Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2831

Sources:

Ba: Badius1520a

B257v

1
CIrca quartum arguitur, quod deus non perfecte se intelligit, distincte intelligendo
quaecumque sunt intelligibilia in se. quoniam intellectus in actu formatur ab intel
ligibili in actu. ergo & distinctio actus intelligendi ab intelligibilium distin-
ctione. Si ergo distincte intelligit pluralitatem attributorum & idearum &
huiusmodi in se, sequitur quod in se, etsi non intelligerentur, haberent inter se
esse distinctum. & sic realis esset diuersitas inter haec. consequens est falsum.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Intellectus secundum actum sequitur rationem intelligibilis. sed in ra-
tione intelligibilis quod est diuina essentia, omnia illa sunt vnum & indistincta. ergo &c.

3 ⁋ Con
tra. perfectior est intellectus plurium distinctus quam indistinctus. cum ergo diuinus intellectus sit
perfectissimus. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod quemadmodum difficultas in comprehensione veritatis sit
duobus modis, & propter ipsas res intelligibiles, & propter ipsum intelligentem: vt vult Ba258r
Philosophus secundo metaphysicae: quoniam vt dicit ibidem Commen. difficultas in intelligendo
abstracta, est propter nos non propter se: quoniam abstracta a materia quantum est de se sunt na
turaliter intellecta. Difficultas vero in intelligendo formas materiales est magis ex se, quia indi
gent abstractione, quam ex nobis. Consimiliter imperfectio in comprehensione & intellectu alicu-
ius contingit aut ex parte rei intellectae, aut ex parte intelligentis, aut quia intelligibile ex se non
est natum perfecte intelligi: quemadmodum materia: quae secundum Philosophum non est intelligibilis
nisi per negationem aut per analogiam, & secundum Platonem nec plene est intelligibilis, nec plene
sensibilis: aut quia intelligens propter debilitatem & imperfectionem sui intellectus non est na
tus perfecte capere ex se intelligibile: quemadmodum (vt dicit Philosophus) dispositio intelle-
ctus in anima nostra apud illud quod est in natura valde manifestum, similis est dispositioni oculo
rum vespertilionis apud lucem solis. Vbi ergo intelligibile perfecte natum est manifestari intelli
genti, & intellectus perfecte natus est capere & comprehendere quod intelligibile sibi offertur, non po-
test in actu intelligendi contingere aliqua imperfectio circa comprehensionem intelligibilis, & il-
lorum quorum est ratio cognoscendi, & quae in illo sunt sensibilia siue intelligibilia. Intelligibile au
tem diuinum quod est diuina essentia & diuinus intellectus sunt huiusmodi. Idcirco omnino ne
cessarium est quod deus perfecte se intelligat intelligendo suam essentiam, quia ipsa est quod ipse: &
similiter quaecumque sunt intelligibilia in ipsa: vt sunt rationes attributorum, & rationes perfectio
num, & rationes idearum. Quare cum non est perfecta cognitio nisi sit distincta & propria circa
vnumquodque cognoscibilium, vlterius omnino necessarium est quod deus omnium talium distinctam & pro-
priam habeat cognitionem. Propter quod dicit Aposts it Corin. ii. quod spiritus dei scrutatur profunda dei. Scru
tari enim cognitionis & intellectus distinctionem importat. Profunda autem dei sunt occultissima
intelligibilia in diuina essentia, quorum ipsa est intelligendi ratio, & in qua omnia illa intelliguntur vni-
co simplici intuitu, vt idem cum ipsa, sola ratione differentia ab ipsa & inter se: vt infra videbitur.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod distinctio actus intelligendi causatur a distinctio
ne intelligibilium: qualia non sunt in deo: ne in ipso, ponatur pluralitas realis: Dicendum quod in
telligibile dupliciter potest considerari. Vno modo secundum esse quod habet in intellectu: vt actua
liter est intellectum ab ipso. Alio modo secundum esse quod habet in re ipsa intelligibili, non secun
dum quod est actu intellecta. Primo modo verum est quod distinctio actus intelligendi causatur a distin-
ctione intelligibilium. Si enim debet intellectus illa intelligere distincte, oportet quod distincte ei
obiiciantur. Secundo modo distinguendum est, quoniam in re intelligibili potest esse distinctio intel
ligibilium: Vno modo vt illorum quae sunt re diuersa, qualem habent in composito materia & for-
ma. Alio modo vt illorum quae sunt idem re: sed diuersa solummodo ratione aut intentione. Pri-
mo modo in diuina essentia nulla est distinctio intelligibilium, nec a distinctione intelligibilium
prouenit quod distincte deus intelligit plura in diuina essentia. Secundo autem modo in diuina
essentia est distinctio intelligibilium originaliter sicut in radice, non completiue, & vt in actu
perfecto, eo quod pluralitas intelligibilium non habet esse in diuina essentia vt aliquorum absolu-
torum: quod contingeret, si vt in actu perfecto absque omni respectu ad considerationem intel-
lectus ponerentur in ipsa & essent realiter plura. immo solum pluralitas & distinctio illorum ha-
bet esse in essentia vt essentia est non nisi originaliter, & sicut in radice: completiue autem & si
cut in actu perfecto, in intellectu distinguente secundum actum quae in ipsa essentia sunt quasi distingui
bilia, & vt plura & diuersa quasi in potentia. Et est simile ex parte intellectus nostri de vniuersa
li quod in re extra est in potentia, in intellectu autem in actu, & de genere & de differentiis diuersis
in specie: quae idem sunt re in forma simplici speciei: sed intellectus noster illa intelligit & acci-
pit vt intentione diuersa, & vnumquodque illorum extra rationem & intellectum alterius: praeter hoc
quod diuersitas illorum in diuino intellectu est secundum rationem tantum. Istorum vero in intellectu no
stro est secundum intentionem: vt habitum est superius. Et ita quemadmodum intellectus noster abstra
hendo & componendo & diuidendo, & operatione sua intellectuali format sibi obiectum vniuer-
sale vt actu intelligat, & distinctionem diuersarum intentionum circa eandem formam specificam:
Sic intellectus diuinus intelligendo suam essentiam vnico simplici intuitu in ipsa diuina essen
tia, distinguit suo actu intelligendi simplici diuersas rationes attributorum perfectionum & idearum
quas distincte eodem simplici actu intelligendi intelligit.

6 ⁋ Per hoc patet ad secundum. Licet enim
in diuina essentia omnia illa sunt vnum re, & indistincta perfectione: sunt tamen in illa vt in ori
gine & fundamento plura ratione & perfectione distinguibilia opere intellectus, quod sufficit ad
distincte intelligendum illa plura.