Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2755

Sources:

Ba: Badius1520a

B250r

1
CIrca sextum arguitur quod omnes personae diuinae communiter agunt omnes diuinas actiones
Primo sic. quibus convenit ratio agendi: & actio secundum illam rationem: quia ratio
gendi est actionis causa siue principium: & cui convenit principium, & principiatum.
sed essentia diuina est ratio agendi omnes diuinas actiones: quae coniter conuenit
omnibus diuinis personis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. in actionibus quae se habent per ordi- a
nem, in quibus prius est ratio posterioris: cui conuenit prius, & posterius: sicut pa
tet in intelligere & velle: in quibus intelligere praecedit velle: & est ratio eius: propter quod omne intellecti
uum est volitiuum. in deo actiones essentiales quae sunt velle & intelligere, prioritate rationis intelle
ctus nostri priores sunt omnibus aliis diuinis actionibus: quae sunt generare, spirare, creare, gubernare: &
huiusmodi: & sunt rationes producendi illas: vt infra videbitur. illas autem actiones essentiales quae sunt velle
intelligere: communiter agunt omnes diuinae personae. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quod quaedam sunt actio
nes personales, quae propriae sunt personis aliquibus & non omnibus.

4
⁋ Dicendum ad hoc quod quandocumque ad aliquam actionem plura simul concurrunt, non
habens vnum illorum actionem illam non potest efficere: sicut patet in actione artificii quod exercetur pluri-
bus instrumentis: & sicut patet in generatione naturali procedente ad determinatam speciem: in qua duo con
currunt simul tanquam vna agendi & generandi ratio scilicet qualitas actiua: sicut calidum & frigidum: dicen
te philosophous in prin. iiii. Meteor. Gignunt vnumquodque calidum & frigidum vincentia materiam: sed non sufficiunt.
Propter quod negantes formas substantiales agere, & dicentes quod neque sunt actiuae neque passiuae: sed solumm odo
formae actiuae & passiuae sunt primae quaelitates: posuerunt datorem formarum: vt ideas vel intelligentiam sepeatam. vt
dicit Comment. super. vii. Meta. Philosophus autem (vt dicit ibidem) posuit quod formae substantiales materiales sunt gene
rantes per virtutes quaes calori imprimunt in semine, quae licet calor sit idem specie in semine asini & semine equi:
aliud tamen specie generatur ex semine asini, & aliuda ex semie equi: & hoc propter virtutem ipssam a forma asini semini
suo, aliam specie ab illa quae ipssa est semini equi a forma equi: ita quod calidum ex se si nulla virtute determiaretur,
nihil generaret nisi calidum: & non moueret ad determinatam speciem nisi virtute determinante eam ad speciem
sibi ipssam: & hoc vel a generante particulari: vt in generatis per propagationem: vel a generante vniversalis sicut alibi ex
posuimus in quaestione quaedam de principiis seminalibus: vt sic duo concurrunt ad omnem actionem tendentem ad aliquam
determinatam formam in mixto: & hoc ex parte eius quod est ratio agend scilicet calor ipse qui agit: & actum elicit: & vir
tus ipsam determinans ad actionem determinatam tendentem ad speciem determinatam. secundum quod declarat hoc Ba250v
non tam in naturalibus quam in artificialibus Comment. super ii. de Aia. vbi dicit quod actio augmenti est composita ex
actione ignis & aliqua intentione in igne. Alterare enim quod est in ea, debet attribui igni: & quia terminatur, de
bet attribui virtuti: quemadmodum mollificare ferrum per ignem ad faciendum aliquod instrumen-
tum: secundum quod est mollificare, attribuitur igni: & secundum quod illa mollificatio habet terminum & mo-
tum in vnoquoque instrumento, attribuitur virtuti artis. Nunc autem (vt iam tactum est supra) licet in deo
vna sit ratio eliciendi omnes diuinas actiones scilicet ipsa diuina essentia: quia tamen ex se ad nullum actum
determinatur nisi ad actum primum qui est esse: quantum est ex ratione essentiae simpliciter nullus
actus ei potest attribui praeterquam actus essendi: sicut nec calido alius quam actus calefaciendi. Vnde si de-
bet esse determinata ratio alicuius alterius actus: oportet quod illam habet ab aliquo determinante eam ad
actum: aut potius determinante sibi actum: quemadmodum determinat eum calori virtus iam dicta existens in ip-
so. Illud autem determinatiuum est ratio respectus. Quare cum ratio respectus determinantis aliquem actum coniter con
uenit tribus personis aliquando: aliquando vero duabus: aliquando autem vni tantum: consiliter & actus. Verbi gratia, rationes respe
ctus importati nomine veritatis & bonitatis: quae determinant ad actus essentiales intelligendi: communi
ter conveniunt omnibus personis diuinis: & similiter rationes determinantes actus circa creaturas. Ratio ve
ro respectus importati nomine virtutis spiratiuae communiter convenit patri & filio. Ratio autem respe
ctus importati nomine virtutis generatiuae convenit soli patri. Idcirco dico quod quaedam diuinae actio-
nes omnibus diuinis personis conueniunt: vt sunt omnes actiones essentiales: siue manentes in deo
siue transeuntes ad creaturas: quaedam vero duabus tantum: vt est actio spirandi: quaedam vero vni tantum
vt est actio generandi: secundum quod omnia haec melius patebunt determinando de huiusmodi actionibus
in speciali. Et per hoc patet responsio ad primum argumentum.

5
⁋ Ad secundum quod actiones priores in deo quae sunt ratio aliarum: vt intelligere, velle:
conueniunt omnibus diuinis personis: ergo & quaelibet posterior: Dicendum quod verum esset si illae actiones
priores secundum rationem, omnibus convenirent secundum illam rationem qua sunt priores & aliarum ratio
nes: quemadmodum intelligere conuenit omnibus intelligentibus secundum illam rationem qua pro
cedit actus volendi: & qua est ratio eius. Propter quod omne intellectiuum est volitiuum: secundum quod
dicit Damascenus Non sic autem est in deo: quoniam intelligere & velle in ipso non sunt priores actibus per
sonalibus qui sunt generare & spirare: nisi inquantum sunt coniuncti proprietatibus determinatis
personae generantis: & personarum spirantium. Quod patet ex parte patris: quoniam intelligere essentiale non prae
cedit tanquam ratio actus dicendi verbi: nisi quia ei est coniuncta ratio paternitatis: qua. scilicet patri primo conve
nit secundum rationem aliquam actus intelligendi. lta quod licet essentiale sit rationi actus intelligen-
di perfecti quod non sit sine verbo concepto, & producto ipsa intellectuali operatione: tamen vis produ-
ctiua siue dictiua aut conceptiua verbi non conuenit nisi illi cui primo & ex se conuenit: quia su
per rationem primitatis fundatur illa vis dictiua: quae quia distinctiua est personae dicentis a qua-
libet alia: & ideo non potest alteri communicari: quare neque actio dicendi: quamquam illis communicatur essentia
& omnis actus essentialis: quia illo non distinguitur ab alio. Quia ergo actio intelligendi non prae
cedit secundum rationem actionem dicendi nisi quia coniuncta est primitati simpliciter: quae soli patri con-
uenit: ideo licet actio intelligendi conveniat filio, non tamen actio dicendi: quia non convenit ei ratio primi-
tatis. Et eadem ratione, licet spiritui sancto conueniant actio intelligendi & volendi: non tamen con
ueniunt ei actio dicendi aut spirandi.