Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e293

Sources:

Ba: Badius1520a

B28r

1
CIrca primum arguitur, quod contingit hominem scire non entia. Primo sic. ea
quae non sunt solent praecaueri si suspicantur nociua: & sperari si suspicentu
proficua: hoc non posset fieri nisi contingeret ea scire: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. prophe
ae praenunciabant quae non erant: & neque ex cursu rerum naturalium futura erant: &
illa non erant simpliciter: & tamen illa sciuerunt. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. contingit prae
nunciare eclypses solis & lunae. &c. talium antequam sint, quod non esset nisi continge
ret scire non entia. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. secundum philosophum li. peri hermenias, contigit vere enunciare de eo quid
non est non esse. Hoc autem non esset nisi contingeret quod non est scire. ergo &c. Probatio mediae est: quia
si contingit vere enunciare de eo quod non est non esse: contingit scire propositionem illam esse veram in quae enum
ciatur quod non est non esse: quia omne verum est scibile. sed non contingit scire veritatem complexionis nisi sciendo
incomplexa: quia veritatem complexionis non cognoscimus nisi inquantum terminos cognoscimus. cum
ergo termini illius complexionis & in subiecto & in praedicato sint non ens. ergo &c.

5 ⁋ Oppositum ar-
guitur. Primo sic, non contingit scire nisi verum: verum & ens convertuntur. ergo &c.

6 ⁋ Secundo sic.
scientia hominis causata est a rebus, non ens nullius potest esse causa. ergo &c.

7
⁋ Dicendum ad hoc, secundum philosophum. iii. de anima. quod intellectus est quodam
modo intelligibilia & sciens scibilia: & cum non sint nisi duo modi essendi vt ibi dicit commen, ne-
cesse est vt intellectus & sciens sint intellectum & scibile extra animam aut forma eius. res autem ipsa
non potest esse: necesse est ergo quod sint quodammodo forma & species eius specie scilicet rei intellectae & sci
tae informatae. Vnde lapis non est in anima sed species lapidis. Nihil igitur potest esse scibile nisi quod per spe
ciem suam natum est esse in anima: vt per speciem anima quodammodo sit ipsum. Quare cum non ens
speciem habere natum non est: non ens nullo modo potest esse scitum inquantum huiusmodi. Sed quica
quid contingit hominem scire: necesse est quod ens sit: ita quod prima ratio scita oportet quod sit ratio & in-
tentio entis. secundum quod dicit Auicen. Ens & res talia sunt quod statim imprimuntur in anima prima im-
pressione: quae non acquiritur ex aliis notioribus se & alia ab eis. vnde quod priuat entis intentionem per
se, est illud quod est per se & primo incognitum. lta quod sicut vnumquodque scitum primo est cognitum
sub ratione qua est ens: ita vnumquodque ignoratum primo est incognitum sub ratione qua non ens.
Propter quod dicit Philosophus primo Phyisicae. quod infinitum inquantum infinitum est incognitum: quia
infinitum inquantum infinitum est non ens.

8 ⁋ Intelligendum tamen quod ens dicitur multis modis. secundum
philosophum. v. Metaphy. & similiter per contrarium non ens. Quorum vnus est secundum siguras praedicamentorum: & est
certitudo quae vnaquamque res est id quod est: sicut albedo habet certitudinem quae est albedo. & hoc appellatur esse
proprium rei, quod est essentiae eius. Non ens oppositum tali enti est illud quod nullam certitudinem habet in se:
nec potest habere apud intellectum qua certificetur res esse id quod est: sed priuat esse tale: & est illud de quo
dictum est: quod homo non potest ipsum scire: quia est omnino inscibile: quia rem cuiuslibet praedicamenti pri-
uat. Sed ens dicto modo secundum quodlibet genus praedicamenti: diuiditur in ens in potentia: & in ens in actu: &
dicitur illud quod est in potentia non ens, respectu illius quod est ens actu extra animam: quia id quid solum est in poten
tia non est in actu. Quod tamen aliquando poterit esse tale, vel potentia materiae per generationem, vel potentia efficientis
solum per creationem: de tali non ente non est negandum quindo contigat hominem ipsum scire concipiendo quiditatem & es-
sentiam talis entis: praeter hoc quod apprehendat ipsam esse in actu extra animam. Talis enim intellectus quo apprehen
ditur res extra esse in effectu: semper concomitatur intellectum quo apprehenditur res simpliciter in essentia sua: vt dicit
Auicen. ponens exemplum tale. verbi gratia. Si dixerit aliquis, resurrectio erit: intellexisti resurrectionem quae non est:
& intellexisti erit quod non est: & praedicasti erit de resurrectione. Sed intelligitur vt in hora futura vera sit
de ea intentio de est: & sic, vt dicit, enunciationes non sunt nisi per id quid est in anima: & per accidens
per id quid est in exterioribus. Et similiter est de intellectibus incomplexorum. secundum quod dicit Augstinia in
logica sua. Possibile est te intelligere hominem simpliciter, ita quod non intelligas an habeat esse extra, Ba28v
an non esse: sicut an habeat esse album, an non. Et si dubitas forte an habeat esse in mundo, an non:
hoc non impedit tuum intellectum ad intelligendum essentiam hominis. Quod manifeste dicit Philosophus. secundum
anti. transl. x. poste. Apparet (inquit) quod intentio definitionis rei: & quia existat: sunt duae res diuersae: quia
qui ostendit quid est res: & eius definitionem: non apprehendit per hoc quod illa res existat. Nam cum
homo ostendit definitionem circuli, quod sit figura plana &c, non apprehendit per ostensionem illius quod
sit esse circulo. Nota per illud quod dicit: Sunt duae res diuersae: ipsum non intelligere nisi diuersitatem inten
tionum in intelligendo, quod patet per hoc quod subdit: Quia quid ostendit &c. De non ente vero quod opponi-
tur enti secundum siguras praedicamentorum: quod priuat rem cuiuslibet praedicamenti, de illo solo non ente non po
test esse scientia: nisi per accidens: sicut priuatio cognoscitur per habitum. secundum quod dicit Auicen. i. Metaphy.
Esse est notius, quam non esse. Esse enim cognoscitur per se: non esse vero cognoscitur per esse aliquo
modo. Per haec patent obiecta vtriusque partis si quis inspiciat.