Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2797

Sources:

Ba: Badius1520a

B256v

1
CIrca primum arguitur, quod deus non sit intelligens. Primo sic. Intelligere pati quoda
dam est: vt dicitur tertio de anima. Pati autem minime convenit deo inter omnia
entia, cum sit summe formalis & abstractus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Nihil in
telligit nisi per hoc quod intellectum est forma intellectus in intelligente. Forma
enim intelligibilis principium est omnis intellectualis operationis. sed intel-
lectus diuinus nullo modo habet informari, ne in deo ponatur compositio. ergo &c.

3
⁋ Quaestio ista determinata est in praecedentibus. Cum enim, vt habitum est, intelle-
ctus sit in deo tanquam potentia ad intelligendum, & habitus intellectuales tanquam rationes intelligen
di: tale autem quod ex habitu per intellectum habet concipere obiecta cognoscibilia, quorum in se habet ha
bitus, quod est intelligere siue esse intelligentem: Ideo oportet dicere simpliciter quod deus sit intelli-
gens. Vnde & deus dicitur a de Suc:i quod est considerare, quia omnia intellectu suo considerat.
Quod maxime apparet ex hoc quod in deum reducitur omne agens & mouens motum, tanquam in agens & mouens
primum non motum. Cum igitur sub ipso sit quoddam agens mouens seipsum, quid non mouet se nisi per apprehen
sionem & appetitum: multo ergo fortius deus primum mouens mouet vt appetens & intelligens. Aliter enim
mouens per intellectum esset instrumentum eius quod mouet non per intellectum: & non intelligens
finem praestitueret intelligenti, & imperfectum prius esset perfecto, & esset aliqua imperfectio in deo,
quae omnia sunt inconuenientia.

4
⁋ Ad primum in oppositum, quod intelligere pati quoddam est, quod non cadit in deo: di-
cendum quod duplex est modus intelligendi. Vnus ad quem intellectus quantum est de se est in potentia tantum, & non
in actu, nisi per agens quod est obiectum intelligibile, quid non est penitus idem sibi, nec semper est intellectum ei coniun
ctum in ratione mouentis aut motiui: sed quandoque sic, & quandoque non. Alius vero est modus intelligendi. secundum quod
intellectus intelligentis semper est in actu intelligendi, & hoc per agens intelligibile penitus idem sibi, & ideo
semper praesens ei in ratione mouentis siue motiui. Primo modo intelligit omnis intellectus creatus. Et de isto dicit
Philosophus quod intelligere est pati. Est enim in eo modus verae passionis, per hoc quod intellectiuum de potentia
distante & differente ab actu in actum reducitur per obiectum. Secundo modo intelligit solus intellectus increatus: &
ideo in eo non est aliquis modus verae passionis realis: sed secundum rationem tantum: quemadmodum determinatum est su
pra quod ratio passionis cadit in deo, & quod intellectus diuinus habet rationem potentiae. Hmodi autem differen-
tiae in modo intelligendi ratio est, quod intellectus quantum ad actum intelligendi in creaturis passius est, & vt passi
ideo in actum intelligendi non procedit nisi per speciem siue formam rei intellectae: quae principium formale est, & ratio
eliciendi actum intelligendi in intellectu. In deo autem forma intellecta non est nisi sua essentia, quae est ratio intel Ba257r
gendi se & omnia alia, secundum quod est ratio omnium diuinarum actionum: vt habitum est supra. Ipsa autem
essentia diuina penitus est: idipsum re cum ipso diuino intellectu, & differunt sola ratione. Qua-
re cum sibiipsi non potest esse absens, non potest secundum rationem nostram intelligendi diuina es-
sentia esse non mouens ad actum intelligendi quaecumque intelligibilia. Quare cum idem secundum rem
non mouet seipsum, neque agit in seipsum nisi secundum rationem nostram intelligendi, intelligere dei
semper in actu ponitur, & non est in ipso intellectus in potentia nisi coniunctus actui, & secundum ratio
nem nostri intellectus. In creatura autem forma primo intellecta non est sua essentia: quia ipsa non est
prima ratio intelligendi in intellectu creato, eo quod ipsa essentia cuiuslibet rei vt est huius vel il-
lius, singularis est: & proprium obiectum intellectus creati vniuersale est, quod est ei ratio cognoscendi omnia
singularia sub ipso, & ita seipsam, quia est sub aliquo vniuersali: vt sic intelligat se sicut alia. Il
la autem ratio vniuersalis intellectum non mouet nisi ex habitu intellectuali, vel ex specie existen-
te in phantasmate, vt habitum est in quadam quaestione de quolibet. Habitus autem re aliud est ab
eo cuius est habitus. Idcirco intellectus creatus quia ad actum intelligendi semper mouetur aliquo
alio a se, vere passiuus est, eductus de potentia intelligendi in actum intelligendi.

5 ⁋ Ad secundum,
quod intelligibile est forma intellectus in intelligente, quod non conuenit intellectui diuino: Dicen-
dum per eundem modum, quod intelligibile est forma intellectus: vel vt aliquid distans vel diffe-
rens quodammodo secundum rem ab ipso intellectu: vel vt differens secundum rationem tantum. Primum contin-
git in primo genere intelligendi, & in creato intellectu tantum, & non in diuino: vt procedit obiectio.
Secundum vero contingit in secundo genere intelligendi, & in solo intellectu diuino: vt iam patebit.