Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2808

Sources:

Ba: Badius1520a

B257r

1
CIrca secundum arguitur Primo quod deus non intelligat seipsum, quoniam intellectum
est perfectio intelligentis, & ita nobilius eo. Deus autem secundum nullam ratio
nem potest poni esse nobilior seipso. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Actus intelligen
di medius est inter intelligentem & rem intellectam: sed inter intellectum diuinum
& seipsum nulla cadit mediatio omnino, quia est penitus idipsum. ergo &c.

3 ⁋ Con
tra. secundum Philosophum in separatis a materia intelligens & intellectum idem. Deus
item summe separatus est a materia: vt patet ex praehabitis. ergo &c.

4
⁋ Ad hoc dicendum, quod actio intelligendi est actio intelligentis, non ab ipso in aliquid
extra ipsum transiens quod tanquam patiens recipit in se huiusmodi actionem, sicut calefactio ab igne
transit in calefactum extra: sed est in seipso existens & manens, & procedens ab ipso per actum intelli-
gibilis non transeuntis ab intelligibili in intellectum, & terminatum ab ipso tanquam a mouente extra, quem
admodum actus calefaciendi transit ab igne in ligna: sed per intelligibile vt per principium forma-
le existens in intellectu eliciti communiter a composito ex intellectu & intelligibili: quemadmodum
forma agentis est principium propriaelactionis, licet ex intelligibili & intelligente non fiat vnum sicut
ex materia & forma: vt alias exposuimus in quaestionibus de quolibet. Huiusmodi actus: intelli
gendi sic in intelligente elicitus, licet non transeat in rem aliam extra ab intellectu & forma intel-
ligibilis eliciente, transit tamen & terminatur in ipsum obiectum intelligibile: vt in actu intelligendi sit qua
si circulus incipiens ab intelligibili in intelligibili, vt a principio formali elicitiuo actum intelligendi in
intellectu, & terminatus in idem vt in obiectum formale ipsius actus, quemadmodum actus videndi incipit
a visibili extra, & terminatur inipsum, praeter hoc quod per se sensibile non est per se praesens sensui: sed per suam spe
ciem sibi impressam. Per se autem intelligibile seipso obiectiue praesens est in intellectu vt obiectum
cognitum: licet non vt forma impressa, sicut declarauimus in quaestionibus de quolibet.

5 ⁋ Ad hoc
ergo quod intellectus intelligat aliquod intelligibile, non requiritur nisi quod intelligibile sit praesens in-
telligenti vt obiectum intelligibile. Cum ergo diuina essentia sit summe intelligibile, & diuino in-
tellectui summe praesens: necesse est ponere quod deus intelligat suam essentiam. Ipse autem non est aliud
quam sua essentia: necesse est ergo ponere quod ipie seipsum intelligat.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quia intellectum quasi formale respectu intellectus nobi-
ius est: eo, quod non potest contingere in deo, Dicendum quod secundum rem aut aliquam rationem absolutam, nihil est in deo
quod est nobilius altero. Secundum rationem vero non. absolutam, sed respectiuam bene conveniens est in deo poni ra
tionem magis nobilis & minus nobilis: vt absolute sit tantae nobilitatis in deo intellectus: quantae est intelligi
bile. Inquantum tamen intelligibile se habet in ratione formalis respectu intellectus, & hoc maxime habendo
respectum & comparationem ad iintelligibile & intellectum in creaturis, nobilior est ratio intelligibilis quam
intellectus.

7 ⁋ Per hoc ad secundum dicendum: quod secundum rem tamquam aliquo alio a se intellectus diuinus non habet ali-
quo informari: neque vt forma impressa & inhaerente, neque vt forma expressa & obiecta: quia nullo alio a se
intelligit alia a se: vt habet declarari disputando quom deus intelligit creaturas: neque etiam intelligendo Ba257v
seipsum vel alia a se seipso, hoc est essentia sua, quae est sibi ratio intelligendi se & alia a se: vt iam vi-
debitur de intelligendo se, & inferius de intelligendo alia a seipsa essentia sua. Seu intelligibile quid
est ipse, non est secundum rem forma intellectus inhaerens vel expressa vllo modo obicto alia ab ipso
intellectu: hoc enim poneret compositionem in deo: sed solummodo secundum rationem intelligendi ha-
bet rationem formae obiectiue expressae: vt dictum est: quod non est inconueniens.