Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2744

Sources:

Ba: Badius1520a

B249r

1
CIrca quintum arguitur: quod diuina essentia sit terminus omnis diuinae actionis.
Primo sic. deus nihil agit nisi intellectu aut voluntate: sed omnis actio pertinens
ad dei intellectum & voluntatem terminatur ad diuinam essentiam: quia terminus
intellectualis operationis & voluntariae non sunt nisi obiectum intellectus & volun
tatis. obiectum autem intellectus non est nisi verum, & obiectum voluntatis non est ni
si bonum. veritas autem in deo non est nisi essentialis: vt visum est. similiter neque bo-
nitas: vt videbitur infra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. nulla actio ad aliquid terminatur per se: nisi ad id quod
est absolutum: quia in ad aliquid non est motus secundum philosophum. v. Phyiiai. & sicut est in motu: sic est
in omni modo actionis. Non est autem absolutum in deo nisi diuina essentia. ergo &c.

3 ⁋ Contra. actio
dei est sua essentia. ldem autem non terminatur ad seipsum. ergo &c.

4
⁋ Hic oportet reducere ad memoriam modos actionis diuinae: quae sunt operatio
actio, factio: quia multum aliter & aliter se habet quasitum in illis. Si enim loquamur de actione quae est opeatio cu
iusmodi est intelligere essentiale aut velle: scire oportet quod isti actus idem habent pro principio elicitiuo Ba249v
& pro termino. Eo enim quod non habent finem alium a se, in hoc consistit eorum perfectio:quod scilicet veritas diuinae
essentiae semper actu ad omnium cognitionem illustret eius intellectum: & quod bonitas eiusdem semper ad
omnium dilectionem inflammet eius voluntatem. Propter quod huiusmodi actuum essentia diuina per se terminus
est. Sed est intelligendum, quod sicut essentia inquantum se habet vt principium elicitiuum istorum actuum, cum ex se
sit omnino absoluta, necesse est eam aliquo respectu comparari ad actum: & determinari ipsum actum
ipsi: vt licet per se actum eliciat, tamen sub ratione alicuius respectus quo ad actum eliciendum conparetur
& determinetur sibi actus: cuiusmodi sunt ratio veritatis & bonitatis: sic cum eodem modo sit principium &
terminus: necesse est quod sub ratione eiusdem respectus comparetur ad actum in terminando sicut in elicien-
do. Et ideo sicut essentia pura ratione qua essentia est absoluta, actum intelligendi aut volendi eli
cit, sub ratione tamen respectus veri & boni: vt dictum est: sic eadem ratione absoluta actum eundem
terminat, sub ratione tamen respectus veri & boni. Si vero loquamur de actione proprie dicta quae est
generatio aut spiratio: cum per se generatum aut spiratum non est nisi suppositum perfectum relatiua proprie
tate a generante & spirante distinctum: & tale quidem non est ipsa essentia: Idcirco dico quod talis actus
terminus non potest per se esse ipsa essentia: neque etiam per accidens, quod magis est. Quamquam enim in creaturis sit
aliquid creaturae compositum ex materia & forma: licet per se non causetur nisi suppositum: eo quod solum re-
cipit esse subsistentiae: & ita perfectae existentiae: quod non habet materia & forma nisi per hoc quod sunt in con-
posito: & aliquoid ipsius compositi: per accidens tamen causantur materia & forma in composito: eo quod neu-
trum eorum ex se habet esse existentiae suae: sed vtrumque eorum recipit illud per creationem: licet in alio. In deo ve
ro ipsa essentia ex se eo quod deitas, & esse essentiae & existentiae quoddam est: quod non habet a ratione super
positi in quo est: immo potius suppositum habet illud per hoc quod ipsa habet esse in illo: & similiter re-
spectus quid sunt in deo per hoc quod fundantur in ipsa essentia. Esse enim tale non est nisi vnicum in deitate: si-
cut neque nisi vnicum est in essentia. Propter quod neque per accidens dici debet terminus generationis etiame
modo illo quo forma naturalis in composito per accidens dicitur generari: quia. scilicet per generationem vergit de-
non esse in esse: licet in composito: vt non solum in supposito & per suppositum recipiat esse subsistentiae,-
sed etiam esse existentiae suae: quod nullo modo per generationem recipit diuina essentia in eo quid genera
tur: & licet aliquo modo in illum & per illum habet esse subsistentiae: & quo ad hoc posset forte dicere aliquis
quod est terminus actus generationis per accidens: & simliter spirationis. Sed in deo per accidens non recipitur:
sed solum per alium. Si autem loquamur de actione dei quae est factio: sciendum quod huiusmodi actionem-
dupliciter est considerare. Vno modo vt est ab agente. Alio modo vt terminatur in factum. Primo-
modo non est aliud quam dei voluntas siue propositum de producendo creaturam in determinato instam.
ti temporis. Et quia diuina voluntas nihil vult nisi sub ratione boni quod concipit per intellectum sub rae
tione veri, non vult aliud a se nisi volendo seipsum: vt ipse sit sibi ratio volendi alia. Hoc ergo modo dicitur
uina essentia est terminus actionis diuinae in se: quae vt respicit creaturam prosilientem extra, fa-
ctio dicitur: non autem secundum quod intus latet: sic enim aeterna est. Secundo autem modo nihil aliud
est quam rem de nouo ex determinatione actionis antiquae intra prosilire in esse: cuius secundum hanc
rationem non est terminus nisi essentia creaturae.

5
⁋ Ad primum obiectorum: quod deus non agit nisi intellectu aut voluntate, & vtriusque
actionis terminus est diuina essentia: Dicendum quod deus intellectu aut voluntate dupliciter agit
Vno modo simpliciter circa verum & bonum quod est eius essentia: ipsa intelligendo & volendo. Haec
actio pertinet ad illam quae est operatio: & cuiuslibet talis terminus est essentia: vt dictum est. Alio.
modo ad instar illius veri & boni essentialis verum & bonum subsistens producendo. Terminus actio
nis voluntatis & intellectus agentis primo modo non est nisi essentia, vt praedictum est: non autem
secundo modo: sed aut diuinum suppositum: vt verbum subsistens opere intellectus: vel amor sub
sistens epere voluntatis: aut creatura subsistens extra epere vtriusque prima actione intellectus & volunta
tis primo & secundo modo.

6 ⁋ Ad secundum, quod actio non terminatur nisi ad absolutum: & tale in deo
non est nisi essentia: Ratio ista non procedit concludendo inconueniens in deo, nisi de actu genera-
tionis & spirationis: prebando quod terminus sit essentia non suppositum relatiuum. Et ideo dicendum
quod proprietas determinatiua suppositi: & ex parte termini a quo procedit actio in deo: quae est ge
nerare vel spirare: & ex parte termini in quem terminatur, aliquid operatur. Quia ex parte ter-
mini a quo, licet non sit ratio elicitiua actus: sed essentia sola: est tamen ratio determinatiua actus eli-
ciendi: vt dictum est. Quae ambo (scilicet id quo elicitur: & quo determinatur) simul constituunt ra
tionem vnius agentis: imo potius sunt rationes vnius agentis: & est suppositum subsistens in essentia de
terminatum proprietate, quod habet per se agere secundum duplicem rationem sui constitutiuam
& essentiae scilicet in eliciendo & proprietatis in determinando. Similiter ex parte termini in quem. li Ba250r
tet enim proprietas ipsius non sit ratio determinandi actum in recipiendo & suscipiendo ipsum sicut
iubiectum: quia huiusmodi ratio est sola essentia: vt patebit determiuando qualiter diuina essentia est
subiectum generationis & spirationis: est tamen determinatiua actus in essentia suscepti: vt scilicet reci-
piatur in essentia sub ratione generari cum producitur filius: & sub ratione spirari cum producitur spiri
tus sanctus: quae ambo simul constituunt rationem vnius producti: immo potius sunt rationes vmus pro
ducti: vt sic ipsum suppositum licet relatiuum sit, est tamen ipsum producens. & sic suppositum
aliud, licet relatiuum sit: est tamen ipsum productum. Et est speciale hoc in supposito diuino gene
rante, & generato: vt scilicet suppositum inquantum relatiuum est, sit per se generans & per se genitum:
& vt ratio suae singularitatis alterius sit operatiua ad generare & generari. Quod impossibile est
poni in supposito creaturae generante aut generato quo ad illa duo: quoniam id quod in creaturis est ratio
formalis indiuiduationis suppositi: quia negatio est, nihil omnino confert ad generare aut genera
ri. In deo autem id quod est ratio formalis inconicabilitatis suppositi: licet sit respectus, aliquid tamen con
fert ad generare & generari. Agit enim (vt dictum est) actus determinationem. Propter quid suppositum in
communicabile diuinum vt pater, per se generat: quia pater incommunicabilis est & quo ad rationem
essentiae & proprietatis: & similiter filius per se generatur: quia filius incommunicabilis est. Vt sic mul
tum restet in generatione diuina & creaturae: eo quod in creaturis nunquam relatiuum secundum quod relatiuum,
est per se agens aut actum. Et respectus quid est suppositi quo ipsum refertur in creaturis, nihil potest omnino con-
ferre ad actum eliciendum aut suscipiendum aut determinandum: quia forma naturalis in agente seipsa deter
minat actum: & simiter inclinatur ad ipsum eliciendum. Similiter autem seipsa determinat quemlibet actum in se suscipi
endum, & inclinatur ad ipsum in se suscipiendum: & hoc per respectus potentiarum actiuarum & passiuarum: ita quod
respectus existens in generante aut in generato: ad hoc nihil consert omnino: sicut consert in generante
& generato in diuinis: vt dictum est. Et sic licet in diuinis respectus non possit esse ratio eliciendi actum ne
quod suscipiendi: sicut neque in creaturis: neque seipso principium agens aut terminans actum: potest ta
men suppositum respectiuum in diuinis & vt respectiuum, esse agens & principians principaliter &
per se actionem: & similiter esse per se & principaliter principiatum per actionem: quod nullo modo potest contin
gere in creaturis circa quodcumque suppositum vt relatiuum est. Et sic medium rationis falsum supponit in diuinis.
ibi enim actio bene terminatur ad respectiuum secundum quod respectiuum est: licet non ad respectiuum: vt dictum est.