Quaestio 3 Utrum contingat hominem scire omnia ex philosophicis disciplinis

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e315

Sources:

Ba: Badius1520a

B28v

1
CIrca tertium arguitur quod contingit hominem scire omnia ex philosophicis scientiis.
Primo sic. quaecumque sunt in vniuerso: per ordinem & connexionem se habent ad in
uicem. connexio illa sciri potest ex philosophicis scientiis: quia sit per naturam influen-
tiae inter motorem & motum, causam & causatum: quae sciri possunt ex philoso-
phicis scientiis: connexio autem & ordo aliquorum sciri non possunt nisi simul scientian-
tur connexa & ordinata: quia relatiue se habent ad inuicem. ergo &c.

2 ⁋ Secun Ba29r
do sic: ex scientiis philosophicis habet homo scientiam superiorum, & inferiorum, corporalium, & spiri
tualium sicut patet, & omnia ista sunt scibilia. ergo &c.

3 ⁋ Contra est: quoniam ex scientiis philosophicis
nihil scitur nisi scientia quae hauritur ex sensibus & sensibilibus: quia secundum Philosophum: omis no
stra cognitio a sensu ortum habet. sed multa sunt scibilia: quorum scientia ex sensu & sensibilibus hau
riri non potest: vt sunt omnia illa quorum notitiam per fidem tenet sacra scriptura. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc secundum Philosophum. iiii. Metaphysiy. quod scientiarum philoso
phicarum omnium vna est vniuersalis ad omnes, quam appellant philosophi primam philosophiam: aliae ve
ro sunt particulares sub illa. Nunc autem vt dicit Philosophus ibidem, Scientiarum patricularium cuiusque
est considerare de accidente: quomodo accidit alicui partium entis, diuisae a toto ente, contra alias partes
quas considerant aliae scientiae particulares. Sicut Mathematici accipiunt nuneros & magnitudines
& considerant de eis, & suis accidentibus, & naturales de ente mobili. Scientia vero vniuersalis de
ente simpliciter considerat: & de eis quae sunt entis per se: & ideo considerat etiam de primis causis,
& principiis entis simpliciter: de quibus nulla scientia particularis se intromittit. Si ergo aliqua pars
philosophiae de natura, & quidditate diuinorum: & de eis quae sunt propinqua deo, & de substantiis
spiritualibus consideraret: illa est prima philosophia: quia vt dicitur in i. Metaph. Philosophus primus debet con
siderare de rebus, quae sunt magis altae omnibus substantiis in veritate. Sed constat quod de illis Philo
sophus non determinat nisi in vniuersali inquantum sunt principia, & causae entis simpliciter: se-
cundum quod ipse dicit. i. Metaphy. Arbitramur (inquit) scire omnia sapientem, sicut contingit: non
secundum vnumquodque scientiam habentem ipsorum. vbi dicit ant. trans. Non singularem eorum scien
tiam habentem. Constat tamen quod non minus substantiae spirituales habent in se scibilia specialiter
de eis scienda, quam substantiae corporales: de quibus scientiae particulares philosophiae, particularia vt dictum
est considerant. Quare cum illa particularia scienda circa substantias spirituales nulla pars philoso
phiae docet: nec vniuersalis, nec particularis: patet clarissime quod non contingit homines scire omnia
scibilia sibi ex scientiis philosophicis. vnde & Philosophus qui hoc bene sentiebat, quando occurrebant
ei talia: quae scientiam philosophicam excedebant: de hoc se non intromisit: sed considerationi alterius con
misit. Secundum quod de hoc habemus vnum exemplum clarum in i. Ethicorum vbi quaerit inter alia de felicitate an
sit donum dei. dicit sic. Si quidem aliquod aliud deorum est donum hominibus, rationale est felicitatem dei
donum esse maximum quanto optimum. sed hoc erit alterius perscrutationis magis proprium.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod ex philosophia scitur connexio omnium: ergo & con
nexa: dicendum quod connexa cognoscuntur ex philosophia: quantum potest manuducere connexio a sensi
bilibus ad insensibilia procedendo. & hoc est solum quo ad generalia quae pertinent ad rationem cau
salitatis superiorum respectu inferiorum: non autem quo ad propria, in quibus certior consistit eo
rum scientia.

6 ⁋ Ad secundum quod ex philosophia habetur scientia omnium: Dicendum quod verum est
quo ad genera singulorum: quia de quolibet genere entis considerat: sed non quo ad singula generum: neque quo
ad singula de singulis consideranda. Sed quo ad singula generum considerat substantias corpore-
as: non autem incorporeas, quae non minus scibilia suntur quo ad singula specialiter consideranda
circa eas quam corporalia: vt dictum est.