Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2864

Sources:

Ba: Badius1520a

B259v

1
CIrca Septimum arguitur: quod intelligere in deo non est sine verbo essentiali: & quod in
deo necesse est ponere aliquod verbum essentiale respondens actui intelligendi, quod
non est nisi essentialis. Primo sic. quicquod est in creaturis, est effectus communis
totius trinitatis. Imago dei in creatura rationali & intellectuali est aliquid in
creaturis. ergo effectus est totius trinitatis. Quare cum imago creata non sit nisi
uamad imaginem eius quod est in sua causa: imago ergo in creatura rationali vel in-
tellectuali sit ad imitationem eius quod est communiter in tota trinitate. illud autem
non est nisi essentiale. imago ergo huiusmodi fit ad imitationem essentialis. sed intelligentia quae est pars
imaginis in creatura, facta est ad imitationem verbi. in deo ergo verbum est de essentialibus.

2
⁋ Secundo sic. cum aliquid seipsum cognoscit: notitia illa est proles et verbum eius, vt dicit Augustinus in si.
ix. de trinitate. Mens cum seipsam cognoscit, parens est notitiae suae: & notitia est proles eius: ac de ipsa
verbum eius. deus autem trinitas intelligendo cognoscit seipsum. ergo notitia illa verbum eius est. illa
autem non est nisi essentialis: quia totius trinitatis. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Anselmus dicit Mon. lxii. c. Pa
ter & filius & eorum spiritus vnusquisque seipsum & alios ambos dicit. Sed non est dicere sine verbo:
ergo omnes verbum dicunt. sed nihil est commune tribus nisi essentiale, vt dicit. c. lxi. ergo &c.

4
⁋ In contrarium est: quoniam vt dicit Augustinus vi. de trinitate. c. ii. verbum solus filius accipitur: non simul pater &
filius, tamquam ambo vnum verbum. Sic enim verbum, quom imago. Et in li. contra perfidiam Arrianorum. Non sicut
est filius deus de deo: lumen de lumine: vita de vita: ita potest dici verbum de verbo: quoniam solus filius
verbum: & sicut patri proprium est generare verbum: ita filio proprium est esse verbum. Sed tale nullo
modo potest esse essentiale. ergo &c.

5
⁋ Huius quaestionis veritatem ex iis quae videmus & experimur in nobis, inuesti-
gare conemur: vt iuxta dictum Augustinus in fi. ix. de trinitate. ex inferiori imagine in qua nobis familiarius
natura ipsa quasi interrogata respondet, exercitatiorem mentis aciem ab humana creatura ad lumen
incommutabile dirigamus. Est igitur sciendum, quod aliqui nolentes ponere verbum essentiale in deo: di-
cunt iuxta illud quod in ix. de trinitate. dicit Augustinus quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis
notitiam sui. & hoc quia mouendo intellectum sicut proprium obiectum, educit ipsum de potentia intelli
gendi in actum intelligendi. Ab vtroque enim (vt dicit ibidem) notitia paritur, a cognoscente scilicet & cognito
& hoc quemadmodum expositum est iam in quaestionibus praecedentibus. Vnde mens cum seipsam nouit, ipsa sola
est parens notitiae suae: cum vero nouit aliud a se, res illa cum mente parens est ipsius notitiae. Et est ista
notitia ipse actus intelligendi siue operatio quaedam procedens ab intelligente: sed tamen non recedens ab eo: Ba260r
sed manens in ipso. Et est iste processus notitia de mente, & hoc in creaturis, non secundum rationem
tantum, sed secundum rem: quia ipse actus intelligendi in creaturis, aliquid re aliud est ab ipso intelli-
gente & obiecto intellecto. Et huiusmodi notitiam, siue vt secundum se est considerata, siue vt est informata
obiecto intellecto, credunt intra se habere perfectam rationem verbi: & quod ad huiusmodi verbi similitudinem
est verbum essentiale in deo: eo scilicet quod cum deus trinitas intelligit se vel suam essentiam, est in intellectu
diuino quaedam operatio procedens: quae est notitia quaedam vt actus intelligendi essentialis: cuius processus
licet non sit secundum rem, est tamen secundum rationem: & quod secundum hoc notitia huiusmodi in deo est
verbum essentiale in ipso: differens solum secundum rationem a parente. Quemadmodum mens cum no-
uit seipsam, notitia quam habet de seipsa, verbum & proles eius est, vt procedit secunda obiectio.
Sed hoc non potest stare: quoniam nihil dicitur verbum existens in intellectu proprie nisi quia proce
dens est ab ipso: & non quocumque modo: sed per actum dicendi: ita quod verbum dicat non aliquam proces-
sionem vel emanationem quae consistit in actu procedendi vel emanandi: sed ipsum procedens & emanans
vt terminus in quem terminatur actus procedendi. Si ergo huiusmodi notitia siue in nobis siue in deo
diceretur verbum proprie: oporteret ei assignare actum dicendi per quem procederet, quod non est dare.
Et praeterea si huiusmodi notitia est verbum & ita proles, vt sonant verba Aug. tunc ipsa mens essen-
tialis esset eadem ratione parens: & esset in deo ponere duplicem parentem siue patem. scilicet essentialem
& personalem: sicut & duplex verbum, quod omnino absurdum est. Non est ergo dicendum quod huiusmodi noti
tia dicenda sit verbum: & quod ad eius similitudinem sumatur verum verbum in diuinis. Est igitur sciendum quod
ad rationem & naturam verbi mentalis perfecti tam in creatura quam in creatore, sex conditiones requi
runtur: quibus coniunctis & ordinatis potest verbum describi hoc modo. Verbum est terminus actio-
nis intellectualis emanans ab intelligente secundum actum, manens in ipso intelligente, alterius decla
ratiuum. Et per illas sex conditiones excluduntur illa quibus aliquo modo videtur conuenire ra-
tio verbi: sed non conuenit ratio verbi perfecta: aut nullo modo conuenit. Dicitur terminus ope-
rationis intellectualis, ad differentiam obiecti intelligibilis, quod est formale principium omnis intelle
ctualis operationis, vt iam dictum est supra. Dicitur autem actionis intellectualis, ad differentiam amo
ris procedentis, qui est terminus actionis voluntariae. Dicitur autem emanans, ad differentiam rei
intellectae simplici intelligentia, quae est terminus actionis intellectualis, quae est intelligere sim
plicis intelligentiae: sed non est emanans & procedens in esse per illam actionem: sed solummodo est ter
minus in quem terminatur huiusmodi actio & sistit. Dicitur autem ab intelligente secundum actum, ad diffe-
rentiam actionis quae est intelligere simplici intelligentia, quae emanat ab intelligente non secundum
actum: sed secundum habitum tantum. Illa enim est prima actio intelligentis qua sit intelligens secundum actum.
Dicitur autem manens in ipso, ad differentiam verbi vocalis, quod corporaliter extra emittitur: & est
signum verbi manentis intra. Vltimo autem dicitur declaratiuum alterius, ad differentiam cuiuscumque
concepti post primum intellectum simplici intelligentia, qui non est declaratiuus illius, vt iam patebit.

6
⁋ Ad quorum omnium intellectum intelligendum est secundum quod expositum est in praecedenti quaestione, quod intel
lectus quilibet siue creatus siue increatus, dupliciter potest considerari. Vno modo vt est poten-
tia cognitiua. Alio modo vt est natura quaedam. Et multum refert: vt enim est potentia cognitiua,
est velut virtus passiua per se ordinata ad actum primum simplicis intelligentiae: in percipiendo scilicet
obiectum intelligibile. & hoc non nisi vt mota sit vel quasi mota ab obiecto intelligibili. Vt vero
est natura quaedam: est velut virtus actiua: quae quasi praesupposito & substracto actu simplicis in-
telligentiae qui est actus eius primus: elicit actum eius secudum qui vocatur dicere: quo format in se
conceptum simillimum illi quod est intellectum in simplici intelligentia: qui est declaratiuus & manife-
statiuus illius, & ideo verbum illius dicitur. Verbi gratia, intellectus creatus angelicus vel huma-
nus postquam intelligentia simplici de re incomplexa intelligibili, vt significata est simplici nomine
incomplexo: notitiam habet confusam & indeterminatam tamquam de quodam toto definibili quod continet
plures partes. Totum enim, vt dicit philosophus in principio Physicae. quiddam indefinitum significat, vt circulus:
quemadmodum vniversale quod multa continet vt partes. Postquam inquam intellectus creatus talem notitiam simpli
cis notitiae concepit de re aliqua quae ipse est, vel aliquod aliud praeter ipsum, vi sua actiua format in se
conceptum eius quod quod est de eadem re, quod est ratio ei, quam significat definitio distinguens per partes id
quod conceptum est vt totum confusum in simplici intelligentia: & per hoc huiusmodi quod quid est, declaratiuum
est & manifestatiuum eius quod intelligentia simplici cognitum est: propter quod & verbum verum dici
tur. & iam non concipitur vt per se terminus actus intelligendi: tamquam id quod principaliter intelligitur:
sed vt per se terminus actus dicendi: tamquam id in quo id quod simplici intelligentia cognitum est, de-
claratur, seu manifestatur, & apertius intelligitur. Sed conceptus huiusmodi quod quod est aliter fit (vt di
ctum est in praecedenti quaestione) ab intellectu angelico quam ab humano. Intellectus enim angelicus Ba260v
de re quacunque intellecta intelligentia simplici ipsum quod quid est statim concipit vt natura
simpliciter: non autem vt ratio: quia absque discursu & inuestigatione: quemadmodum conci-
pit ipsum intellectus noster. Et ideo intellectus noster concipit quod quid est non vt natura
simpliciter: sed vt ratio naturalis. Quod quid est ergo de vnaquaque re simplici intellecta in-
telligentia simplici, verbum est existens in intellectu non per actum intelligendi qui formatur
per obiectum cognitum: sed per actum dicendi, vel cum discursu, vel absque discursu. Tale er-
go quod quid est tanquam verum & perfectum verbum in intellectu creato, habet sex conditiones
verbi praenotatas. Est enim terminus: quia in ipso perfecte terminatur & perficitur omnis ope-
ratio & cognitio intellectualis de incomplexo: quae inchoatur ab obiecto intelligibili cuius est:
quemadmodum in eo quod est propter quid est, terminatur omnis cognitio intellectualis de
complexo. Est enim ipsum propter quid est, verbum declaratiuum complexi illius quod con-
cipitur simplici intelligentia: quemadmodum quod quid est, verbum est declaratiuum in-
complexi. Est autem specialiter terminus actionis intellectualis: quia non voluntariae. Est
etiam emanans: quia in esse constituitur per intellectualem operationem: & hoc ab intelli-
gente secundum actum. Non enim format intellectus quod quid est: nisi de aliquo iam intellecto sim
plici intelligentia. Et cum hoc est manens in intelligente: & declaratiuum & manifestatiuum alte
rius. Secundum quod secundum philosophum, Definitio est notificationis gratia. & hoc est completiuum in ratione
verbi. Vnde si quid respondeatur ad quaestionem per quid, si non sit declaratiuum & manifesta-
tiuum eius de quo quaerit, non est verbum illius: vt si quaeratur quid est tunica: & respondeatur
vestis: quia vnum non est declaratiuum alterius: non est verbum illius. Et cum hoc quia verbum de-
claratiuum alterius potest comprehendere id quod quid est, vel perfecte comprehendendo cum gene
re omnes differentias vsque ad vltimam inclusiue: vel vltimam, vel plures ex eis omittendo: secundum hoc
verbum formatum in mente de re potest esse vel perfectum: vt si de homine concipiatur quia
est substantia corporea animata sensibilis rationalis: vel imperfectum: vt si tantum concipiatur quia
est substantia animata sensibilis. Non enim dicitur esse verbum: quia est in se quid intellectum vt ob
iectum actus intelligendi: sed quia est declaratiuum eius quod est per se obiectum intellectus:
vt in quo intelligitur.

7 ⁋ Ascendendo igitur ad verbum in deo, dicimus quod nihil debet dici ver
bum in deo secundum perfectam rationem verbi, quod est quasi per se & primum emanans ab intellectu
diuino vt est vis cognitiua, cuiusmodi est actus intelligendi simplicis intelligentiae. Sed verbum per
fectum in deo solummodo est id quod est per se emanans ab ipso diuino intellectu vt est natura quae-
dam: cuiusmodi est terminus actus dicendi, qui est quasi fundatus super actum essentialem intel-
ligendi. Cui quidem conuenit descriptio verbi perfecti praedicta: quia est terminus actionis in
tellectualis emanans ab intelligente secundum actum, manens in ipso intelligente, declaratiuus il-
lius tanquam simillimum ei. de quo dicit Damasci. id est sententiarum. c. vi. Ex intellectu ens aliud est prae
ter ipsum: ipsum autem intellectum in apertum ducens. Quare cum tale in deo non est nisi
emanans personaliter per actum dicendi, vt patet ex iam dictis: & infra amplius patebit ex de-
terminandis: qui quidem actus dicendi solius patris est: licet actus intelligendi quasi substra-
tus essentialis sit & communis toti trinitati, vt infra videbitur: proculdubio absolute ponendum
est quod in deo non sit aliud perfectum verbum quam verbum personale productum per actum dicen
di: quod non respondet in nobis alicui quod in nobis concipitur, nisi ei quod quid est, quod est perfectum
verbum in nobis.

8 ⁋ Et sic loquendo de verbo secundum perfectam rationem verbi, simpliciter dicen-
dum est ad quaestionem, quod in actu intelligendi dei non est aliquod verbum essentiale. vt non sit
perfecta ratio verbi nisi personalis in deo, cui maxime conforme est verbum quod quid est in in-
tellectu nostro. Quod etiam verbum nostrum quamuis in aliquo simile sit verbo dei, multo tamen est
dissimile. Secundum quod dicit Augustinus ibidem. Verbum nostrum est illud quod non habet sonum
neque cogitationem soni: sed eius rei quae intus lucet: cui magis verbi competit nomen vtcumque simile
est in aenigmate verbo dei: quoniam sic & hoc de nostra scientia nascitur: quemadmodum &
illud de scientia patris natum est. Quod quantum etiam sit dissimile non pigeat intueri. Et in quo
consistit illa dissimilitudo, in fine. c, xv. dicit. Si concedamus vocandum esse verbum quiddam
mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam prius quam formatum sit, quis non vi-
deat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei verbo quid in forma dei sic est vt non antea fuerit for
male quam formatum: nec aliquando esse potest informe, sed sit forma simplex & simpliciter aequalis ei de quo
est: Et est aduertendum quia dicit Augustinus quod nascitur de nostra scientia: insinuans quod ad
productionem eius substrata est notitia simplicis intelligentiae: ita quod in nulla simplici intelli-
gentia perfecta ratio verbi consistit. Sed quid est: nunquid penitus abnegandum est poni de- Ba261r
bere aliquam rationem verbi essentialis in deo: scilicet quo ad notitiam simplicis intelligentiae:
Et videtur aliquibus quod sic: quia notitia simplicis intelligentiae emanans secundum rem in intellectu nostro
in ipso intellectu increato habet rationem emanantis. Propter quod dicunt quod habet aliquam
rationem verbi: licet imperfectam vt vere possit dici verbum essentiale: quod est verbum secundum
rationem: cum illud verbum personale sit verum verbum reale. Certe de nomine non esset
multum curandum: si vsus obtineret quod istud vocaretur verbum: dum tamen non repugna-
ret rationi, & intellectui eius quod debet intelligi per nomen verbi: quia si ei repugnat, nullo mo
do ponendum est. Ad hoc ergo maxime aspiciendum est in hac quaestione de verbo. Et quia
nomina imposita sunt eis quae sunt apud nos: videndum est de vi verbi vocalis: cui pri-
mo & secundum famositatem nomen erat impositum: & ab illo translatum ad verbum mentis
tam in creatore quam in creatura. Et quantum nobis apparet, verbi nomen impositum est verbo
vocis ad significandum ipsam rem secundum omnes sex praedictas conditiones, excepta quinta:
quia non est manens in ipso intelligente: in quo discordat a verbo mentali: sed praecipue pro-
pter vltimam quia est declaratiuum & manifestatiuum illius quod est in mente conceptum &
eius indicatiuum, & similiter extra. Inter omnes enim illas proprietates illa vltima, scilicet
quod sit declaratiuum & manifestatiuum alterius, est maxime principalis: quia vltima & com-
pletiua sine qua non potest esse ratio verbi: & qua existente, etiam si quaedam aliae desunt, po
test esse aliqua ratio verbi. Vnde & nutus, quia quodam modo manifestatiui sunt eius ad
quod manifestandum ordinantur verba: quodam modo verba dicuntur. & licet omnes
aliae conditiones desint. Quia igitur in intellectu creato conceptus simplicis intelligentiae
quando est de re quae non est per essentiam suam ratio intelligendi seipsam, est notitia ema-
nans & manifestatiua illius cuius species & forma est obiectum mouens existens apud intel-
lectum: Ideo in intellectu creato huiusmodi notitia habet aliquam rationem verbi, & potest di
ci verbum. Si autem intelligeret sese per praesentiam essentiae suae: vt ipsa sua essentia esset
ratio intelligendi: quod de nullo intellectu creato credimus ponendum: huiusmodi notitia non
haberet rationem verbi: quia non esset alterius manifestatiua: quoniam ipsum obiectum sese
manifestaret informando de se huiusmodi notitiam in intellectu: & ipsa notitia non esset ma-
nifestatiua ipsius rei cognitae: sed potius ipsa manifestatio eius quam format in intellectu. Qua
re cum deus intellectu essentiali simplicis notitiae non intelligat obiectiue & formaliter nisi
suam essentiam, licet in ipsa omnia alia simul intelligat: & ipsa est ratio sese manifestandi in-
tellectui diuino quo ad omnes rationes intelligibilitatis suae, & formandi in eo conceptum sim
plicis notitiae: Simpliciter ergo dicendum quod habendo aspectum ad formalem rationem imposi-
tionis, & vsum huius nominis verbum, nullo modo notitia essentialis simplicis intelligentiae
in deo potest dici habere rationem verbi: sicut neque secundum rem potest dici fore verum verbum.
Et propter hoc nullus sanctorum vnquam posuit aliud verbum vel rationem verbi in deo, quam illud
quod est proprium filio.

9
⁋ Ad primum in oppositum: quod trinitas in imagine creaturae rationalis & intelle-
ctualis, quia est effectus essentialis trinitatis in deo: respondet ei quod est commune trinitati, quod
est diuina essentia, & essentialia pertinentia ad ipsam: ergo in essentialibus est ponere rationem
trinitatis & ita verbum: & hoc non nisi in actu intelligendi essentiali: Dicendum ad hoc: quod
quod quid est in creatura: respondet communi essentiae diuinae: quae est ratio communis tri-
bus personis producendi quod quid est in creaturis: vt debet exponi loquendo de emanatio-
ne creaturarum. Et hoc inquantum quaelibet creatura habet rationem perfectionis suae in di
uina essentia: & rationem idealem in eius sapientia. In creatura tamen a tota trinitate potest
produci aliqua substantia quae in vnitate substantiae habeat aliqua tria pertinentia ad sub-
stantiam: vt sunt potentiae, quae non sunt aliud ab essentia rei, vt determinauimus in qua-
dam quaestione de quolibet: quae proprie singula respondent singulis personis diuinis in-
quantum habent in se rationem emanationis. Si enim emanationem abinuicem non habe-
rent: non plus proprie responderent singulis personis diuinis: quam illa tria, scilicet vnum, ve-
rum, bonum: & haberent illa tria in nobis solum rationem vestigii, sicut ista tria quae mo-
do habent rationem imaginis.

10 ⁋ Ad secundum: quod mens cum cognoscit seipsam, notitia
eius verbum est: ergo notitia essentialis qua deus cognoscit seipsum, verbum est: Potest di-
ci secundum iam dicta quod non est simile de notitia mentis de se, & dei: quoniam intellectus
creatus non cognoscit se nisi sicut alia a se: scilicet per rationem sui, velut determinatum Ba261v
est in quadam quaestione de quolibet. Non sic autem deus: quia in ipso non cadit ratio vniuer-
salis, vt determinabitur infra. Et cum hoc dicendum quod notitia aequiuocatur. Vno modo no-
titia appellatur actus noscendi qui est actus intelligendi, qui non est nisi essentialis in deo ad quod
cumque intellectum vt intellectum est aut cognitum terminetur. Alio modo notitia appellatur illud
quod alterius est declaratiuum & manifestatiuum, vt in quo cognoscitur & manifestatur, quod non est in
deo nisi verbum personale, vt dictum est. Vnde quod dicit Augustinus quod mens cum seipsam nouit, notitia sua
proles est: ergo & verbum: Augustinus non sumit ibi notitiam pro actu cognoscendi vel intel
ligendi: sed pro eo quod mens seipsam intelligendo opere intellectus concipit actionem dicendi de
seipsa quod est quod quid est: & verbum est: quod vere respondet verbo personali in deo: vt in ge-
neratione verbi sit semper notitia de notitia: vt de notitia impressa in intellectu per obiectum
intelligibile: ad quam intellectus se habet passiue, procedat notitia expressa: ad quam intellectus
se habet actiue, sicut dictum est.

11 ⁋ Et quod hoc verum sit, patet ex hoc quod Augustinus probat: quia
huiusmodi notitia proles est per hoc, quod illud quod partum vel repertum dicitur, iam notitia inuentum est
& saepe (vt dicit) procedit inquisitio: eo fine quietatur: & (vt prosequitur) ista inquisitio non fit nisi
per amorem rei inuestigandae: quia vt partum mentis antecedit appetitus quidam quo illud quod
nosse volumus quaerendo & inueniendo nascatur proles ipsa notitia. Sed constat quod istam notitiam
inuestigatam & inquisitam per amorem necessario praecedit notitia. aliqua simplicis intelligentiae: quia
omnino incognita amare non possumus: sed solum quae aliquo modo cognoscimus, per amorem
inuestigamus vt amplius cognoscamus. Et illa cognitio mentis de seipsa post simplicem noti-
tiam non est nisi notitia qua verbum dicitur notitia: in quo simplex notitia amplius manife-
statur. Vnde quod notitia quam Augustinus dicit esse verbum: sit notitia definitiua, bene expli-
cat in eodem lii. cum dicit parum ante. vbi dicit. Neque vitiorum notitia nobis displicet: sed ipsa vi-
tia. nam placet mihi quod noui: & definio quid sit intemperantia: & haec est verbum eius. Ex quo patet
quod cum partes imaginis assignentur in nobis mens notitia & amor: & ad verbum non pertinet
nisi notitia parta siue reperta & per inuestigationem eius inuenta, quae est eius quod quid est: quod
ad memoriam pertinet etiam ipsa notitia simplicis intelligentiae: sicut in generatione verbi di-
uini ad intellectum simplex notitia essentialis substrata actioni dicendi quo procedit notitia
quae verbum est: quoniam non est verbum vel filius nisi notitia procedens. Et ideo dicit Anselmus quod
pater non est filius, licet sit intelligentia: quia non est intelligentia procedens: verbum autem
est notitia procedens: non vt actus aliquis: sed vt terminus actus, sicut dictum est. Ipse enim actus
quo procedit verbum tam intelligere quam dicere, se tenet ex parte parentis, & praecise procedens ab actu
habet rationem verbi & prolis.

12 ⁋ Ad tertium, de Anselmus dicendum quod cum verbum sit emanans ab
alio vt terminus dicendi: & vt ratio declaratiua & manifestatiua alterius: actus dicendi potest
respicere ipsum verbum dupliciter. Vno modo vt est terminus eius simpliciter. Alio modo vt
est manifestatiua alterius. & sic actus dicendi etiam respicit illud mediante ipso verbo vt ter-
minum suum. Et ideo cum vtroque construitur vt cum termino suo in quem terminatur: vt dei di
catur non solum verbum: sed res illa quae per verbum declaratur & manifestatur: sed per ver-
bum per se: illud autem mediante verbo: & similiter dicens dicat non solum verbum: sed & illud
quod declaratur verbo: sed verbum per se: illud autem mediante verbo. Pater ergo quia intelli-
gendo se & filium & spiritum sanctum & totam creaturam & vniuersa quae sua notitia simpli
cis intelligentiae continentur, dicit verbum vt omnium illorum declaratiuum & manifestatiuum, non
solum dicit verbum: sed & ipso verbo dicto dicit omnia illa: & non solum verbum a patre di-
citur: sed etiam omnia illa in verbo. Dicere autem verbum secundum se, & verbum dici secundum se, non
conuenit pluribus personis diuinis. Dicere enim verbum secundum se, soli patri conuenit: & dici
prout verbum secundum dicitur, soli filio conuenit. Et sunt ambo personalia. scilicet dicere & dici. Dicere
autem aliquid verbo & in verbo pluribus conuenit. Sic enim conuenit omni rei creatae & in-
creatae dici: quia verbo a patre producto omnia declarantur & manifestantur. Sic etiam conue
nit dicere verbo cuilibet naturae intellectuali actualiter intelligenti ipsum verbum, vt dicere
significet quasi formaliter actum manifestationis: & includat quasi materialiter actum intelligen
di: & ille ablatiuus qui est verbo, sit ratio dicendi: non quo ad actum intelligendi: sed quo ad
actum manifestandi. Per hoc enim quod intelligendo verbum vt aliquid quo intellectus quasi for
matur ad actum intelligendi intelligit alia in verbo: illa manifestat cuilibet intellectui: haben-
do in suo intellectu verbum vt illorum manifestatiuum: vt in eius intellectu sic informato &
in verbo quod sic est in ipso intellectu, possit quasi legere quaecunque ipse in verbo intelligit.
Et per hoc verbo illo dicit ea illi non suo, vt a quo procedat per actum notionalem dicendi: Ba262r
sic enim solius patris: sed vt in cuius intellectu habetur in actu intelligendi: sic enim est verbum cu
iuscumque intellectus intelligentis ipsum secundum actum: vt vno modo scilicet tamquam productum ab eo ha-
beat esse verbum solius patris: & conceptum in mente paterna, non recedens ab eo. Alio autem
modo scilicet tamquam intellectum simpliciter habeat esse verbum cuiuslibet intelligentis: & conceptum in mente
eius. Primo enim modo non dicit verbo nisi quid profert verbum: cuiusmodi est solus pater: & dicere
hoc modo est pure personale. Propter quod Augustinus vii. de trinitate. in principio loquens de patre di-
cit. Illo coaeterno verbo non singulus intelligitur dicere: sed cum ipso verbo sine quo non est
vtique dicens. Non singulus id est singulariter & secundum se siue ad se. Quemadmodum singulus ad
se sapit & intelligit: non sapientia & intelligentia genita: aut cum illa. secundum quod determinat per
totum librum. Et ideo sic dicere verbo est personale: & non conuenit nisi soli patri. Secundo ve-
ro modo dicere verbo conuenit cuilibet videnti intellectualiter ipsum verbum: & est dicere
essentiale sicut & intelligere. Sed in aliquo differunt: quia intelligere pure & absolute quantum
est de se essentiale est: & importat solam & praecisam habitudinem intelligentis ad rem intellectam
absque omni respectu ad personale: sed dicere cum hoc quod est essentiale importat habitudinem quam
dam ad personale: quia importat habitudinem intelligentis ad rem intellectam mediante verbo per
sonaliter producto: vt quo illa res intellecta manifestatur ab intelligente verbum sicut iam dictum
est. Vnde vt dictum est non proprie dicere significat intelligere: sed implicat ipsum in suo significa
to: quia praecise significat eius quid essentialiter intellectum est in verbo manifestationem scilicet Quae quidem ma
nifestatio includit actum intelligendi in verbo illud quod manifestatur. Vnde de tali dicere loquens
Anselmus. non dicit praecise quod dicere sit intelligere: sed dicit Mon. lxiii. c. Nihil autem aliud est summo spi
ritui huiusmodi dicere quam cogitando intueri. vt cogitare notet actum intelligendi quem implicat & sup
ponit. Intueri autem notet actum manifestandi quem significat: quo scilicet ipsi cogitanti verbum siue intelli-
genti manifestantur verbo omnia intellecta in ipso: & similiter cuilibet alteri inspicienti ver-
bum vt est in illius intellectu conceptum. Et sic istud dicere tria habet facere: quia manifestationem
principaliter significat: & actum intelligendi in suo significato implicat: & ad verbum habitu
dinem quandam & respectum notat. Et hoc modo de dicere loquitur Anselmus dicens. Dubium esse
non debet: quia pater & filius & eorum spiritus, vnusquisque seipsum & alios ambos dicit: sicut se &
alios intelligit. Et tunc continue quaerit quaestionem: cuius difficultas implicatur in argumento, dicens
Quia si ita sit, quomodo non sunt summa essentia tot verba quot sunt dicentes: & quot qui dicunt
Et est dicendum ad quaestionem & ad argumentum simul: quod verbum non procedit ab ipso dicere
essentiali: sed praesupponitur in ipso: sed a dicere quod est personale. & hoc modo solum vnus dicit:
& ideo solum vnum verbum est quo omnes dicunt essentialiter. Et patet inspicienti quod sic intendit
Anselmus soluere ad suam quaestionem: & sumit dicere conmuniter: verbum autem non nisi proprie: ipsum
autem dicere, extendit. et hoc quia ratio actus dicendi sic potuit quantum est de se extendi: quoniam
quicunque dicit verbum, in verbo dicit quaecumque significantur ipso verbo. propter quod ad illa etiam
terminari potest actus dicendi secundum respectum ad verbum. Vnde etiam illa quae dicuntur verbo, quo
dammodo verba solent dici. dicitur enim aliquis fecisse verbum regis qui fecit imperatum ver-
bo regis. Non sic autem potuit extendisse verbum. Quantum enim est de ratione sua non sic
potuit extendi: quia de ratione sua est quod sit manifestatiuum. Et ideo quantum est de se non
potest extendi ad non manifestatiuum: et si extendatur, hoc est omnino contra rationem nomi-
nis verbi. vt secundum hoc ipsa diuina essentia intellecta simplici notitia: aut ipsa notitia simplex
aut ambo simul, verbum essentiale dicatur in deo in actu intelligendi essentiali: & hoc secundum
rationem intelligendi nostram solummodo. secundum hoc enim superius, & similiter in quibusdam quaestionibus de quo
libet, insinuauimus quod secundum rationem intellectus nostri verbum essentiale sit in actu intelligen-
di dei: & similiter in actu nostro simplicis intelligentiae: cum tamen quantum est de institutione &
proprietate & vsu vocabuli: verbum non dicatur nisi emanans vt terminus actionis intellectua
lis per quam emanat: quod non est nisi verbum personaliter subsistens in deo, & conceptus eius quod quid est
in intellectu creato, vt patet ex iam dictis: licet aliquo modo simplex notitia in intellectu creato
possit dici verbum, & non in intellectu dei, vt dictum est.