Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e304

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
CIrca secundum arguitur, quod contingit hominem scire omnia entia. Primo sic. philosophus
dicit. 3 de anima
. quod intellectus est quodam modo omnia intelligibilia: sicut sensus est
omnia sensibilia. Sensus sic est omnia sensibilia quod potest omnia sentire. ergo intel-
lectus ita est omnia intelligibilia: quod potest omina intelligere. haec sunt omnia sci
bilia & omnia entia. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. qui potest scire & intelligere magis sci-
bile & intelligibile: & minus. secundum philosophum. x. de anima. homo potest scire & intelligere
summe scibile. vt dictum est. Ioannem. . Haec est vita aeterna. ergo &c.

3 ⁋ Oppositum arguitur. Primo sic. Eccle-
siastici. i.
Plurima sunt super sensum hominis. sed illa non potest scire. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. Ecclesiasti
ci. A.
Dixi sapiens efficiar: & ipsa recessit a me multo plus quam erat. Sed hoc non contingeret, si continge-
ret eum scire omnia entia. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc, quod ita est in omnibus quibus conpetit operatio aliqua exercenda
per instrumentum: quod agens de se sufficiens vt agere possit, si habeat copiam instrumenti: dicendus est
simpliciter posse in illam operationem: licet ei deficiat instrumentum: & ideo non possit procedere in actum.
sicut oculus dicitur posse videre omne visibile: licet non possit procedere in actum videndi deficiente luce ex-
teriori. Nunc autem ita est: quod propria operatio hominis secundum quod homo, est scire & intelligere, quia est eius
operatio secundum intellectum: & rationem qua vere homo est. secundum philosophum. S. Ethicorum Ad operationem autem
huiusmodi: homo quantum est ex natura sui intellectus si sufficienter illustretur luce intellectuali proportio
nali cuilibet scibili secundum statum & gradum suum, est in potentia vt sciat & intelligat vnumquodque.
Absolute ergo concedendum est quod homo potest scire omnia entia hoc est omnia scibilia. Et ob hoc dicitur in
li. de spiritu & anima. Aia ad similitudinem totius sapientiae facta omnium in se similitudinem gerit. Dicit etiam
Auicen. in ix. Metaphysicae suae: quod sua perfectio animae rationalis est: vt fiat secundum intelligibile: & descri
batur in ea forma totius: & ordo intellectus in toto: & bonitas influens in omne: & vt incipiens a prim
cipio totius procedat ad substantias intellectuales spirituales absolute: & deinde ad spirituales pendentes ali
quo modo a corporibus: & deinde ad animas mouentes corpora: & postea ad corpora caelestia: & vt haec
omnia fiant descripta in anima secundum dispositiones & vires eorum: quousque perficiatur in ea dispositio esse
vniuersitatis, & sic transeat per intellectum in instar totius mundi: & cernens id quod est pulchrum abso
lute: & bonitas absolute: & decor verus: fiat vnum cum eo: insculpta eius exemplo.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod plura sunt supra sensum hominis: Dicendum quod verum
est attingenda lumine naturali. Si tamen sufficienter illustretur lumine supnaturali: nihil est supra sen-
sum hominis quin possit illud intellectu attingere.

7 ⁋ Ad secundum quod sapientia recedit ab inuestigante:
Dicendum quod dicitur recedere: quia quanto homo plus inuestigat scientiam lumine naturalis rationis: tan-
to magis patet ei profunditas. Nihil tamen est scibile in creaturis, si sufficienti lumine illustretur quin
possit illud scire. Maxime cum illustretur ad hoc vt possit scire summum intelligibile attingendo licet non con
prehendendo. In cuius comparatione cognitionis potest etiam verificari illud Ecclesiastes. 7. Dixi sapiens effi-
ciar, & ipsa longius recessit a me multo magis quam erat: Et alta profunditas, quis inueniet eam: Quan
to enim amplius cognoscitur illud, tanto amplius recedere dicitur cognitio illius ab eo: quoniam semper
de scibili illo claret
plus restare cognoscendum quam iam cognitum est.