Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2766

Sources:

Ba: Badius1520a

B250v

1
CIrca. vii. arguitur: quod omnes actiones essentiales communes vniformiter agunt omnes diuinae
personae. Primo sic. Illis vniformiter conuenit actio: quibus vniformiter convenit actio
nis ratio & determinatio eius ad ipsam. ratio omnium actionum essentialium cuiusmodi est
ipsa diuina essentia vniformiter convenit omnibus diuinis personis: & similiter rationes deter
minantes ipsam ad huiusmodi: quia illae non sunt nisi ratio & voluntas. & haec tria deitas
ratio, & voluntas, vniformiter omnibus diuinis personis conveniunt: quia sunt essentia-
lia: in quibus omnes personae sibi inuicem consimiles sunt & aequales. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Illi omnino vniformiter
agunt: quorum nulla est omnino diuersitas aut differentia in agendo: quia fine differentia aut diuersita-
te agentium in agendo, nulla potest esse in actione difformitas. omnium diuinarum personarum nulla est omni
no diuersitas aut differentia in agendo omnes actiones essentiales communes: quoniam nulla est personarum
diuinarum differentia nisi quo ad illarum, propria: quibus abinuicem distinguntur: vt infra patebit. illis autem non
ordinantur vllo modo ad actiones essentiales: sed solummodo per illa quae sunt eis communia. ergo &c.

3
⁋ Tertio sic. Damascenus dicit. iii. sent. cap, xv. Quorum natura eadem: & actio eadem. sed natura vniformi
ter est eadem omnium diuinarum personarum. ergo & actio.

4 ⁋ In contratrium arguitur: primo sic. Illis non convenit actio
vniformiter omnino: quorum vnus agit ex se: alii vero non ex se: sed ex alio. pater agit ex se omnes diuinas
actiones. Hilius autem & spiritus sanctus non nisi ex patre. secundum illud loaaem. v. Non potest filius a se facere quicquams Ba251r
ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. qui sic se habent quod vnus agit per alterum & non econverso: illi non agunt vni
formiter: quia illud non est sine differentia & diuersitate, personae diuinae sunt huiusmodi. Pater enim agit omnia
per filium & ipnium sanctum. loanm. i. Omnia per ipsum facta sunt. & in Psal. Verbo domini caeli firmati sunt: & spiritu
oris eius omnis virtus eorum. Non autem econverso filius aut spiritus sanctus aliquid agunt per patrem. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod quaestio proposita secundum modum quo proposita est duos articu
los continet. Vnum. scilicet vtrum eo modo quo vna persona diuina agit omnes diuinas actiones cones & essentiales, eodem
modo agat eas quaelibet aliarum. Alim. scilicet vtrum quaelibet diuinarum personarum eo modo quo ipsa agit vnam diuinarum
actionum conmunium & essentialium, ipsa agat eodem modo omnes alias: an aliqualiter diuersimode, siue secundum vnum
illorum articulorum siue secundum alium. Et quo ad vtrumque illorum articulorum: sciendum quod diuersas personas diuer
simode seu difformiter agere vnam actionem, vel vnam personam diuersimode seu differenter agere di-
uersas actiones, contingit in creaturis dupliciter. Vno modo quo ad modum eliciendi ipsam actio
nem. Alio modo quo ad substantiam ipsius actionis. Difformitas in actione quo ad substantiam actio
nis quae alia est ab ipsa diuersitate actionum secundum rationem: quemadmodum diuersae sunt actio intelli-
gendi & volendi: de qua statim dicetur: non contingit nisi penes intensum & remissum: quae non pos
sunt cadere in diuinis actionibus: quia non causantur nisi ab inaequalitate virtutum actiuarum: vel in
vno agente diuersas actiones: vel in pluribus agentibus vnam: aut a diuerso vsu virtutis aequalis:
quae in deo nullo modo cadere possunt: vt iam dicetur. Difformitas autem in actione quo ad modum eli
ciendi ipsam, non contingit nisi ex aliqua diuersitate circa virtutem elicitiuam actionis: quae non potest
contingere circa eam nisi tripliciter: aut quo ad substantiam eius: aut quo ad modum vtendi ea: aut quo
ad modum habendi eam. Primo modo contingit diuersitas circa virtutem elicitiuam, & per consequens
eliciendi actionem: quando ad agendum eandem actionem maior est virtus in vno quam in alio: vel in
eodem ad agendum vnam actionem quam aliam. propter quod fortis & debilis diuersimode trahunt simul
eandem nauem & difformiter, licet ipse tractus in sua substantia sit vniformis. Et similiter eandem
actionem difformiter agunt agens principale & instrumentum: & similiter agens vniuersale & par-
ticulare. Propter quod etiam idem difformiter aliquid vult & intelligit: quia perspicacior est in eo vis ad in
telligendum quam sit ardor ad volendum. In deo autem nulla potest esse diuersitas quo ad subiectum eius quo eli
cit actus essentiales diuersos vna persona aut diuersae: quia illud est ipsa diuina essentia sub ratione respectuum
essentialium attributorum: vt dictum est in praecedenti quaestione. Idcirco dico quod isto modo nulla contingit
difformitas in actionibus diuinis essentialibus. Quo ad modum autem vtendi virtute elicitiua con
tingit diuersitas circa ipsam: & per consequens quo ad modum eliciendi actionem: quando ex aequali virtute in sub
stantia vnus magis nititur in eliciendo actionem quam alter, vel vnam actionem quam alteram. Propter quod aequae fortes bene
trahunt difformiter eandem nauem vel diuersas: & idem ex aequali virtute difformiter elicit diuersas actio-
nes. Quae difformitas nullo modo potest contingere in actionibus diuinis essentialibus: quoniam sicut omni-
bus pionis non est nisi vna virtus elicitiua actuum: sic nec potest esse earum nisi vnus nisus. Quo ad mo-
dum vero habendi diuersimode virtutem elicitiuam, contingit diuersitas circa ipsam: & per consequens quo
ad modum eliciendi actionem: quando vnam & eandem virtutem elicitiuam actionis habent diuersi: sed vnus habet illam
ab alio. Sed hoc modo habere vnam & eadem virtutem a diuersis, contingit dupliciter: aut secundum
diuersas rationes, & diuersos modos: aut secundum vnam & eandem rationem: & vnum & eundem modum. Primo
modo diuersimode eandem virtutem habent illi: quorum vnus habet eam simpliciter & absolute & inde
terminate: alter vero sub aliqua propria determinatione: quemadmodum vis motiua visus est in co-
lore simpliciter & absolute & indeterminate: in speciebus vero coloris scilicet in albedine, sub determinatio
ne propriae differentiae constituentis coloris speciem. Propter quem diuersum modum habendi ean-
dem virtutem, difformiter mouent visum color & albedo: quia color dicitur visum mouere per se &
primo: albedo vero per accidens contra primo: etsi non contra per se. In diuinis autem actionibus essentialibus
talis difformitas non potest contingere: quia secundum eandem rationem absolutionis & indetermi
nationis: quae diuina essentia est in vna persona sub sua proprietate personali relatiua: similiter & in alia sub
proprietate personali intellectiua illius. Vnde aeque per se iuxta secundum modum dicendi per se sin-
gulae personae agunt singulas actiones diuinas essentiales aeque per se: quia aequa indeterminatam & absolutam
habet in se vna persona diuinam essentiam quam alia: licet vna eam habeat ab alia, non sic autem formam coloris
aeque absolutam, & indeterminatam habet albedo in ratione speciei quam habet eam color in ratio-
ne generis: licet eandem re habet albedo in se a colore: sicut species a genere. Propter quod color
dicitur mouere visum per se & primo: albedo vero per se & non primo: & ex hoc per accidens.
Propter quod dico quod difformitas in diuinis actionibus essentialibus penes per se & per accidens
nullo modo cadere potest. Si vero diuersi eandem virtutem elicitiuam actus habent vnus ab alte-
ro secundum vnam & eandem rationem & modum, hoc modo in diuinis deitatem, vt est eliciti- Ba251v
ua omnium actionum essentialium, habent omnes personae diuinae: sed pater habet eam a se: filius
vero a patre: spiritus sanctus autem a patre & filio. Licet enim simultate aeternitatis: hoc est naturae
& durationis, omnia essentialia simul habent esse in tribus personis: in patre tamen habent esse ex se: & non
ab alio: & ab ipso in filio: & ab vtroque in spiru sancto. Et ideo secundum ordinem rationis & rectum discur-
sum intellectus nostri, omnia essentialia patri conveniunt quasi primo & per se: quoniam ipse est prima per-
sona: & a patre filio, quasi secundo: quoniam ipse est secunda persona: & ab vtroque spiritu sancto, quasi ter-
tio: quoniam ipse est tertia persona. Et hoc convenit patri ratione primitatis suae quam habet simpliciter &
prima auctoritate super filium & spcntum sanct. & super omnem creaturam: & filio ratione primitatis suae quam
habet super spnitum sanctum & super omnem creaturam, super quos habet auctoritatem. Super omnem autem creaturam so
lummodo primitatem & auctoritatem habet spiritus sanctus: vt secundum hoc primitatem simpliciter non solum
attribuamus patri negatiue: quia est ante quem nullus & ante quem nihil: & quid nec est nec habet aliquid
ab alio: sed quia ipse est ex se: & ex se habet quaecumque habet: & post quem sunt omnes creaturae: & a quo sunt &
habent quaecumque habent: & a quo sunt omnes alii: vt personae filii & spiritus sancti: & omnes creaturae: vt sic pri
mitas pris duo dicat negatiue scilicet quia est ante quem nullus & nihil: & quia nec est nec aliquod habet ab alio:
& tria positiue scilicet quia est ex se, & omnia sua habet ex se: & quia est postquem sunt creaturae: & quia est a quo sunt
& habent esse & quicquod habent quaecumque sunt alii vel alia ab ipso: ita quod propter huiusmodi positiuum primitas dicatur notio
patris: non autem propter illud negatiuum: quia pura negatio nihil dignitatis ponit, quale debet ponere omnis
notio. Vnde quaecumque supradicta & determinata sunt de deo, quod tamen ex se habet esse: & quod ex se est quoddam
necesse esse: etsi toti trinitati conveniat respectu creaturae: hoc tamen quasi appropriate convenit soli patri
respectu aliarum diuinarum personarum: quemadmodum esse principium licet sit cone toti trinitati respectu crea
turarum: hoc tamen quasi proprium est ei respectu aliarum diuinarum personarum. Vnde Christus attri-
buens patri suam actionem dicit Ioan. xx. loquens de spiritu sancto. Quem ego mittam vobis a patre.
Quod exponens Augustinus dicit. iiii. de trinitate. Non dixit quem pater mittet a me: videlicet ostendens quod totius diuinis
tatis: vel si melius dicatur deitatis, principium pater est. Est enim principium ea ratione qua primum: quia pri
mun & principium idem secundum philosophum. i. Poster. Est autem primum & principium deitatis in se & ex se: quasi
primo habendo totam deitatem & essentiales deitatis actiones: quam ab ipso & easdem actiones habent qua-
si secundo filius & spiritus sanct. Propter quod dicit Christus loannem. v. Non potest filius a se. Et per hunc modum diuer
simode habendi in se diuinam essentiam & rationes attributorum essentialium, contingit quod quoquo modo
difformiter quo ad modum. scilicet eliciendi habent agere: diuinas actiones cones & essentiales diuinae personae.
Sed ista difformitas contingit quo ad duos modos eliciendi, quia enim filius & spiritus sanctus habent a pa-
tre quo habent esse, vt ipsam diuinam essentiam: qua siliter habent opari: quamquam omnes eandem actionem & vniformiter
agunt quantum ad substantiam actionis & modum eliciendi quantum ad substantiam virtutis elicitiuae: iuxta illud
loan. v. Quaecunque ille fecerit haec & simliter filius facit: tamen propter diuersum modum habendi illam virtutem a
se & ab alio, contingit difformitas actuum essentialium quo ad modum eliciendi difformemn: quae duplex est: secun
dum duplicem modum difformiter eliciendi actum. Ex eo enim quod vim elicitiuam actionum essentialium filius &
spiritus sanctus habent a patre, & spiritus sanctus a patre & filio: per quam non solum habent esse: sed operari:
sicut ob hoc filius quod est siue suum esse habet a patre: simiter quod agit & suum agere: habendo scilicet a patre essen-
tiam patris: ex hoc sequitur primo prima difformitas in agendo scilicet quod pater agit essentiales actiones
a se: filius autem a patre: & spiritus sanctus a patre & filio. Et quia ille a quo aliquis agit & habet virtutem agen
di in eo quod ipse agit virtute quam habet ab illo, ille ex hoc agit in illo & per illum: ex hoc sequitur secundo se
cunda difformitas scilicet quod praeter hoc quod pater aequae immediate agit esses essentiales actiones sicut & filius
habendo in se eandem virtutem agendi quam habet filius: ex quo est omnino conformitas omnium actio
num essentialium inquantum eliciuntur a patre & filio: adhuc easdem actiones agit per filium: & mediante
filio. Ex quo est omnium actionum essentialium difformitas in modo eliciendi a patre: in hoc scilicet quod filius eas
agit immediate: & non per patrem: pater autem per filium: & ita mediante filio. Et similiter est de
actionibus quas agit spiritus sanctus immediate non per patrem: neque per filium: pater & filius agunt
eas mediante spiritu sancto: & per spiritum sanctum: licet alias eas aeque immediate agunt. Nec so
lum tale quid contingit in actionibus essentialibus: immo etiam in actu notionali qui est spirare:
uod scilicet inquantum aeque immediate sit a patre & filio, omnino vniformiter spirant: difformiter tamen
inquantum filius habet a patre quod spiret. Et sic filius solum spirat immediate: & non per patrem: pa
ter autem praeter hoc quod spirat immediate: etiam spirat per filium: & mediante filio. Sed in hoc aliquid restat quo ad
actus essentiales transeuntes extra terminos ad creaturas: vt in effectum aliquem & in terminum actus: cuius
modi sunt creare, gubernare, reuelare: & huiusmodi: & quo ad actus essentiales manentes intra terminos ad
diuinam essentiam, aut ad diuinam personam, aut ad aliquid in eis: cuiusmodi sunt intelligere, sapere, scire, co
gnoscere, ex parte intellectus: velle, diligere, ex parte voluntatis. Actus enim essentiales de primo genere pater Ba252r
operatur non solum per se & immediate: sed etiam per filium. Illos vero de secundo genere, quaelibet diuinarum
personarum per se & immediate operatur, & non mediante alia neque per aliam. Pater enim per se & immediate
creat, gubernat, & reuelat: & similiter filius & spiritus sanctus, licet non a se, sed a patre, vt dictum est.
Similiter etiam pater creat, gubernat, & reuelat mediante filio, & per filium, & filius & pater coniter per spi
ritum sanctum, & mediante spiritus scton. Sed non econverso filius per patrem, neque spiritus sanctus aut per filium
aut per patrem.

7 ⁋ Veruntam circa hoc distinguendum, quod eo quod est per, vtimur. v. modis secundum. v. genera circum
stantiarum quae notat circa suum casuale cui deseruit. Aliquando enim notat circunstantiam auctori-
tatis: quia scilicet ab eo habetur illud quo agit aliquis illud, super quem habet auctoritatem. luxta il-
lud quod dicit domins deus. Prouer. viii. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Adeo
enim est regnandi & decernendi potentia. iuxta illud Ro. xiii. Non est potent a nisi a deo. Penes hunc
modum dicitur filius agere per patrem quaecumque agit, siue sint actus essentiales, siue notionales, & si
militer spiritus sanctus per patrem & filium, & non econverso pater dicitur aliquid agere per filium, neque
aliquis eorum aliquid per spiritum sanctum. Et hoc ideo, quia quaecunque agit filius vim agendi habet a patre, &
spiritus sanctus ab vtroque. Sed non econverso. Pater enim nihil habet a filio: & filius, & pater nihil habent a
spiriu sctom. Et non solum dicuntur per patrem agere, sed viuere. iuxta id quod dicit Hilar. viii. de trinitate. Quom non
naturaliter secundum spiritum san. in se habet patrem, cum viuat ipse per patrem: Per patrem autem ipse viuit, dum nati-
uitas non alienam ei intulit diuersam naturam, dum quod est & ab eo est. Vnde etiam per hunc modum & filius dicitur
esse per patrem. Et similiter est de spiritu sancto respectu patris & filii. Aliquando vero per notat circun-
stantiam habitudinis, quia scilicet aliud vel alius non habet esse nisi ex respectu & habitudine ad suum
casuale. Quemadmodum vniuersaliter vnum relatiuorum secundum esse non habet esse nisi per aliud. Vn-
de quia diuinae personae relatiuae sunt non absolutae, ideo mutuo dicitur vna esse per alteram. luxta
quod dicit Hilarius. viii. de trinite. Quisquis negat filium, negat patrem, cum pater non nisi per filium pa-
ter sit. Et similiter econuerso non habet filius nisi per patrem quod sit filius. & similiter est de vtro-
quod respectu spiritus sancti. Tertio modo notat circunstantiam principii formalis elicitiui actus, quia sci
licet est forma qua agens actum producit. Sic emne agens agit per suam formam, vt calidum calefa-
cit per suum calorem. Hoc modo in diuinis nulla persona agit per aliam: neque aliquis actus, siue primus qui
est esse, siue secundus qui est operari, convenit vni per alteram: sed per diuinam essentiam inquan-
tum est principium formale omnium diuinarum actionum, vt habitum est supra. Et hoc modo sumi
tur per, in modum dicendi per se. Vnde cum dicitur quod pater intelligit per se, vel creat, vel spirat, vel generat,
intelligitur quod hoc sit per aliquod formale principium in ipso. & similiter est de filio & spiritu sancto
respectu suorum actuum, vel primorum, vel secundorum. Quarto modo notat circunstantiam principia
ti formalis, quia scilicet est forma secundum quam non elicitiue, sed consummatiue dicitur actum produ
cere, quemadmodum in creaturis, tanquam per effectum formalem dicitur arbor ficrere per fiores, vel pi
ctor dicitur depingere parietem per albedinem. Licet enim vsitatius in hoc casu vtimur ablatiuo
pro accusatiuo cum praecositione quae est per, dicendo florere fioribus, vel depingere albedine, vni
uersaliter tamen retenta & intellecta eadem circunstantia, semper ablatiuus resolui potest in accusatiuum
cum praepositione per, & econverso. Hoc modo non dicitur aliquod agere per aliud, nisi sit principium
productiuum eius, & actionis illius qua producit ipsum. Propter quod bene dicitur quod pater dicit
per verbum se & alia: sicut & verbo & pater & filius diligunt se & alia per spiritum sanctum, sicut & spiritu
sancto, resoluendo ablatiuum in accusatiuum, non autem econverso dicitur filius aliquod agere per patrem, neque spiritus
sctuns per patrem aut per filium. Quinto vero modo notat circunstantiam mediati principii actiui: quia. scilicet
actum producit per principiu quod habet ab ipso, quo actum elicit. Sed hoc contingit dupliciter: quem-
admodum huiusmodi principium potest aliquid ab alio habere dupliciter. Vno modo per motum nouum
& influxum. Alio modo per actum quo recipit esse. Primus modus solum contingit in creaturis: in quibus
agens principale dicitur agere per instrumentum, & agens vniuersale per agens particulare, & vni
uersaliter causa primaria per secundariam. Hoc modo in diuinis non agit vna persona per aliam: quia
quaecumque in diuinis coniter habent plures personae, omnino aeque per se & primo habent. & non est diffe
rentia in aliquo, nisi quod pater habet illa a se & ex se: filius autem non a se nec ex se: sed a patre & ex
patre, & similiter spiritus sctuns a patre & filio. Propter quod dicitur Io. v. Sicut pater habet vitam in semetipsos
sic dedit & filio vitam habere in semetipso. & propter hoc aeque primo & per se suas actiones cones agunt.
Vnde Augustinus exponens illud Io. vim faciendo in verbis, in Sermo. xxii. dicit. Aliquid intelligere nos
voluit in eo quod ait in semetipso, vt non participatione viuat, sed incommutabiliter viuat, & omnino ipse
sit vita. Quid interest: quia ille dedit, iste accepit. secundum quod dicit loannem. vi. Sicut viuens misit me pater,
& ego viuo propter patrem. Vnde secundus modus locum habet in diuinis, in quibus persona a qua
est principium elicitiuum actus, agere dicitur per illam quae ab illa habet illud principium. Hoc modo Ba252v
pater aliqua agit per filium: & ambo per spiritum sanctum. Sed aeque principaliter quantum est ex parte actus
praecedentis: licet principalius agat persona quae agit per aliam: quo ad hoc quod illam virtutem agendi ha
bet per ipsam.

8 ⁋ De tali modo agendi per, intendimus in proposito inuestigare in quibus actionibus vna
persona dicatur agere per aliam: & in quibus non: & quare: & ita quom quo ad hoc quod vna persona agit
per aliam, non econuerso, non omnino vniformiter agunt diuinae personae omnes actiones essentiales.

9
⁋ Ad cuius intellectum sciendum secundum supradicta, quod licet omnia opera trinitatis essentialia indiuisa
sunt, quo ad hoc scilicet quod quicquod agit & operatur vna persona, simul idem & eodem modo opeatur quaelibet alia
rum quantum est de substantia operis & virtutis elicitiuae simpliciter dictae: quia tamen virtus illa aliquo
modo habetur ab vna persona & ab alia, quo ad hoc non omnino eodem modo opeantur, & aeque primo: quia
pater sicut quod est pater hoc habet ex se, non ab alio, aliae vero personae id quod sunt in persona, & in o-
mnibus aliis substantialibus, hoc non habent nisi ab alio: similiter & quod agant aliquam actionem siue ope-
rationem essentialem siue notionalem. Secundo vero quia sicut pater habet omnia ex se, alii vero ab ipso: sic per
se & immediate operatur eadem & similiter quae & alii. Attamem inquantum alii virtutem actiuam & actio
nis elicitiuam habent ab ipso, ipse etiam operatur aliqua mediantibus ipsis, & per ipsos, vt actus essen-
tiales transeuntes extra terminos ad effectus in creaturis, sicut patet ex iam supra determinatis.
Vnde nisi esset aliqua diuersitas in personis quo ad alios actus, essentiales scilicet, quid sunt intra ma
nentes: non autem ad aliquem effectum extra transeuntes, & illos qui transeunt ad effectum extra
sicut istos vna persona dicitur operari per aliam: vt pater per filium creare & gubernare: similiter di-
cetur per eundem intelligere & velle. quod nullo modo conceditur. iuxta illud quod dicit Augustinus vii. de trinitate
cica i. Si hoc est ibi esse quid sapere, non per illam quam genuit sapientiam, sapiens est pater: alioquin non ipse illam:
sed ipsa eum genuit: quia quae illi causa est vt sapiens sit: ipsa illi causa est vt sit. Sapientia autem quam
genuit pater siue sapientia genita, verbum siue filius est. vt dicit ibidem ca. ii. Quare cum idem sit
omnino deo patri sapere & intelligere: sicut non est sapiens sapientia genita siue filio, sic non intel
ligit sapientia genita siue filio aut verbo: quare neque per filium aut per sapientiam genitam. Quia
constructio de accusatiuo cum praepositione per: semper habet resolui in constructionem de abla-
tiuo sine praepositione in eadem ratione circunstantiae & causalitatis. Opertet igitur quod sit aliqua ra-
tio, quare essentialia intra manentia non dicantur fieri a patre per filium: sicut essentialia termina
ta ad effectum extra. Et quod dicitur de patre respectu filii, idem intelligatur de vtroque respectu spiri-
tus sancti. Non ergo sufficit dicere quod pater creat per filium, quia actus creandi terminatur ad
effectum extra, & non dicitur quod intelligit per filium, quia actus intelligendi manet intra. hoc enim
est illud de quo quaeritur. Et ideo non est rationis assignatio: sed eius quod quaeritur petitio. Quae est ergo ratio
huius diuersitatis:

10 ⁋ Et est dicendum quod actionum diuinarum essentialium praecisa ratio qua pater agit, aut
est in filio, aut non. Si sic, tunc semper pater bene dicitur actionem agere per filium. Si non, ne-
quaquam. Primum contingit in omni actione quae tendit in aliquid productum per actionem, siue intra, vt
in actione spirandi: siue extra, vt in actione creandi. Secundum contingit in omni actione quae ma-
net intra, d non tendit in aliquid ex actione productum: vt in actione intelligendi aut volendi.
dcirco dico quod vniuersaliter in omnibus actionibus de primo genere, praeter hec quod pater dicitur
agere immediate & per se, dicitur etiam agere mediate, & per filium, vt spirare, creare, & huiusmodi. In
omnibus vero actionibus quae sunt de secundo genere, pater, etsi mediate illas actiones dicitur age
re, nullo tamen modo illas dicitur agere per filium, non enim (vt dictum est) dicitur intelligere aut velle per
filium.

11 ⁋ Ad cuius intellectum aduertenda sunt aliqua . Primo ex parte actionum transeuntium in aliquod
principiatum vel intra vel extra. Secundo ex parte actionum manentium intra omnino absolutarum.
Circa primum igitur aduertendum est, quod praeter omnem rationem ordinis inter se, pater & filius &
spiritus sanctus vt vnum agens se habent ad actus essentiales terminatos extra ad effectum in creatura: cu
iusmodi sunt creare, gubernare, & huiusmodi. & hoc inquantum respiciunt effectum extra, & terminantur in ipsum.
Similiter pater & filius, ad actum notionalem terminatum in spiritum sanctum: cuiusmodi est spirare, &
hoc inquantum respicit spiritum sanctum, & terminatur in ipsum. & hoc quia simul omnino & absque omni
ordine rei & rationis inter se ad huiusmodi actus producentes concurrunt: per ordinem tamen durationis
agentium ad actus terminatos ad creaturam, inquantum terminantur ad ipsos: & per ordinem ori-
ginis agentium actum spirationis, inquantum terminatur ad spiritum san. Propter quod vna est & eadem ra
tio praecisa omnino. secundum quam agunt omnes, & vt est in singulis tanquam principium quo agunt, cuiusmodi
est deitas, quae sub ratione qua deitas, est communis patri & filio & spiritu sancto, qua pater creat sub ratione
qua est deitas simpliciter & communiter in tribus personis, non sub aliqua alia ratione qua singula
ritas est in patre quam sub ea qua est in filio & spiritus sancto: & similiter qua filius creat sub eadem ratio
ne, non sub aliqua alia ratione qua singulariter est in ipso filio. & similiter est de spiritu sancto. Ex Ba253r
quo aperte sequitur, quod praecisa ratio qua pater creat, est aequaliter in filio & in spiritu sancto, sicut & in
patre, vt possit dici de patre, Quare pater creat deitatem quae est in seipso & sua: non sub ratione qua
lua est, & in ipso (& idem de filio & spiritus scton) sed quod omnes simul & singuli creant deitate quae est in singu
lis sub ratione qua singulorum est, non vt sunt singuli, sed vt sunt vnum principium creaturae. Et similiter
quodam modo de pre & filio in spirando spiritum sanctum. Quandocumque autem ratio illa qua vna persona agit ab ipsa, est
in alia sub illa ratione qua illa agit: tunc ipsa dicetur agere per illam actionem quam illa alia persona agit. De quo-
cumque enim de quo verum est dicere quod agit aliquam actionem ablatiue sine praepositione aliqua ratione quae ab ipso
habet esse praecisa in alio, verum est dicere quod agit illam accusatiue scilicet per illud aliud in quo ab illo est illa ratio
vt si radius calefacit hominem calore quem causat in aere, sub ea ratione qua est in ipso aere: verum est dice-
re quod calefaciat ipsum per aerem.

12 ⁋ Ex parte vero actuum omnino absolutorum manentium intra, est aduertendum quo
pater & filius & spiritus sctuns non se habent penitus vt vnum agens ad actus absolutos essentiales manente
intra, cuiusmodi sunt intelligere & velle: quemadmodum se habent ad actus essentiales transeuntes ex-
tra: sed actus huiusmodi agunt vt singuli. & hoc ideo: quia ordine quodam rationis inter se huiusmodi
actus agunt: sicut ordine quodam ipsi habent agendi rationem. Propter quod etsi eodem secundum rationem absolu
tam agunt eos, non tamen penitus secundum eandem rationem respectiuam rationis. Licet enim ipsa deitas siue di
uina essentia in tribus personis existens vna & eadem re & ratione absoluta sit ratio agendi omnes diuinas
actiones in omnibus diuinis personis, vt determinatum est supra: tamen habet aliquam differentiam respe
ctus secundum rationem vt est in vna persona, a seipsa vt est in alia, inquantum. scilicet vna persona habet ipsam in
semetipsa ex semetipsa: alia vero habet ipsam in semetipsa non ex semetipsa: sed a quadam alia persona
Verbi gratia, cum deitas sub ratione sapientiae seu veritatis simpliciter sit ratio eius quod est sapere aut
intelligere simpliciter: hoc tamen non vna & eadem ratione vt est in patre, & ratio sapere & intelli-
gere patris secundum quod sunt patris, & vt est in filio, & ratio sapere & intelligere filii secundum quod sunt filii. quia
vt est in patre, & est ratio intelligendi aut sapiendi patris vt patris est: habet rationem ingeniti: & eli
cit in pre intelligendi actum vt patris est, sub ratione qua est perfectio solius patris, scilicet sub ratione
qua est sapientia ingenita. Vt vero est in filio: & est ratio intelligendi aut sapiendi filii, vt filii est: habet
rationem geniti: & elicit in filio actum intelligendi vt filii est, sub ratione qua est perfectio propria
filii, scilicet sub ratione qua est sapientia genita siue habita per generationem. Et similiter vt est in
spiritu sancto: & est ratio intelligendi siue sapiendi, vt spiritus sancti est, est sapientia sub ratione qua
est spirata, siue habita per spiritus scti spirationem. Propter quid secundum determiationem Augustinus, xv. de trinitate. c. vii.
licet memoria, intelligentia, voluntas sic conueniant tribus personis vt non sit patri tantum con-
ueniens memoria, & filio intelligentia, & spiritui sancto voluntas, sed singula horum trium con-
ueniunt omnibus: quia sequeretur obscuritas praedicta, vt pater non sit sapiens aut intelligens ex se
ipso, sed ea sapia quam genuit: tamen (vt dicit ibidem) pater est sapiens ea quae ipse sua est sapientia: & si
lius sapiens sapientia de sapientia quae est pater. Et similiter (vt dicit) est de memoria: quia sicut si-
bi meminit pater, ita & filius: & sicut filii & sui meminit pater memoria non filii, sed sua, ita sui &
patris meminit filius memoria non patris sed sua. Et sicut est de memoria, sic est de intelligentia
& voluntate. Vnde subdit de filio. Sicut nec pater ei meminit, nec spiritus sanctus ei diligit, sed ipse si
bi: Sua enim est & ipse memoria, sua intelligentia, sua dilectio: sed ita se habere, de patre illi est de
quo natus est: Sic etiam spiritus sanctus: quia sapientia est procedens de sapientia &c. Et sicut est de istis
tribus, memoria, intelligentia, voluntas, sic est & de essentialibus aliis. lsta enim essentialia sunt &
communia sicut & alia. Vnde quod dicit, quod pater meminit memoria non filii, sed sua: non est hoc accipien
dum quasi alia sit memoria patris & filii. Immo illa eadem est memoria patris qua memoratur
pater: & filii qua memoratur filius: & vniuersaliter omnia essentialia eadem sunt trium. Attamen
quia alius pater, alius filius, alius spiritus sanctus: & secundum hoc alia ratione patri omnia essen-
tialia conveniunt, alia filio, alia spiritu sancto, inquantum. scilicet pater omnia habet a se & sub ratione ingeniti: filius
autem omnia habet a patre & sub ratione geniti: spiritus sanctus similiter omnia habet, sed a patre
& filio, & sub ratione spirati, siue habiti per spirationem. Licet enim eius quod est memorari simpli-
citer, vt communiter est trium personarum, ratio sit memoria simpliciter vt est trium communiter
& eius quod est intelligere, sapere, aut scire simpliciter, vt est communiter trium personarum, ratio sit
intelligentia siue veritas, seu sapientia aut scientia simpliciter vt est trium communiter: & similiter
est de velle & diligere respectu voluntatis & amoris: tamen vt memorari est patris singulariter, ra
tio eius non est memoria nisi sub ratione illa qua est patris, scilicet qua est ingenita. Et similiter est
de intelligere & sapere: quod vt patris est singulariter, non est eius ratio intelligentia aut sapientia ni-
si sub ratione qua patris. Et eodem modo est de actibus essentialibus attributis filio vt filii sunt sin-
gulariter: & similiter de spiritu sancto: quia nihil est ratio illorum nisi sub ratione qua istorum Ba253v
sunt. Quod Aug. expressit illis verbis suis praedictis. Et sic licet pater creat deitate quae sua est &
filii & spiritus sancti: & similiter filius & spiritus sanctus creant eadem, quia tamen pater non creat illa
vt sua est, neque vt filii, neque vt spiritus sancti: neque vt in se est, neque vt in filio, neque, vt in spiritu scton:
sed vt coniter est trium & in tribus: & similiter est de filio & de spiritu sancto: intelligit tamen aut sapit intel
ligentia aut sapientia vt sua est, non autem vt filii aut spiritus sancti: & similiter est de filio & de spiritus sancto: ld
circo pater convenienter dicitur creare illa ratione ablatiue qua filius creat, & vt illa creat. Non autem dicitur
convenienter intelligere illa ratione qua filius intelligit, & vt illa intelligit. Propter quod etiam actum crean
di convenienter dicitur agere per filium: non autem actum intelligendi: eo quod semper vniformiter con-
structio ablatiua de eo quod indicat rationem actus, resoluitur in accusatiuam cum praepositione per-
de eo quod est agens actum. Illius autem modi cuius est creare, sunt omnes actus essentiales ter-
minati ad aliquid productum. Istius autem modi cuius est intelligere, sunt omnes actus essentia-
les, sic manentes intra vt non terminentur ad aliquid extra: vt ad effectum productum ex tem-
pore. Non enim est differentia, etsi terminentur ad creaturam tanquam ad obiectum purum: vt cum
dicitur deus intelligere aut diligere creaturas: simplici dico intelligentia & dilectione. Vnde pa-
tet veritas communiter dicti: quod actus essentiales significantes per modum egredientis ad aliquid
extra, vt ad effectum per illos, pater dicitur agere per filium: & ambo per spiritum sanctum: non autem actus
essentiales non significantes per modum egredientis ad aliquid extra, vt ad effectum per illos. Sed
dictum illud non declarat causam seu rationem. Immo quia actus transeuntes ad effectum extra
siunt secundum eandem rationem praecisam ab omnibus, non autem illi qui manent intra: vt iam
expositum est: haec est ratio quare in illis habet locum constructio de per, in aliis autem non, vt di
ctum est. Vt. sit regula generalis artis Theologicae talis. Quandocunque in diuinis persona aliqua ha-
bet ab altera rationem qua agit: & eadem ratione praecisa vtraque agit eandem actionem: persona
a qua habet altera illam rationem, per illam alteram conuenienter dicitur agere illam actionem: prae-
ter hoc quod etiam eam agit immediate. Quando autem non agunt illam actionem eadem ratione prae-
cisa: secundum iam expositum modum: tunc non dicitur conuenienter illam actionem agere per
illam alteram personam: licet simpliciter habet esse ab ista per illam: inquantum illa rationem a-
gendi habet ab ista. vt si propterea illa, pater intelligit per filium, dicatur simpliciter esse recipien-
da: hoc non est nisi resoluendo istam, pater intelligit per filium, in illam, actus intelligendi filii ha
bet esse a patre per filium: ex quo nullum inconueniens sequitur. Licet enim idem sit patri esse
& intelligere seu sapere: quia ambo penitus absoluta sunt: non tamen idem est patri esse, & ab
ipso actum intelligendi filii esse, quia illud est penitus absolutum, istud autem relatiuum. Esse
autem absolutum & respectiuum aliud & aliud sunt in deo. Sicut secundum Augustinus patri aliud est
patrem esse, aliud deum esse. Quia autem actus transeuntes in effectum extra secundum eandem ra-
tionem praecisam procedant a tribus personis: non autem manentes intra: huius adhuc alia ratio est, quod
videlicet illae actiones vt transeuntes extra, quia ordine naturae & durationis sequuntur esse trium per
sonarum agentium eas, vt dictum est supra: idcirco personae illae nullum ordinem omnino habent
inter se in agendo huiusmodi actiones. Propter quod necesse est quod eas agant non secundum aliquas proprias ra-
tiones vt sunt singuli: sed secundum vnam rationem communem, vt ipsa sunt vnum: licet illud
commune sub ratione qua essentia, non sit praecisa ratio respectu actus creandi: quia requiritur ra
tio verbi vt est vniformiter perfectio actus intelligendi trium: & similiter ratio amoris proceden-
tis vt est vniformiter perfectio actus amandi trium: secundum quod declaratum est in quadam quae-
stione de quolibet. lstae vero actiones manentes intra, eo quod nullo ordine sequuntur esse trium per-
sonarum agentium eas: sed cuilibet personae conueniunt secundum modum quo habent esse in se
deitatis, vt est ratio illas actiones eliciendi: idcirco personae ipsae in agendo huiusmodi actiones eundem
ordinem rationis habent inter se quo habent illam rationem agendi. Propter quod necesse est quod hu
iusmodi actiones agant secundum suas proprias rationes praedictas vt singuli sunt: & non secundum
vnam rationem communem: neque vt vnum sunt in ea.

13 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum est quod
omnia essentialia patri ex se & non ab alio conueniuntide quorum numero sunt rationes actuum
essentialium manentum intra: & etiam ipsi actus: cuiusmodi sunt intelligere seu sapere: & velle seu dili
gere. Super ipsum autem intelligere vt est actus essentialis, fundatur dicere vt est actus notiona
lis. Et similiter vis dictiua notionalis super vim intellectiuam essentialem. Quamuis enim dicere non
sit praecise ipsum intelligere: dicere tamen non est sine intelligere, nec potest esse. Sed intellige-
re essentiale quantum est de se, est fine dicere notionali in aliquo. Intelligere enim essentiale
conuenit filio & spiritui sancto: non autem dicere notionale. Propter quod dicere & intelligere ne-
cessario non solum differunt ratione, sed cum hoc habent aliquem ordinem rationis inter se: Ba254r
vt intelligere sit quasi primum, dicere vero quasi secundum. Cum vero per actum dicendi procedat a pa-
tre filius vt verbum dictum & conceptum in mente paterna vt paterna est siue patris solius, simi
liter necesse est vt non solum dicere & verbum differant ratione, sed quod etiam habeant ordinem aliquem
rationis inter se. In verbo autem vt iam productum est, & existit persona filii per generationem & actum
dicendi: habentur communicata filio a patre omnia essentialia patris, & quae pertinent ad actiuam spi
rationem. iuxta illud loam. xvi. Omnia quaecumque habet pater mea sunt. & Ioan. xvii. Omnia mea tua
sunt, & tua mea sunt. Et propter hoc a verbo producto per vim intellectiuam quam habet a pa-
tre, procedit actus intelligendi idem qui a patre, & similiter actus volendi essentialis a voluntate
sibi communicata a patre: quid necessario (scilicet actus volendi & intelligendi filii) ratione differunt a per
sona huiusmodi actus eliciente: & similiter ordinem quendam rationis habent inter se. Et sic ista quatuor, in-
telligere patris vt patris est, dicere patris, verbum ipsum productum, & intelligere, necessario in-
ter se differunt ratione, & ordine quodam rationis: & eodem modo velle essentiale commune patri
& filio, & spirare, & persona spiritus sancti producta, & ipsum velle essentiale aut intelligere eius vt
piritus sancti est. Et sic omnia hac differentiam & ordinem rationis habent inter se: pater, intel-
ligere aut velle essentiale patris vt patris est, dicere patris, verbum dictum: intelligere aut velle essen
tiale verbi vt filii est, spirare patris & filii, persona spiritus sancti, velle aut intelligere vt spiritus sancti est.
Ad cuius differentiae & ordinis intellectum antequam descendamus & applicemus iam dicta ad proposi-
tum, aduertenda sunt primo quaedam pertinentia ad ordinem: deinde quaedam alia pertinentia
ad modum explicandi vnumquodque secundum propriam rationem suam quam habet in suo or
dine, per quam habet differentiam a quolibet aliorum ordinatorum in eodem ordine.

14 ⁋ De pri-
mo igitur sciendum, quod in creaturis quadruplex ordo inuenitur, scilicet gradus naturalis, successio-
nis, originis, & rationis. Ordo gradus naturalis est in partibus vniuersi: quemadmodum mun-
dus secundum Philosophum. xii. Metaphysiy. est vnus ordine partium inter se & ad primum principium: si-
cut exercitus est vnus. Aprima enim materia quae est in insimo in creaturis, vsque ad primam formam
separatam quae deus est, omnia intermedia secundum gradus naturae ordinem habent supra gra-
dum primae materiae, & citra gradum primae formae. Ordo successionis triplex est, scilicet successionis
naturalis, situalis, & durationis. Primo modo est ordo inter non esse cuiuslibet creaturae & eius esse. Se
cundo modo est ordo illorum quae situm habent in magnitudine aut in loco. Tertio modo est ordo vel vnius
durationis ad aliam: vt aeternitatis ad aeuum, & aeui ad tempus: vel eorum quae sunt in tpere inter se. Ordo ve
ro originis est lucis ad splendorem in igne. Ordo autem rationis est inter ens, verum, bonum, in
vnoquoque ente. Et in quolibet horum modorum vt sunt in creaturis, sine vlla contradictione reci
piuntur prius & posterius. In ordine enim secundum gradus naturae semper est prius quod est gradus
superioris, & posterius quod est gradus inferioris. In ordine vero successionis naturalis prius est non
esse vniuscuiusque creaturae quam eius esse. In ordine autem successionis situalis illud semper est prius
quod est propinquius alicui termino determinato: vt respectu circunferentiae illud est prius quid supe
rius est. respectu vero centri illud est prius quod est inferius. In ordine durationis vnius ad aliam: il-
la est prior quae est simplicior & permanentior: vt aeternitas aeuo: & aeuum tempore. In ordine vero
durationis temporalis illud est prius quod est propinquius signo determinato in tempore: vel
praeterito, vt illud quod magis distat a praesenti: vel futuro, vt illud quod est propinquius praesenti
sicut dicit Philosophus. iiii. Physicae. In ordine autem rationis illud est prius: quod prius natum est mouere
intellectum vel rationem vt de se formet conceptum. Quemadmodum in qualibet creatura prior
est ratio entis quam ratio veri, & ratio veri quam ratio boni, secundum quod saepius tactum est supra. Horum
autem quatuor modorum ordinis primus & secundus nullo modo reperiuntur in diuinis. Non
gradus: quia in diuinis non est nisi vna natura simplex, vt patet ex supra determinatis. Non suc-
cessionis: quia non est in diuinis nisi simplexaeternitas fixa manens. Tertius autem modus indubitan
ter ponitur in diuinis: quia ibi est qui a nullo & a quo alius, & qui ab aliis, & a quo nullus. Est enim
pater a nullo sed ab ipso filio, & a patre filius & spiritus sanctus, & ab illo nullus. Quartus vero
modus qui est ordinis rationis non multum consuetus est poni in diuinis: qui etsi nullo modo po
natur in diuinis ex parte ipsorum, scilicet inter attributa comparata inter se, neque inter attributa
essentialia vt comparantur ad personalia: neque vt eadem essentialia comparantur ad seipsa vt ha
bent inesse in diuinis personis, neque etiam vt considerantur in aliqua istarum trium compara-
tionum in respectu ad intellectum diuinum, de quo tamen debet esse sermo inferius: necesse ta-
men habemus eum ponere ex parte intellectus nostri. & hoc non praecise & omnino ne vanus sit
huiusmodi intellectus, si nullo modo ortum sumet a rebus: immo ortum habet ordo ille in intellectu ab eis
quae considerat in diuinis. Ex natura enim differentiae suae secundum rationem quam habent vt cadunt in consideratione in Ba254v
tellectus, est in eis aptitudo vt creatus intellectus in intelligendo discurrat ab vno in alterum, ordina
tim ea concipiendo: & per hoc sit ordo per se conceptuum de eis formatorum in intellectu: & nul-
lo modo eorum quae concipiuntur, nisi inquantum cadunt in huiusmodi conceptibus ordinatis. vt secundum hoc
quemadmodum in diuinis personis est ordo originis in seipsis ex parte rei non ex respectu ad aliquem
intellectum: quia ab isto habet esse ille: sic in eis quae in diuinis differunt sola ratione est ordo rationis,
etsi nullo modo in natura rei, tamen vt cadunt in ordinatis conceptibus nostri intellectus, vt infra decla
rabitur ostendendo quom talis ordo essentialium est in omni intellectu discursiuo non simplici, vt est
intellectus diuinus. De eis vero quae pertinent ad modum explicandi vnumquodque ordinatorum secundum
propriam rationem quam habet in suo ordine, Sciendum quod licet dictiones impositas ad significandum ea
quae inueniuntur circa creaturas, transferimus ad diuina. secundum quod patet ex supra determinatis: Ratio
nes tamen proprias ordinatorum quae exprimuntur huiusmodi nominibus prius, posterius, superius, inferius,
& huiusmodi, in hoc omnes concordant, quod in diuinis non sit ponere eas, sicut neque magis & minus seu ma-
ius & minus. Tande difficile est quibusdam intelligere, quod in aliquibus sit ordo, quin eo modo quo poni
tur in eis ordo: etiam ponatur in eis prius & posterius: vt si in aliquibus sit ordo secundum locum, & prius
& posterius secundum locum: si secundum tempus, & durationem, aut secundum naturam: & similiter prius & po-
sterius secundum tempus & durationem, aut secundum naturam: si secundum originem: & similiter prius & posterius
secundum originem: si secundum rationem tantum, similiter prius & posterius secundum rationem tantum. Sed reuera etsi prius & poste
rius ex se non significarent nisi circunstantiam rationum quibus differunt ordinata vt inter se ordinem
habent: & hoc indeterminate ad rationes differentes cuiuscumque ordinis & non determinatur eorum circum
stantia ad rationes deitatis differentiae ordinatorum nisi per ordinem cui adiungerentur secundum mo-
dum iam dictum: nullo tamen modo in ordine rationis qui ponitur circa attributa essentialia, qualicumque
modo ponenda sunt prius & posterius: ante & post: sicut nec in ordine originis: sed praecise in con-
ceptibus nostris, vt infra videbitur. Vnde quandocunque & vbicunque aliquando circa ea quae sunt in diuinis
mentionem facimus aut faciemus de ante & post, siue de eo quod est prius & posterius, siue in dictis
siue in scriptis, semper illa intelligimus vt sunt determinationes actus intelligendi in nobis: non
autem alicuius ex parte rei intellectae. Circunstantiae vero quae explicantur huiusmodi dictionibus: quae sunt
primum, secundum, tertium, quartum, & deinceps: non tantum abominarentur in diuinis quantum quae ex-
plicantur illis dictionibus quae sunt prius & posterius: ante & post: & hoc quia illa sunt communiora quam ista.
omne enim quod est prius aut ante, est primum, & non econverso. Vnde sciendum quod quantum ad propositum
pertinet: primum diciturlaliquid dupliciter, aut quia ante aliud: aut quia ab ipso est alius, vel aliud. Et eo-
dem modo dicuntur dupliciter, secundum, tertium, quartum, & deinceps. Dicitur enim secundum, aut quia est post ali
quod vnum quod est prius: & tertium, quia est post aliqua duo quae sunt priora: & sic deinceps: aut di
citur secundum quia est ab aliquo vno primo: & tertium quia est a duobus, & sic deinceps. Primo modo
primum synonymum est cum eo quod est an: & secundum, tertium, & deiceps, cum eo quod est post. Vnde si nulla esset
alia significatio eius quod est primum, secundum, tertium: quemadmodum non recipimus in diuinis prius neque po
sterius, nec ante, nec post: sic nullo modo reciperemus in diuinis primum, secundum, tertium, nec aliquod huiusmodi.
Secundo autem modo primum, secundum, tertium & deinceps omnino alterius significationis sunt quam prius & posterius.
Vnde quia differentia ordinatorum ordine originis sumitur penes a quo est alius, & qui est ab alio, & quid est
ab aliis: ideo isto secundo modo primum, secundum, tertium competenter assumuntur in ordinatis ordine origi
nis: vt persona quae non est ab alia, sed a qua alia, dicatur prima: quae vero est ab alia, & ab illa alia, dicatur secunda &
media: quae vero ab aliis & a qua nulla, dicatur tertia. & hoc non solum ex respectu ad intellectum quem-
cunque: sed ex natura rei in se. Sicut autem primum & secundum recipiuntur in ordine originis propter eorum si-
gnificationem qua dicunt ab hoc esse hoc: sic conpetenter accipi possunt in ordine rationis, & hoc in qui
buscumque est ordo rationis, propter congruentem eorum significationem quam possunt habere in connotando progres
sum actus intelligendi ab hoc in hoc. & hoc non praecise & omnino ex parte intellectus nostri, vt iam di-
ctum est de ordine rationis: sed aliquo modo ex parte rel. scilicet originaliter: & hoc quia ipsa ordinata nata
sunt sic concipi ab intellectu nostro discurrendo ab vno in aliud. Quae enim sic se habent: vnumquodque eo-
rum natum est mouere intellectum secundum rationem suam quam habet in ordine vt intelligit illa intellectus dis
cursiuus, qui diuersos conceptus non format nisi in temporis successione, siue discreti, vt intellectus an-
gelicus, siue continui, vt intellectus humanus. secundum quod dicit philosophus: quod intelligere nostrum est cum continuo &
tepore: & ita non format diuersos conceptus nisi vnum post alium. Talis inquam intellectus sicut quantum est ex
parte ordinatiui conceptorum ab ipso: natus est discurrere ab hoc in illud & non econverso: sic quod ab eo na-
tum est concipi primo, non est natum concipi secundo, nec econverso. lta quod etsi concipiat prius id quod natum est
concipi secundo, & econverso: quod tamen concipit prius non concipit primo: neque quod concipit posterius
concipit secundo: quia posterius conceptum non concipitur a priori concepto: quemadmodum principium nunquam conci Ba255r
pitur a conclusione, licet id concipiat post conclusionem. Numquam autem dicetur aliquid concipi primo nisi
vt ab illo concipitur aliud: neque secundo, nisi vt concipitur ab alio: vt sic omnino differant primum
& secundum a priori & posteriori: & in ordinatis ordine rationis secundum modum praedictum, possit
accipi primum & secundum modo iam dicto, scilicet completiue ex parte intellectus, & originaliter
ex parte rei intellectae: Prius autem & posterius, non nisi ex parte solius intellectus nostri: vt illud
quod est prius, possit esse posterius, & econverso: illud autem quod est primum, non possit esse secundum
aut tertium, nec econverso, nec in ordine rationis ex parte intellectus, sicut neque in ordine origi-
nis ex parte rei, secundum quod amplior erit de hoc sermo inferius.

15 ⁋ Sic ergo quod ordo rationis & pri
mun, & secundum, & huiusmodi circa diuina sint ex parte intellectus nostri, hoc non contingit nisi
quia intellectus noster ea quae considerantur in diuinis non est natus concipere nisi per discursum
Non dico solum discurrendo post vnum in alterum, vbi primum non est ei naturaliter via transeundi
in cognitionem alterius: quemadmodum post conclusionem potest discurrere ad conceptum prin-
cipii, in cuius cognitionem cognitio conclusionis non est via: sed discurrendo ab vno in alterum
vt cognitio vnius sit via transeundi ad cognitionem alterius: quia illius secundi cognitio cogni-
tionem primi includit. Et ideo sicut in ordine originis primum est illud a quo aliud, & secundum quod
ab alio: Sic in ordine rationis primum est illud a quo discurritur in aliud: & secundum in quod discur
ritur ab alio. Quae etsi nullo modo reciperentur in diuinis ex natura rei nisi originaliter, tamen
recipi debent in eis ex parte & ex natura intellectus nostri: vt considerentur sicut determinationes
actus intelligendi intellectus nostri discurrentis dicto modo: non autem alicuius ex parte rei. Et se
cundum hunc modum intelligimus in omnibus dictis nostris & scriptis, primum, secundum, tertium, & sic
deinceps, vbicumque mentionem fecimus aut faciemus de eis: vt secundum hoc si dicamus quod in deo in
telligere est primum, & velle secundum: aut quod verum est attributum primum, bonum vero secundum: vt
quod essentia diuina est prima, respectus vero vel relatio fundata in ipsa est secunda: aut quod patri
intelligere & omnia essentialia conveniunt primo, filio vero secundo, spiritui sancto autem tertio, hoc
non intelligimus nisi vt primum, secundum, tertium, sunt determinationes solius actus intelligendi
nostri: non autem alicuius ex parte rei intellectae. Vnde si quis omnino talia remouere velit a mo
do loquendi in diuinis: hoc non oportet facere propter aliquod inconueniens ex parte rei: sed solum
ex parte vsus inconsueti ipsorum nominum. Sed valde irrationabile est vim magnam de nominibus fa-
cere, cum certum est de rebus quas per illa exprimere intendimus. dicente Diony. iiii. c. de di.
no. Irrationabile arbitror & stultum non virtuti intentionis intendere: sed dictionibus. Et non
est diuina intelligere volentium propositum: sed sonos leues percipientium, & nolentium scire quid
quidem qualis dictio significet, quomodove eam oporteat & per alias aeque potentes & manife-
stiores dictiones declarare &c. Vnde quia loqui non possumus de diuinis nisi nominibus trans
latis a creaturis: & illa proprietatem rei non possunt exprimere perfecte: aut omnino oportet nos
tacere & nihil omnino loqui de diuinis: aut loqui aliquando improprie aliquantulum. iuxta illud quod
dicit Augustinus super Ion serm. xix. exponendo illud Io. v. Non potest filius a se quicquam facere, dicens. Et si
nec explicatum aliquid dixerimus: quia nec explicatum aliquod intellexerimus: aliquando quippe sermo
deficit, vbi intellectus proficit: quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfe-
ctionem:

16 ⁋ Ad propositum igitur redeuntes dicimus: quod quia diuinae personae in agendo actiones transeun
tes in productum extra, nullum omnino ordinem habent inter se: ideo eas agunt non vt singuli: sed vt
vnum, & ideo secundum vnam praecisam rationem. Actiones absolutae manentes intra non transeuntes in aliquod
productum intra vel extra: quia diuinae personae eas agunt ordine quodam rationis intellectus nostri,
ideo eas agunt vt singuli, non vt vnum: & ideo neque secundum vnam praecisam rationem. Propter quod
persona a qua alia persona habet quod illas agat: non dicitur quod agit eas per illam: sicut dicitur
quod per illam agit illas praecedentes. Et sicut est de intelligere essentiali: similiter est & de velle
essentiali: & sicut est de velle & intelligere essentiali patris respectu filii: sic est de intelligere es-
sentiali & velle patris & filii communiter respectu spiritus sancti. Ille autem ordo in actionibus
manentibus intra, patet ex iam dictis: quia enim intelligere essentiale patris, vt patris est, fundamentum est
actus dicendi: a fundamento in id quod fundatur super ipsum, intellectus noster natus est ordine na-
turalis rationis discurrere, & non econverso. Et similiter quia dicere est actus productiuus verbi, quasi
medius inter dicentem & verbum dictum: discurrere natus est ad dicere in verbum dictum. Similiter quia a ver
bo dicto agitur actus intelligendi essentialis: & id a quo procedit est vt principium eius: ideo discurre
re natus est ab ipso verbo in ipsum intelligere. Et sic ordine discursus nostri intellectus quid originem
trahit ab ipsa re, intellectus ipse Primo habet concipere intelligere essentiale patris: Secundo dice-
re patris: Tertio verbum dictum: Quarto intelligere essentiale verbi, vt verbi est. vt secundum hoc or- Ba255v
dine rationis & discursus intellectus nostri se habent pater ad intelligere essentiale vt patris est
& filius vt filii est. Et sicut est de isto essentiali, similiter est de omnibus aliis, & sicut est de patre respe-
ctu filii, similiter est de vtroque respectu spiritus sancti. Sic ergo patet ex iam dictis quomodo se-
cundum vtrumque articulorum quaestionis propositae communiter omnes diuinas actiones essentiales, omnes
diuinae personae vniformiter agunt, & quomodo difformiter. Sed praeter hoc est modus vnus quo
quaelibet diuinarum personarum, immo deus trinitas difformiter agit diuersas actiones communes
essentiales, cuiusmodi sunt velle, intelligere, creare, gubernare, & huiusmodi: In hoc videlicet, quod li
cet eadem ratione absoluta eliciente quae est deitas, omnes agat elicitiue: aliis tamen & aliis rationibus
respectiuis agit aliam & aliam actionem determinatiue secundum modum praedeterminatum: vt sicut pater alio
respectu realis relationis generat, alio spirat, & ideo sunt diuersae actiones notionales generare,
& spirare, & diuersimode quodammodo & difformiter generat & spirat: sic deus trinitas alio
respectu & alio rationalis relationis intelligit & vult. vt sint secundum hoc diuersae actiones essen
tiales intelligere & velle: & diuersimode atque difformiter quodam modo intelligit & vult.

17
⁋ Quia ergo arguitur primo, quod omnes diuinae personae, omnes actiones communes diuinas
& essentiales vniformiter agunt: quia eadem ratione eliciente & determinante, Dicendum quod verum est
secundum iam determinata quo ad substantiam actionum, & quo ad ipsam rationem, huiusmodi actio
num elicitiuam. Quantum tamen est quo ad rationem determinatiuam, quodammodo difformiter
agunt diuersas actiones singulae personae & omnes simul. & similiter quo ad modum eliciendi actio
nem per se, & per alium, a se, & ab alio, etiam diuersae personae eandem actionem bene agunt dif-
formiter secundum determinatum iam modum.

18 ⁋ Ad secundum, quod diuinarum personarum nulla est di-
uersitas in agendo, dicendum secundum praedicta quod verum est quantum est ex parte elicitiui, quantum ta
men est ex parte modi eliciendi & rationis determinantis actum, bene contingit diuersitas: vt di-
ctum est.

19 ⁋ Per idem patet ad tertium, quo dicitur quod actio est eadem, quorum natura est eadem.-
Dicendum quod verum est quantum ad substantiam actionis, & quantum est ex ratione elicitiui. Quantum
tamen est ex parte determinatorum quae diuersitatem secundum rationem ponunt in essentia, bene possunt
actiones esse diuersae secundum rationem, & etiam difformes quo ad modum eliciendi: vt dictum est.

20
⁋ Ad primum in oppositum, quod diuersae personae difformiter agunt, secundum quod quaedam agunt a se, quae
dam vero ab alia: Et similiter ad secundum, quod quaedam agit per se, quaedam vero per aliam: Dicendum
quod verum est quo ad hoc: sed hoc nullam ponit difformitatem in substantia actionis neque in mos
do eliciendi quantum est ex parte elicitiui, in quibus consistit conformitas simpliciter.