Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2777

Sources:

Ba: Badius1520a

B255v

1
CIrca octauum arguitur, quod in deo nulla sit actio manens intra, non terminata
ad aliquid extra. Primo sic. Philosophus dicit. ii. cae. & mundo. Res bona completa est exi
stens absque operatione. vbi dicit Commen. Et est in rei veritate illud cuius actio est
sua substantia, scilicet intellectus abstractus, qualis maxime est intellectus dei:
vt habitum est supra. Sed si haberet actionem manentem intra, non esset bona &
completa absque operatione, quoniam (vt dicit in primo eiusdem) omnis res cuius
est operatio, sit propter operationem suam. Omne autem quod est propter aliud, bonitatis suae com
plementum recipit ab illo. Illud enim propter quod finis est, & bonum & finis idem. ii. meta. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. Omnis actio est aliquid per se & immediate elicitum a principio elicitiuo. Etsi enim
aliquid sit principiatum ab agente, immediatius tamen elicit actionem quam principiatum quod pro-
ducit per ipsam: quia actio semper est media inter principium & principiatum. In deo autem nihil
potest elici per se & immediate a principio elicitiuo, manens intra: quia principium elicitiuum omnis
actionis possibilis in deo est diuina essentia: vt habitum est supra. secundum quam in deo nihil potest se
habere per immediationem, nisi respectus aliquis: quia praeter essentiam nihil est in deo nisi respectus:
vt dictum est saepe. Respectus autem per se elici non potest a principio elicitiuo: quia tunc esset substan-
tia ipsius actionis: quod non est verum, quoniam secundum philosophum. iii. phycici. eadem est substantia actionis & passio-
nis, quae est aliquid in passo, non autem respectus in agente. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quod nobilius est esse
in actione, quam non: quia otium est sicut somnus, actio vero sicut vigilia. deo nobilius semper est
attribuendum: vt habitum est supra. ergo &c.

4
⁋ Ad sciendum quae & qualis actio sit in deo manens intra, est hic aduertendum, quod
ista sex, motio, mutatio, factio, productio, actio, operatio, si secundum proprias rationes consideren
tur, differunt abinuicem, quamuis quo ad quasdam rationes communes ipsorum communiter quaedam acci-
piuntur pro quibusdam. Motio enim mutatio quaedam est communiter accepta mutatione, pro varia-
tione contingente in subiecto: sed proprie sumendo mutationemne: utra est alia. Sed communiter ac- Ba256r
cepta factione, ambae, scilicet & motio & mutatio, factiones quaedam sunt, quibus fit aliqua dispo
sitio quae prius non erat, a mouente & mutante in aliquid aliud ab ipso. ldem enim secundum quod
idem non transmutat aliquid in seipso. Et cum illa dispositio introducitur non tota simul: sed suc-
cessiue pars post partem: dicitur motio. Cum vero tota simul, dicitur mutatio. Eactio autem secundum
propriam rationem non potest dici secundum dictum modum motio aut mutatio, quia scilicet etsi
aliquid per eam fiat: non tamen semper requirit in quod fiat: vt quando aliquid sit de nihilo, & non in alio
sed in se existens: vt est substantiarum creatio. Et secundum hoc dicit Philosophus primo de generatione, quod
facere amplius id ist in plus est quam mouere. Eactio autem secundum omnem rationem suam productio quae
dam est: quia factione semper aliquid fit vel in praeexistenti subiecto, vel in se subsistens de nihilo: sed
non est sine innouatione. Productio autem secundum aliquam rationem sibi propriam non potest dici factio: quia quod per
ipsam producitur, non producitur in praeexistenti subiecto, nec de nihilo: sed de substantia producentis, & est
omnino sine innouatione: vt est productio diuinarum personarum in deo. Productio autem secundum omnem rationem suam,
actio est communiter nomine accepto actionis. Actio autem secundum aliquam rationem propriam non
est productio: quia per eam nihil aliud vel alius in se omnino, sed alteri perfectio in esse acquiri
tur. iuxta illud quod dicitur in sex prin. Actio non requirit quod agit: sed in quid, qualis est generaliter
actio qua agit forma in dando esse propriae materiae quam informat. iuxta illud quod dicitur in libro de ge
neratione. Agere proprium formae est, pati autem alterius potentiae. scilicet materiae. Actio autem secun
dum omnem rationem suam est operatio communiter accepta operatione, quia dissoluit otium, cui
contrariatur operatio. Operatio autem secundum propriam rationem non est actio secundum aliquam dicta-
rum rationum, neque scilicet secundum quam productio est actio, neque secundum quam informatio ad per
fectionem in esse actio est: sed operatio proprie est actus perfectus rei existentis in actu suo perfecto
& est proprius vnicuique secundum suam speciem, iuxta illud quod dicit Philosophus in fine. iiii. meteoro.
Vniuersa sunt determinata opere. Quae enim possunt facere, suiipsius opus est singulum: quemad-
modum oculus videt: quod vero non potest, aequiuoce: quemadmodum mortuus aut lapideus. Vnde ope
ratio est perfectio cuiusque existens in esse perfecto: vt est sentire operatio sensus existentis secundum
actum sensitiui, & intelligere operatio intellectus existentis secundum actum perfectum intellectiui. Con-
munissime autem accepto nomine actionis huiusmodi operatio actio dicitur. & sic praedicta omnia actio
nes & operationes communi nomine dici possunt: sed non econuerso.

5 ⁋ Ad quaestionem igitur de scen
dentes dicimus quod nulla actio quae est motio aut mutatio intra, cadit in deo propter suam immutabili
tatem: vt habitum est supra: nec similiter factio propter suam aeternitatem quae est sine omni inno-
uatione: vt habitum est supra similiter. Sed actio quae est productio secundum propriam rationem pro-
ductionis, quae nullo modo est factio, illa est in deo quo ad intra, quo ad personae filii & spiritus san-
cti productionem: vt declarabitur inferius. & similiter actio quae est operatio secundum propriam ope
rationis rationem, & communissimam rationem actionis, & consistit in actionibus essentialibus persona
rum, quae sunt velle & intelligere, de quibus continuo determinabitur in sequentibus. Secundum hoc
ergo concedendum est argumentum ad istam partem.

6
⁋ Ad primum in contrarium quod res completa est existens absque operatione: Dicendum
quod est aequiuocatio operationis. Est enim quaedam operatio quae est actus perfectus rei propter quod
habet esse, & est finis eius in esse: & alia operatio qua acquiritur rei sua perfectio in esse vt per-
fecte possit in illam operationem primam quae est sua perfectio in esse. Operatio Primo modo est ope
ratio in sua perfectissima significatione accepta, qua distinguitur contra alia quinque praedicta. & istam
dicimus perfectissime esse in deo, & in ea consistit sua beatitudo: vt determinabitur infra. De qua dicit
Philosophus in primo cae. & mundo. Omnis res cuius est operatio, fit propter operationem suam. & operatio
rei diuinae est perseuerantia & permanentia. & haec est vita sempiterna: quia vt dicit. xii. metaphy.
Actio intellectus est vita. Operatio secundo modo est operatio communiter accepta pro actione,
productione, & aliis supradictis, de qua loquitur. ii. cae. & mundo. Quod plane ostendit litera sequens
illud quod diminute acceptum est in argumento. lacet enim litera sic. Res bona completa est existens
bona absque operatione, & non cum operatione qua acquirit bonitatem suam. & infra. Res autem integra
bona non indiget operatione qua sit bona. vbi dicit Commen. Cuius substantia est actio. Vnde exen-
pla ponens de tali operatione in homine, operationes hominis dicit exercitium, venationem, & alia mul
ta quibus acquirit sanitatem. Et quod assumitur in argumento de prima operatione quod res fit pro-
pter illam, & recipit ab ea complementum suae bonitatis, quod non convenit deo: Dicendum quod huiusmo-
di operatio aut est ipsa rei substantia & essentia, differens sola ratione ab ipsa: vt contingit in deo
aut est aliquid praeter eam: vt contingit in creaturis. De prima operatione scilicet in deo, non intelligitur il- Ba256v
lud dictum Philosophi, quid exprimit per illud quod dicit, fit propter operationem, quia in deo nullum cadit fie-
ri. Dicit ergo illud solum de operatione in creaturis.

7 ⁋ Secunda ratio ostendit quod in deo nulla cadit in
terius actio seu operatio omnino, eo quod actio vel operatio si est in deo manens intra, fundatur super
diuinam essentiam, cui nihil additur manens intra nisi respectus, quod verum est secundum supra determi
nata. Et sic actio vniversal operatio in deo non esset nisi purus respectus, quod non est verum: vt procedit obiectio
Et est dicendum de actione siue diuina operatione manente intra, sicut dictum est supra de aliis attri-
butis, quod in significatione eorum non cadit praecise respectus tanquam aliquid praeter diuinam essentiam, im
mo in significato cuiuslibet eorum cadit ipsa essentia sub ratione respectus: & sola ratione vt est
significata sub nomine respectus, differt a seipsa vt est absolute significata: vt in actione diuina ipsa
substantia actionis diuinae sit diuina essentia: sicut motus est substantia actionis in creaturis. Et pro
pter omnimodam simplicitatem ipsa essentia habet rationem fundamenti ex quo elicitur diuina actio
& rationem substantiae actionis quae elicitur: vt magis patebit infra loquendo de actionibus diui-
nis intra manentibus.