Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2842

Sources:

Ba: Badius1520a

B258v

1 Ba258v
CIrca quintum arguitur, quod deus non intelligit vno simplici intuitu seipsum &
quaecumque intelligit in seipso. Primo sic. Intellectus formatur in actu intelligen
di secundum rationem intellecti: quia ipsum est principium formale eliciendi intelle-
ctualem operationem: vt dictum est. Quare cum essentia diuina & intelligibilia in
ea, distincta sunt, & distincte intelliguntur: distincti ergo actus intelligendi eis
respondent, quare non vno simplici: sed pluribus illa intelligit.

2 ⁋ Secundo sic.
Simplex ad quodcumque se convertit, totaliter se conuertit. Cum ergo diuinus intellectus sit simpli-
cissimus, totaliter se conuertit ad quodcumque intelligit. sed tale vnico simplici intuitu non intelli
git nisi illud. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud quod dicit Augu. xi. de ciui. dei. c. xxi. Neque eius in-
tentio de cognitione in cognitionem transit, in cuius incorporeo intuitu simul aspicit cuncta quae nouit.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod cum forma per se intellecta vt per se obiectum intellectus sit pro
se & propria ratio formalis actus intelligendi vt dictum est, ex qua in actu intelligendi fit vnum
inquantum intellectus secundum actum est ipsum intellectum secundum actum, & econverso: vbi igitur est vna
simplex ratio formalis intelligendi plurium, & vnus simplex intuitus quo illa intelliguntur. & vbi
sunt diuersae rationes intelligendi plura, necesse est quod pluribus actibus intelligendi intelligantur.
Aliter enim sequeretur quod idem intellectus simul esset plures secundum vnum genus entis: quia omne intelligibile
inquantum intelligibile, habet rationem vnius generis entis in intellectu, licet extra sit sub diuer
sis generibus entis. & illud est impossibile: sicut est impossibile quod idem sit informatum pluribus
albedinibus. Vnde cum multa in re extra habent vnam rationem formalem in intellectu, illa simul
vnico intuitu intelliguntur: vt partes totius continui, & diuersae vnitates vnius numeri: diuina
autem essentia est vna simplex ratio formalis qua deus intelligit quaecumque in se sunt intelligibilia
quia pluralitas intelligibilium in ipso non est nisi secundum rationes respectuum qui fundantur in ipsa es
sentia, & nihil habent realitatis neque intelligibilitatis nisi per ipsam essentiam & in ipsa essentia: quia
ipsa simplex subintrat rationes omnium respectuum attributorum, & perfectionum, & idearum, quae distinguuntur
in ea secundum operationem intellectus per hoc quod ipsa ab ipso diuino intellectu intelligitur, secun-
dum quod praedictum est.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod diuina essentia & quae in ea intelliguntur disticta sunt & disti
cte intelliguntur: dicendum quod verum est, non sicut obiecta formalia diuersa distincta inter se absolute absque
actu intelligendi: sed tanquam respectus concepti circa formale obiectum per actum intelligendi completiue di
stincti. Nunc autem intelligibilia distincta distincte intellecta, non intelliguntur diuersis & distinctis
actibus, nisi quantum secundum se absolute absque conceptione intellectus sunt formalia obiecta
diuersa. Quando vero in vno formali obiecto realiter conueniunt, in quo nullam habent distinctio
nem sed vnitatem: sed tamen habent radicem secundum quam completiue distingui possunt in ipsa ope-
ratione intellectus, vno simplici intuitu possunt intelligi distincte vnico actu intelligendi omni-
no indistincto.

6 ⁋ Ad secundum quod simplex vnico simplici intellectu non conuertit se simul nisi
ad vnum: dicendum quod verum est sicut ad per se & formalem rationem obiecti. potest tamen ad plura
simul se convertere, sicut ad concepta in illo: maxime quando non distinguuntur nisi secundum ra-
tiones respectuum, sicut contingit in proposito: vt patet ex iam praedeterminatis.