Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e327

Sources:

Ba: Badius1520a

B29r

1
CIrca. iiii. arguitur: quod contingit hominem scire omnia ex puris naturalibus suis.
Primo sic. Homo potest scire ex puris naturalibus suis ea quorum notitia inclu-
ditur in potentia, in primis principiis naturaliter cognitis: quia ex illorum no
titia per naturalis rationis inuestigationem potest cognitionem aliorum dedu
cere in actum. omnia scibilia sunt huiusmodi. Omnium enim scibilium notitia in po
tentia includitur in primis principiis. ergo &c. Probatio assumpti est: quia pri-
mum principium incomplexum est intentio entis inquantum ens est: primum complexum est: de
quolibet affirmatio vel negatio: vt dictum est supra. Sub intentione & conceptu entis simplici-
ter continetur omnis conceptus incomplexus: siue sit creati, siue increati: vt vult Auicen. i. Metaph. suae. Sub
conceptu illius complexi: de quolibet affirmatio vel negatio, continetur quilibet conceptus comple-
xus siue sint extrema entis creati siue increati.

2 ⁋ Secundo sic. frustra esset aliquid in potentia ad ali
ud, nisi actu illud posset attingere. Cum ergo intellectus humanus secundum Philosophum est in
potentia omnia intelligibilia: & hoc in puris naturalibus constitutus: nihil autem est ponere fru-
stra in fundamento naturae, & creaturae. ergo &c.

3 ⁋ Oppositum arguitur sic. Scientia hominis ex
puris naturalibus non est nisi via sensus secundum Philosophum: Sed plura sunt scibilia, quorum
notitia a sensu non capit ortum: quia omnino non cadunt sub sensu: nec ea quae cognoscuntur ex sensu
sufficiunt ad hoc vt faciant illa sciri: vt sunt quidditates incorporalium. ergo &c. Ba29v

4
⁋ Ad hoc dicendum: quod ab agente per instrumentum non potest procedere actio
ad quam instrumentum se extendere non potest: quia instrumento artis fabrilis, opus carpentatio-
nis faber efficere non potest. Nunc autem ita est: quod ratio naturalis in cognitione quae sibi ex puris
naturalibus conpetit: vtitur vt instrumento lumine naturali sibi veritates rerum illustrante, & eas in-
tellectui manifestante: lumen autem illud quia naturale est, limitatum est ad solummodo notitiam homi-
nis naturalem illustrandam. Cum ergo illa notitia quae est naturalis, sit adminiculo sensuum & sensibilium
lux homini connaturalis solum illustrat ad sciendum notitiam eorum, quae mediante sensu nata sunt
cognosci. talia sunt illa quae sunt scibilia philosophica solum: praeter quae sunt plura alia quae excedunt
naturalem intellectum hominis: quia per sensibilia non potest ad eorum quidditates cognoscendas
attingere. Maxime autem dei: quia omnia sensibilia sunt effectus quidam virtutem illius in nullo
adaequantes, & sine cognitione eius quod quid est, omnino scientia de natura rei haberi non potest:
secundum quod dicit Philosophus. vi. Metaphysicae. Oportet non ignorare illud quod significat ali-
quid quid est: quia absque hoc facere nihil est. Vbi dicit Commenta. Quaerere enim aliquid scire
hoc non determinato est quasi non quaerere. Vnde volentes ex vestigio creaturae diuinam essenti-
am perfecte cognoscere, irridet lob. xi. Eorsitan (inquit) vestigia dei comprehendes: & omnipo-
tentem vsque ad perfectum reperies. &. xxxvi. Ecce deus magnus: vincens scientiam nostram. & non
solum clara illorum notitia nostri intellectus possibilitatem excedit: sed & illa quae nata est haberi de eis
per fidem & in aenigmate: secundum quod dicetur infra.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod omnium notitia
in potentia includitur in primis principiis: Dicendum primo ex parte primorum principiorum: quod sicut in
naturalibus illud quod procedit ex radice semper tenet & sapit naturam radicis: nec potest naturam
radicis excedere: sic prima principia naturalis cognitionis cum a sensibus & sensibilibus velut a ra
dice traliantur: vt saepius dictum est: vim & naturam sensibilium excedere non possunt: vt sicut ip
sa in naturali notitia hominis accepta sunt a sensibilibus: vltra notitiam eorum quae adminiculo
sensuum nata sunt cognosci, extendi non possunt. Licet ergo ratio entis simpliciter & absolute acce-
pta sit sufficiens in potentia ratio cognoscendi quodlibet cognoscibile: quid sub ratione generali en
tis continetur: inquantum tamen est accepta per sensum a sensibilibus: limitata est vt sit in potentia prin
cipium cognoscendi solum illa ad quae potest deducere ratio naturalis adminiculo sensuum & sen-
sibilium & non alia. Secundo dicendum ex parte luminis naturalis intellectus: vt est coniunctus: quod quamuis
principia prima sint quantum est de se sufficienter in potentia ad faciendum scire quodlibet cogno
scibile: quod tamen lumen illud limitatum naturaliter est: vt non sit natum illustrare ad eliciendum
notitiam aliquam, vltra notitiam quae ex sensibilibus hauritur, vltra quam non potest se extendere: ni
si ei adiutorium luminis superioris addatur. Sicut lux naturalis in oculo cati, sufficit ad illustran
dum medium: vt eo videat aliqua visibilia grossa, & non potest ei ostendere minuta: nisi lumine so-
lis vel candelae, vel aliquo exteriori superinfuso.

6 ⁋ Ad secundum quod omnia sunt naturaliter homi-
ni cognoscibilia: Dicendum quod aliqua sunt homini cognoscibilia naturaliter: quia ex principiis ei na
turaliter inditis potest in illorum cognitionem deuenire sine adiutorio exteriori. sic homini in sta
tu huius vitae solum sunt naturaliter cognoscibilia, ea quae sensuum adminiculo capere potest. Alio mo
do sunt aliqua ei naturaliter cognoscibilia: quia de natura sua natus est illa intelligere: sed hoc non quod ex
puris naturalibus illa intelligit: sed quia naturaliter ita ordinata sunt: vt nata sint recipere lumen, quo
adiuta illa intelligat. vnde secundum hunc modum homo ordinatur ad hoc: vt per gratiam eleuetur ad
suscipiendum maius bonum, quam sit illud quod potest attingere per naturam: quod non videbant Philosophi:
& ideo cognitionem hominis, & beatitudinem non posuerunt vltra id quod potest attingere per na-
turam, & ideo errauerunt.