Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2819

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
CIrca tertium arguitur, quod deus non semper & vniformiter seipsum intelligit. Primo sic.
Simplex ad quodcumque se convertit, totaliter se convertit. intellectus diuinus sim
plicissimus est, & convertit se quandoque ad intelligendum alia a se. ergo totaliter se con
uertit. sed quod totalitur se convertit ad intelligendum vnum aliquod, non simul intelligit aliud.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Deus quom intelligit alia a se, intelligit seipsum, & econverso: quia
aga aliter mutaretur a modo intelligendi seipsum quando intelligeret alia a se. sed non vni
formiter intelligit alia a: se, quia alia & alia ratione, sicut alia est ratio in deo vnius & alterius, quoniam
vnumquodque aliorum intelligit sua, propria ratione, vt hominem sua ratione & equum sua ratione. Alia au
tem est ratio in deo hominis & equi & singulorum: vt infra videbitur. ergo &c.

3 ⁋ Contra. vbi est vna &
eadem ratio intelligendi & vniformis, & semper vniformiter & aequaliter se habet ad intellectum, intel
ligens vniformiter & semper per illam intelligit. in deo ratio intelligendi se est ipsa sua essentia, quia
ipsa est ratio omnium diuinorum actuum: vt habitum est supra: & ipsa semper vniformiter se
habet ad intellectum diuinum. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod ratio quare aliquid non semper idem vniformiter intelligit, est quod ob-
iectum non vniformiter se offert, aut praesens est intelligenti, sicut contingit in intellectu creaturae.
In deo autem semper vniformiter obiectum se offert & praesens est intellectui diuino. Idcirco iuxta hoc
quod procedit vltima obiectio, deus semper & vniformiter intelligit seipsum. Quare autem & in quo
hoc aliter contingit in deo & in creaturis, videbitur infra in sexta quaestione sequente.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod deus intelligendo creaturam non simul intelligit seipsum
quia totaliter se convertit ad illam: Dicendum quod intelligens diuersa, aut intelligit illa per vnam sim-
plicem & omnino indiuisibilem rationem secundum rem, aut omnino per diuersas, aut diuisibilem quo
dammodo per diuersas. Primo modo solus deus seipsum & omnes creaturas vna simplici ratione secundum rem quae
est sua essentia intelligit: sed seipsum primo & per se. sed in se & per se, quia ipse est ratio omnium, cognoscit alia
a selsecundo, non ordine naturae aut durationis: quia naturaliter vno intuitu simplici se & alia a
se cognoscit: sed solum ordine rationis nostrae: multo tamen alio & diuerso modo a nostro mo-
do intelligendi. dicente Augustinus xi. de ciui. dei. c. xxi. Non more nostro ille quod futurum est prospi-
cit, vel quid praesens est aspicit, vel quod praeteritum est, respicit: sed alio modo quodam a nrarum cogitationum con
suetudine longe alteque diuerso. & infra. Neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem
transit, in cuius incorporeo intuitu simul aspicit cuncta quae nouit. Quod igitur illo modo intelligit
diuersa, non tantum conuertitur ad vnum illorum, quin simul intelligit & aliud. Secundo modo in
telligunt creaturae diuersa, vel per diuersas rationes, vel per diuersas species vniuersales diuersa in-
diuidua diuersarum specierum, vel per eandem speciem vniuersalem diuersa indiuidua sub ipsa.

6 ⁋ Ad secun
dum quod deus non vniformiter intelligit alia a se: Dicendum quod ex parte ipsius modi intelligendi in se non est ali
qua diuersitas in deo in intelligendo diuersa, licet diuersis rationibus respectiuis propriis rerum
ipsas intelligat: quia omnes in natura simplicis essentiae diuinae vniuntur: quia se primo intelli-
git, & per se intelligit omnia alia, inquantum ipsa in se habet rationes idearum.