Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2853

Sources:

Ba: Badius1520a

B258v

1
CIrca sextum arguitur, quod intelligere in deo non tantum sit essentiale, sed & perso-
nale, quoniam actio illa qua persona producitur, est personalis. actione intellectus pro
ducitur filius, eo quod verbum est, & verbum non procedit nisi actione intellectus.
Intellectus autem nulla est actio nisi intelligere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ille actus
est notionalis, cuius origo est propria vni personae & non alii. Intelligere au-
tem cuiuslibet personae est huiusmodi. secundum Augustinus, xv. de trinitate. c. viii. vbi di-
cit, quod sicut sui & filii meminit pater memoria non filii, sed sua: ita filii & patris meminit filius
memoria non patris, sed sua. & sicut est de memoria, ita est de voluntate & intelligentia, quia
pater intelligit se & filium intelligentia non filii, sed sua. & similiter de intelligentia filii, & spiri-
tus sancti. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est., quoniam secundum Augustinus sapere seu intelligere in deo, idem
est quod esse: sed esse in deo non est nisi essentiale non notionale: vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod in hoc distinguuntur actus notionales ab essentialibus, quod
actus notionales non conueniunt iidem tribus personis: sed vel vni tantum, vel ad plus duabus: &
terminantur per se ad personam: & oriuntur a proprietate, propria vni personae: aut ad plus commu-
ni duabus tantum. Actus autem essentiales dicuntur qui conveniunt tribus personis communiter, & termi
nantur indifferenter ad essentiam & personam: sicut patet inducenti in singulis. Quare cum intelligere Ba259r
communiter convenit tribus personis, & indifferenter terminatur actus intelligendi ad essentiam & per-
sonam: & ipsa etiam eius communis ratio est essentia in qualibet persona, & vnus communis intelle
ctus in tribus personis, vt iam amplius patebit ex dicendis. Ideo simpliciter ponendum est quod intelli
gere in deo sit actus essentialis, & nullo modo notionalis.

5
⁋ Ratio prima in oppositum difficultatem inducit latentem circa verbi diuini pro-
ductionem modo opeationis intellectualis. Et vt nobis circa hoc magis veritas clareat, a nostro
intellectu & angelico in concipiendo verbum, ad diuinum intellectum in concipiendo verbum, prout possi-
bile est procedamus.

6 ⁋ Est igitur intelligendum quod intellectus communiter loquendo de intellectu ad creatum
& increatum, dupliciter potest considerari. Primo modo vt cognitiua potentia. Secundo modo vt natura.
Primo modo intellectus in creaturis est vis passiua. In deo autem est quasi vis passiua, vt habitum est supra, nata
deduci ad actum intelligendi per formam intelligibilis obiecti: quae in ipso intellectu est principium intellectualis
opeationis, vt iam dictum est. Secundo modo est vis actiua tam in deo quam in creaturis. Intellectus enim vt potentia
cognitiua, est tam in deoquam in angelis quam in hominibus, inquantum natus est per formam intelligibilis obiecti de
duci in actam simplicis intelligentiae siue notitiae, quae quidem notitia est ab vtroque scilicet a cognoscente & cogni-
to, vt dicit Augustinus in si. ix. de trinitate. inquantum. scilicet intellectus & intellectum secundum actum, sunt idem. secundum philosophum
Per hoc enim concurrunt in vnitatem effectus: cuius principium elicitiuum principale, est ipsum obiectum formale in
intellectu, & intelligens secundarium: quia per ipsum obiectum. Et hoc quemadmodum in creaturis totum composi-
tum agit per suam formam. Intellectus autem vt natura in deo est ipsa potentia intellectiua siue diuina intelligen
tia existens in actu intelligendi simplici notitia per obiectum formale: ipsam scilicet diuinam essentiam: in quam
vlterius vi sua actiua naturaliter format in se conceptum simillimum ipsi diuinae essentiae intellectae
in simplici intelligentia. Qui quidem conceptus verbum est declaratiuum & manifestatiuum eius quod intelle
ctum est in simplici intelligentia: & actus quo concipitur, dicere est: cuius principium elicitiuum principale
ipsa intellectiua potentia est & obiectum, per hoc quod quasi informat ipsam potentiam ad actum intelligendi
simplicis notitiae: qui necessario quasi substratus est actui dicendi. Pater enim intelligendo suam essentiam
actu dicendi concipit verbum simillimum ei, vt infra declarabitur magis. lta vt secundum iam dicta, quasi contra
rio modo secundum modum nostrum intelligendi se habent ad actum intelligendi simplicis notitiae, & ad actum
dicendi: ipsa paterna intelligentia & diuina essentia. Quia actum intelligendi simplicis notitiae elicit
principaliter ipsa essentia vt eius formale principium: actum vero dicendi elicit principaliter ipsa
potentia intellectiua vt eius principium actiuum. Intellectus autem vt natura in angelo, est ipsa potentia
intellectiua siue angelica intelligentia existens in actu simplicis notitiae intelligendi obiectum formale
vt suam essentiam, vel cuiuscumque alterius, inquantum vi sua actiua format in se conceptum simillimum essen-
tiae rei intellectae in simplici notitia. Qui quidem conceptus est quod quod est ipsius essentiae: quod est intentio quae-
dam rei intellectae in simplici notitia: & ratio ipsius quam significat definitio. Et est vltimus terminus
intellectualis operationis: cuius ipsa essentia intellecta erat principium. lta quod in apprehensione simpli
cis notitiae inchoatur omnis opeatio intellectualis per formam obiecti intelligibilis: & in eo quod quod est perficitur
& sic habetur perfecta notitia de re incomplexa. Et habent se modo contrario ad istum actum secundum & primum
intellectiua potentia, & ipsa essentia formaliter intellectui obiecta secundum iam dictum modum in deo. Istum
autem acum scilicet concipiendi quod quod est secundum, operatur intellectus angelicus vt natura, non vt ratio: quia naturaliter
intellecta rei essentia in simplici intelligentia, absque omni discursu statim concipit quod quid est de ea.
Intelligit enim statim quod quod est in ipsa rei essentia: non via inuestigationis secundum artem inuestigandi de
finitiue quod quod est, traditam in secundo posteriorem scilicet primo diuidendo speciem per genus primum & primam
differentiam: & vlterius subdiuidendo, et differentias ex vno latere abiiciendo: & ex alio latere colli
gendo cum genere: quemadmodum contingit in intellectu nostro. Propter quod in concipiendo de re quod quod
est: ipsum non concipit intellectus ntur vt est natura simpliciter, sed vt est ratio naturalis. Descendendo igitur ad
assumptum in argumento, quod filius producitur actione intellectus quid non est nisi intelligere: Dicendum secundum
iam dicta: quod intellectus diuinus potest considerari vt cognitiua potentia, vel vt natura. Et primo
modo eius actio est intelligere: quae non est nisi essentialis & simplicis notitiae. Secundo vero modo eius actio
est dicere: quod non est nisi actio notionalis: quod alia actio est quam sit intelligere. secundum modum iam determi
natum. Quemadmodum etiam alia actio in angelo & in nobis est intelligere simplici notitia essentiam rei
& formare de ea quod quid est. Eormare enim quod quod est, non est intelligere: quamuis sit actus intellectus: quia in
actu intelligendi intellectus se habet in patiendo, & obiectum formale in agendo. In formatione vero
eius quod quod est, principaliter se habet in agendo. Eormare enim quod quod est, non est obiectiue intelligere
quod quod est, sed facere id in quo perfecte intelligitur essentia cuius est, quae perfecte intelligebatur in simplici no
titia. Et consimiliter dicere siue verbum concipere aut forare non est intelligere in deo: quamuis sit actus intelle-
ctus: sed dicere est agere verbum in quo pater seipsum & suam essentiam vt in perfecta similitudine & imagine Ba259v
eius perfectissime intelligit: licet nulla imperfectio intelligendi se vel suam essentiam fuit in eius sim
plici intellectu essentiali simplicis notitiae. & hoc, quod deo non convenit definitiua ratio explicanda per
verbum: sicut conuenit essentiis creaturarum. Falsum ergo assumptum est in argumento: quod nulla est
actio intellectus, nisi intelligere.

7 ⁋ Ad secundum quod origo actus intelligendi non est nisi id quod est pro-
prium personae: Dicendum quod falsum est: immo non nisi illud quod est commune tribus personis, vt est ipsa di-
uina essentia. nulla enim alia forma aut specie intelligit deus trinitas quicquod intelligit vel in se
vel extra se: nisi ipsa sua essentia, vt patet de eis quae intelligit intra se, ex praedeterminatis: & pate-
bit infra de eis quae intelligit extra se. Et quod assumitur de Augustinus quod pater non intelligit intelligentia fi-
lii: sed sua: sicut neque meminit: quasi id quo intelligit pater, sit proprium sibi, & similiter filio id quo
intelligit filius: Dicendum quod Augustinus hoc dicit ibi ad literam contra absurditatem dicentium quod solus filius
per se intelligit: & non pater, neque spiritus sanctus: nisi per filium: vt quod solus filius intelligeret sibi, &
patri, & spiritu sancto: & esset intelligentia sua, & patris, & spiritus sancti: & similiter de memoria respectu
patris: & voluntate respectu spiritus sancti. Ex hoc enim (vt dicit) reditur ad illam absurditatem vt pater
non sit sapiens de seipso, nec sapientia sapientiam genuerit: sed ea sapientia dicatur pater esse sapiens quam ge
nuit. Vbi enim non est intelligentia, nec sapientia esse potest: & per hoc si pater non intelligit ipse sibi: sed
filius intelligit patri: profecto filius sapientem facit patrem &c. Vnde & secundum istam absurditatem intelli-
gere non est nisi notionale: quia vt proprium, soli filio conveniret: & similiter meminisse patri, & velle spiri
tui sancto. Vnde ad euellendam istam absurditatem, dicit Augustinus quod sui & filii meminit pater memoria
non filii: sed sua. Intellige: non fili scilicet propria: sed sua. intellige similiter non propria: sed communi cum filio: quia
illa quae est patris, etiam est filii. Vnde subdit. lta sui & patris meminit filius memoria non patris scilicet pro
pria: sed sui, non, propria: ne aliam ponamus memoriam patris: aliam filii: sed communi cum patre. Quia tamen
ista memoria communi pater meminit vt in ipso est: non vt est in filio, & filius econverso: ideo expresse
dicit quod pater meminit memoria non filii: sed sua: & filius memoria non patris, sed sua. de quo
habitum est in septima quaestione articuli praecedentis. Et quod dictum est de memoria, intelligitur
consimiliter de intelligentia & voluntate.