sed triticum. Super hunc cursum rerum naturalem: voluntaria admi-
nistratione potestas est creatoris facere de omnibus aliud quam eorum seminales rationes habent. Ver-
bi gratia: vt lignum aridum repente floreat: & fructum gignat: & asina loquatur: & huiusmodi caetera quae de
us naturis dedit: vt haec ex eis fieri possent actione potentioris. Non enim ex eis illa faceret nisi fieri
possent: vt ibi dicit Ioan. Damasen.s Quae tamen non dedit eis: vt haberent ex motu suo naturali: &
ideo potentia illa appellatur potentia obedientiae non naturae. Nunc autem sicut deus agit & mo-
uet sicut primus motor in mouendo creaturas corporales motu corporali: sic agit & mouet vt pri
mus motor in mouendo creaturas spirituales motu spirituali. & ideo sicut dupliciter mouet (vt di
ctum est) creaturas corporales: vna. scilicet prouidentia naturali & generali: & altera prouidentia specia
li & voluntaria: similiter congruit vt dupliciter moueat creaturam spiritualem. Motus autem eius est
in intelligendo & volendo: & hoc scilicet prouidentia generali mouendo eam lumine naturaliter sibi indito
ad cognoscendum ea quae subsunt cognitioni naturali: & similiter ad ea agendum: quae sibi ex na-
turalibus agere competit. Prouidentia autem speciali mouendo eam lumine supernaturaliter in
fuso ad cognoscendum quae sunt super facultatem rationis naturalis: & similiter voluntarie ad agendum
quae sibi per gratiam agere competit: vt sic homo ordinetur tam ex parte intellectus, quam affectus
ad aliquid superius: quam ex puris naturalibus possit attingere: quod non contingit in aliquibus ratione
carentibus: & hoc vt homo qui ferri debet in finem suum ratione & voluntate, quod non competit
ratione carentibus, auxilium semper a deo suo postulet: neque ipsum aliquando contemnat, quod de facili faceret:
si ex puris naturalibus sibi omnino sufficeret. Et hoc est quod dicit Chryso. exponens illud Matthc. vii.
Date & dabitur vobis. Omnem (inquit) creaturam sensibilem deus armatam & munitam creauit.
Alios enim muniuit velocitate pedum: alios vnguibus: alios penis: alios dentibus: alios cornibus. hominem au
tem solum sic disposuit: vt virtus illius sit ipse: & in eo quod infirmiorem eum fecit omnibus, eo ipso fortio-
rem voluit eum esse in se. Nam sciens deus quod cognoscere & colere deum vita aeterna est: ignorare
autem & contemnere perditio sempiterna: nec ita infirmum eum creauit: vt omnino nihil boni facere pos
sit: ne quem super omnia & propter quem omnia fecerat: omnibus inueniretur esse deterior: nec ita potentem eum creauit:
vt etiam sine dei auxilio ex seipso facere possit quod vult: vt infirmitatis suae necessitate coactus: semper
necessarium habeat dominum suum. Si enim omnis virtus hominis in deo est: & tamen contemnit omnium bo
norum auctorem: quanto magis negligeret eum: si potentia eius esset in seipso:

6 ⁋ Ad primum in op-
positum: quod non est proportio intellectus ad sibi supernaturale: Dicendum quod verum est de se per lu-
men naturae. tamen lumine gratiae bene fit proportionale: quod est supernaturale: sicut per lumen
naturale est proportionale ei quod ex puris naturalibus potest cognoscere.

7 ⁋ Ad secundum: quod il
lius luminis gratiae non est susceptibilis per naturam: sed per gratiam solum: Dicendum quod verum est:
ita quod ex puris naturalibus illud sibi acquirat: vel quod naturaliter lumen ipsum sibi inditum habeat. est
tamen ipsius susceptibilis per naturam: quia natura de se ad hoc ordinata est: vt munere creato-
ris hoc recipiat: & per illud illa quae natura non attingit cognoscat. Vnde licet homo non accepit
a natura quo per se ad illorum notitiam attingat: accepit tamens a natura vt alterum in se recipiat: cu-
ius adiutorio ad illam attingat. Aliter enim ad illam omnino attigere non posset: secundum quod dicit Damas. lib.
de duabus na. & vna persona Christianus Impossibile est qualencumque naturam vti actione: vel operari ope
rationem vel passionem, quorum potentiam non secundum naturam assumpsit: velut non potest germinare
terra non secundum naturam accipiens a conditore germinatiuam potentiam.

8 ⁋ Ad tertium quod
oculus corporalis per nullum supernaturale lumen potest videre quod non potest videre in lumine
naturali: Dicendum quod non est simile: quoniam praeter sensibilia in lumine materiali sensus non est ali
ud sensibile omnino: sed praeter intelligibile lumine naturali intellectus est aliud intelligibile ei
lumine supnaturali, quod distat a naturalibus intelligibilibus intellectus: & ab ipso intellectu: non si Ba30v
cut sapor vel odor a visu, & a colore quae nullo modo sunt visibilia: sed sicut visibile excellens distat
a visibili temperato: & a debili visu ad quod non potest ipse attingere: nisi lumine clariori illustretur,
& fortificetur. Vnde dicit Philosophous. ii. Metaphysicae. quod intellectus noster se habet ad manifestissima
naturae: sicut oculus vespertilionis ad lucem Solis.