Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2733

Sources:

Ba: Badius1520a

B247r

1
CIrca quartum arguitur quod diuina essentia non sit in deo ratio agendi omnem diuinam
actionem Primo sic. quod maxime habet rationem materialis & subiecti receptiui in
aliqua natura entis, minime est ratio agendi actionem aliquam quae conuenit illi en
ti. Vnde in genere entis naturalis materia quia est subiectum receptibile omnium for-
marum naturalium, nullo modo est ratio agendi aliquam actionem naturalem: sed ratio
ampatiendi & recipiendi tantum. secundum quod dicit Philosophus. ii. de generatione. Pati proprium est
materiae. agere autem alterius potentiae. In natura autem entis increati diuina es-
sentia maxime rationem materiae habet, & quasi subiectum existit receptiuum omnium dispositionum forma-
lium in deo: vt sunt rationes attributorum & perfectionum & idearum & omnium proprietatum atque relationum
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. actio respondet proportionaliter rationi agendi eam ab agente: vt si calidum
calefacit calore: sicut calor est vna simplex qualitas principium existens & ratio actionis calidi: sic ca-
efactio est vnica & simplex actio: & secundum quod calor intensus est in gradu caloris, sic proportio-
naliter calefactio est intensa in gradu calefactionis: quia generaliter a magis & minus in qualitati-
bus actiuis, secundum Philosophum, causatur magis & minus in actionibus quarum sunt ratio. si ergo
diuina essentia esset ratio omnium diuinarum actionum: sicut ipsa simplex est & vnica nullam ha
bens omnino diuersitatem: vnica ergo & simplex esset omnis diuina actio nullam omnino habens
diuersitatem. consequens falsum est. differunt enim inter se generare, creare, spirare, intelligere, vel
le: quae sunt diuinae actiones. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. agens secundum aliquam rationem in se non produ-
cit per actionem nisi simile sibi in illa ratione: vt si calidum calefacit calore, non producit in calefacto nisi calo
rem, generando calidum sibi simile in calore. Similiter si homo generat hominem in humanitate sua quae
est forma sua, non generat nisi sibi similem in humanitate. Si igitur diuina essentia sit ratio agendi omnes
diuinas actiones, agens non produceret sua actione nisisibi simile. consequens est falsum: quod patet in crea
tione quae est diuina actio, qua non producitur sibi simile in deitate. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. cum (vt iam dictum &o
est) actio debet esse proportionalis rationi agendi, sicut ergo se habet actio ad actionem: sic se ha-
bet ratio ad rationem. sed in deo actus siue actio quae est esse, se habet ad actionem quae est generare siue spi
rare, quod est differens ab illa: quia esse est actio ad se dicta: generatio autem vel spiratio est actio ad
aliud dicta. secundum enim quod dicit Augustius vii. de trinitate. ca. 4. aliud est deo esse, aliud patrem esse, quod enim
est ad se dicitur: pater autem ad filium, & relatiue gignit. ergo ratio actionis quae est esse in deo, differens
erit ab illa quae est ratio actionis quae est generare aut spirare: ita quod ratio esse sit absoluta & dicta ad se: ratio
vero generare aut spirare sit relatiua & ad aliud dicta. Cum ergo diuina essentia omnino sit absolu
ta & ad se dicta: & ratio eius quod est esse: quia esse est actus entis a forma quae existit. secundum quod dicitur secundo
de anima. Causa ipsius esse omnibus substantia est, non ergo potest esse ratio eius quod est generare aut spi
rare: immo illud debet aliquid esse respectiuum & ad aliud dictum.

5 ⁋ Quod confirmatur arguen
do. Quinto ad idem sic. illud est ratio agendi propriam actionem in vnoquoque, quod est vltimum forma- a
le & constitutiuum illius: vt si calor est vltimum formale constitutiuum calidi in natura calidi, calor er-
go est, propria ratio in calido agendi actionem calefaciendi. Consimiliter intellectus quia est vltimum for
male constitutiuum hominis: est ratio agendi propriam actionem hominis, vt determinat Philosophus
primo Ethicorum Sed generare est, propria actio patris inquantum pater est, proprietas vero relatiua est qua
si vltimum & formale in diuina essentia qua constituitur persona patris. pater enim paternitate dicitur
pater: non autem deitate quae est diuina essentia. ergo &c.

6 ⁋ In oppositum arguitur primo sic. in deo nihil est In
reale aut positiuum nisi essentia & relatio, vt patet ex supra determinatis. Ratio autem agentis qua pro-
cedit actio ab agente, debet esse in ipso aliquid reale positiuum. aliter enim actio non esset aliquid rea-
le neque positiuum: quia principiatum & causatum non habent verius esse quam principium & sua cam. re-
latio autem nullius actionis ratio potest esse: quia ratio actionis est per se actionis principium, quod non po
test esse relatio, sicut neque terminus. secundum Philosophum. v. phsicaiti. & tactum est in praecedenti quaest. ergo &c.

7
⁋ Secundo sic. sicut materia prima est primum omnium principium passiuum: sic deus est primum omnium
principium actiuum. dicente Philosopho. xii. meta. quod ea quae sunt in prima materia in potentia: sunt in pri-
mo motore in actu. sed prima materia sua essentia nuda est ratio passiua omnem formam & transmuta
tionem recipiendi. ergo deus sua essentia nuda est ratio actiua omnem diuinam actionem in se eliciendi.

8
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum supra determinata, in deo super ipsam puram essentiam
deitatis nihil additur neque secundum rem neque secundum veridicam intelligendi rationem, nisi ratio respectus si Res Ba247v
ie in attributis substantialibus, siue in rationibus perfectionum aut idearum, siue in ipsis notionibus & proprie
atibus personarum. De natura autem respectus secundum quod est respectus, clarum est secundum Philosophum. v. physicae. quod nec potest
habere per se rationem principii aut termini actionis. Illud autem quod est ratio agendi, quia est id quo agens
formaliter agit, necessario est principium per se elicitiuum actionis vt dictum est, quemadmodum anima principium
est in animatis, vt determinat Philosophus. ii. de anima. Quod autem est tale principium in re, necesse est quod sit aliquid posi-
tiuum reale, vt ostendit penultima ratio iam supra inducta. Quare cum (vt dictum est) praeter respectus in deo
nihil est reale positiuum nisi pura substantia, quae est deitas siue ipsa diuina essentia, in deo igitur ponendum
est quod ratio agendi elicitiua diuinas actiones, quaecunque sint illae, non sit nisi ipsa pura diuina essentia: ita
quod licet nulla actio omnino attribuatur essentiae diuinae velut principio agenti, sicut determinatum est in praeceden
ti quaestione: omnis tamen diuina actio attribuitur ei vt principio elicitiuo, & quo agens principale scilicet suppositum
vnum vel duo vel tria, simul agunt omnes actiones diuinas. Sed quia huiusmodi actiones diuinae differentes sunt
inter se, & non est differentia in actionibus nisi ex differentia ex parte principii elicitiui, iuxta quod procedit
secunda ratio supra inducta: Diuina autem essentia sub ratione qua est essentia, nullam rationem differentiae in se ha
bet: quod autem nullam differentiam ex se omnino potest in se habere, si in se aliquam habeat, oportet quod hoc sit ab ali
quo sibi superuenienti: Essentiae autem diuinae nihil potest supuenire nisi ratio respectus: essentia ergo vt sit
ratio differentium actionum, oportet eam in se differre, saltem secundum rationes diuersorum respectuum. Qui cir
ca ipsam essentiam duo faciunt. Vnum. scilicet vt per ipsos essentia respiciat actus: & quasi inclinationem habet ad ipsos
eliciendos, cum secundum se absque ratione omnis respectus penitus absolutum quod est, & nullo modo respicit actum
eliciendum. Nunc autem nullo modo posset esse ratio agendi ipsum nisi aliquo modo ipsum respiceret, & ad ipsum
aliquo modo ordinaretur. Aliud vero, vt penes differentiam ipsorum ipsi essentiae determinaretur actus differentes
cum secundum se nullum omnino determinat: & ideo nullum determinate eliceret nisi ab aliquo sibi determina
retur. Actum vero simpliciter respicit per respectum importatum nomine potentiae: secundum quod supra expositum est in quae
stionibus de potentia dei. Actus vero diuersi eliciendi sibi determinantur per respectus diuersos diuersorum mo
dorum potentiae. Et sic ad agendum actum aliquem, a persona diuina vt a principali agente duplex ratio qua agit
eum requiritur: vna vt qua ipsum elicit: alia vt qua eliciens actum respicit, & determinatur sibi actus. Primo mo
do dico vt iam dictum est, quod sola diuina essentia secundum rationem essentiae est ratio agendi omnes diuinas actio
nes scilicet in eliciendo ipsas. Secundo vero modo dico quod respectus fundati in diuina essentia sunt ratio agendi
diuinas actiones a deo scilicet in determinando ipsas vt eliciantur: ita videlicet quod vnica est ratio omnis eliciens scilicet
ipsa diuina essentia sub sua ratione absoluta qua essentia est: plures vero sunt rationes determinantes
secundum pluralitatem actuuum scilicet ipsi respectus diuersi. Ad cuius euidentiam sciendum secundum superius
determinata, quod ratio propria essentiae dei secundum quod essentia est mere & absolute, est fundamentum
omnium aliarum tamquam illarum quae important respectus fundatos in ipsa essentia: quae non est nisi vnica forma realis ab
soluta existens in diuinis suppositis: cui ex seipsa primo & per se non convenit nisi actus quid est esse, quid in ipsa
conicatur suppositis, & omnibus diuinis respectibus in ipsa fundatis. Illum autem actum tanquam primum quem respicit &
sibi determinat ex ratione sibi propria & absoluta secundum rectam rationem nostram intelligendi, sequuntur
omnes alii actus tanquam secundi, quos respicit & qui sibi determinantur, vt dictum est, ex rationibus respectuum
potentialium quid in ea fundantur. Cum autem sibi determinati sunt actus, seipsa vt essentia est immediate est ratio
eliciendi eos. vt quemadmodum materia nullum ordinem habet ad formam & ad pati in recipiendo aliquiod in se ni
si per rationem potentiae passiuae, in nuda tamen substantia sua formas recipit, sic diuina essentia nullum ordinem
habet ad actum quid est agere simpliciter, nisi per rationem potentiae actiuae: pura tamen substantia sua est ratio eli-
ciendi omnium actuum. lta quod sicut potentia receptiua siue passiua in materia non est aliquid re absoluta aliud
ab ipsa essentia materiae: quia si sic, materia ex se esset in potentia ad illud: & si potentia illa esset similiter ali
ud, esset abire in infinitum, quod est inconveniens, & ideo necesse est stare in primo, quod potentia re-
ceptiua materiae non est aliquid re absoluta aliud ab ipsa essentia materiae, sed solum respectus fundatus in
ipsa essentia materiae, quae ex se & secundum suam substantiam subintrat rationem respectus. Propter quod dicit Commen-
in de substantia orbis. Natura subiecti recipientis formas scilicet primae materiae, necesse est esse naturam poten
tiae scilicet quod substantia eius est esse in posse. Sed posse quo substantiatur hoc subiectum, differt a natura subiecti
quod substantiatur per hoc posse, in hoc quod posse dicitur respectu formae: hoc autem subiectum est vnum existentium per se
quorum substantia est in potentia. Consimiliter potentia actiua in ipsa diuina essentia fundata non est aliquid
re absoluta aliud ab ipsa essentia, & hoc consimili ratione: sed est solum respectus fundatus in ipsa diuina
essentia: quae ex se secundum suam essentiam subintrat rationem respectus. Et ideo vlterius quemadmodum si materia
esset vna secundum potentiam, sicut est vna secundum substantiam, cum agens sit vnum, non esset factum nisi vnum: Sic si
diuina essentia esset vna secundum potentiam & respectus potentiales, sicut est vna secundum substantiam: cum agens
prim. scilicet persona patris sit vna, non esset opeatio eius nisi vna. Sed quia sicut ibi, quia materia est multa secundum
potentias, ideo ex ipsa multapossunt fieri, & multa in nuda substantia eius recipi: sic in proposito quia diui- Ba248r
na essentia est multa secundum potentias actiuas siue respectus potentiales actiuos: ideo ipsa secundum rationem pu
rae essentiae suae potest esse plurium actuum elicitiua. Qui in vniuerso sunt in triplici genere, quidam quid est actus quid est
operatio: quidam autem qui est actio: quidam vero qui est factio. Qui secundum Philosophumi. i. &. x. Ethicorum differunt in hoc
quod operatio dicitur quando non est aliquid ab ipso actu proueniens tanquam finis eius, sed ipse est finis: qualis est
actus citharizandi: cui non est nisi delectatio annexa in citharizante & in audiente. Actio vero dicitur
quando aliquod ab ipso actu est proueniens quod manet in agente: vt ex morali aut intellectuali opeatione habitus
aliquis in agente. Factio vero dicitur quando aliquid ab ipso tanquam finis eius procedit ab ipso extra agen
tem: vt domus ex actu carpentationis. Vnde Philosophus. vi. Ethicorum dando differentiam artis & prudentiae circa
morales virtutes existentis, dicit quod ars est factibilium, prudentia vero agibilium. Et ambo haec sunt cir-
ca ea quae sunt ad finem: felicitas autem est operatio quae consistit in fine, vt determinat. x. Eth. Ex
parte vero dei actus quid est operatio, est actio essentialis intelligendi & volendi, in quo consistit dei bea
titudo, vt infra dicetur. Actus vero qui est actio, proprie dicitur generatio & spiratio: quae terminantur ad diuina sup
posita. Actus vero qui est factio, proprie dicitur creatio: a qua creaturae extra procedunt in esse. Horum autem
trium generum actus in deo quodammodo diuina essentia est ratio eliciendi: & respectus in ea, est ratio
sibi actum determinandi. Videndum est discurrendo per singula, vt ex hoc perfecte pateat quom in omnibus
sola substantia est ratio eliciendi. & diuersi respectus in ea sunt rationes diuersae sibi diuersos actus deter
minandi. Quod primo patet in actu quid est operatio, vt est intelligere & velle. Actum enim intelligendi elicit
in diuino intellectu ipsa diuina essentia inquantum habet in se respectum importatum per rationem
veri: per quam ipsa essentia habet quod sit proprium obiectum motiuum intellectus: non quod respectus ille qui
importatur nomine veritatis, sit obiectum intellectus: sed quod ipsa essentia sit eius obiectum vt habet in se
rationem huiusmodi respectus, secundum quod distinctius est expositum supra in quaestionibus de intelli-
gibilitate dei. Actum vero volendi elicit in diuina voluntate ipsa diuina essentia inquantum ha-
bet in se respectum importatum per rationem boni cogniti, per quem ipsa essentia habet quod sit pro
prium obiectum voluntatis, & mouet intelligentem bono apprehenso ad actum volendi ipsum, non quod re-
spectus ille importatus nomine boni sit obiectum voluntatis: sed ipsa essentia pura vt in se habet ratio
nem huiusmodi respectus. ldem similiter patet in actu qui est agere siue actio proprie dicta. Actum enim
gneandi filium elicit diuina essentia vt habet esse in patre, sub ratione respectus importati nomine potentiae
gneandi actiue. non quod ille respectus eliciat actum generandi: sed ipsum in patre elicit ipsa essentia pura, vt per
respectum illum in patre sibi talis actus est determinatus. Et simliter actum spirandi communiter elicit in patre &
filio vt habet esse in ipsis sub ratione respectus importati nomine potentiae spirandi actiue. ldem similiter pa
tet in actu qui est factio. Actum enim creationis elicit communiter in tribus personis diuina essentia, vt ha
bet esse in ipsis sub ratione respectus importati nomine voluntatis liberae valentis ad opposita: vt sic sem-
per ipsa essentia sub ratione essentiae sit eliciens simpliciter: sed ratione alicuius attributi determinantis
non elicientis sit eliciens determinate actum determinatum. Vt secundum hoc in summa dicamus omni
distinctione praetermissa, quod diuina essentia vt essentia est, sit ratio agendi elicitiua omnem diuinam actionem quam
agunt tres persone diuinae vel duae vel vnica effectiue siue principiatiue: determinatiue vero secundum ratio
nem alicuius attributi. Ratio autem agendi omnem diuinam actionem, sed aliam & aliam secundum aliam
& aliam rationem, vt magis habet declarari disputando de diuinis actionibus in speciali. Et sic in omni
diuina actione vno modo est ratio agendi ipsa essentia secundum rationem essentiae: & non secundum
rationem attributi. Alio autem modo non nisi ratione alicuius attributi. Communiter autem sumendo essentiam
& secundum rationem essentiae, & secundum rationem attributi simpliciter & absolute, dicendum quod diuina essentia est in
deo ratio agendi omnem diuinam actionem. Per iam dicta patent obiecta.

9
⁋ Ad illud ergo quod primo arguitur in oppositum: quod diuina essentia maxime habet ratio
nem materialis & receptiui: ergo minime est ratio agendi: Dicendum quod verum est de illo quod est receptiuum alte
rius re absoluta differentis a recipiente: sicut differt forma a materia: non autem de illo quod est prin
receptiuum alterius sola ratione respectiua ab ipso differentis qualiter differunt a diuina essentia
quaecunque in ipsa fundantur, non dico proprie recipiuntur.

10 ⁋ Ad secundum, quod si diuina essentia est ratio agen
di in deo: sicut ipsa est vna & simplex, non erit ratio nisi vnius actionis simplicis: Dicendum quod actio Ad
num quaedam sunt diuersae re absoluta inter se: & ab eo quod est ratio agendi: quaedam vero re relationis aut respe
ctus secundum rationem tantum. Actionum diuersarum primo modo nullo modo potest esse ratio vna simplex es
sentia absque determinatione per diuersa quae re absoluta differunt: immo si sunt actiones re diuersae, & ratio
nes seu principia agendi sunt re diuersa. & secundum hoc dicit Ioan. Dam. lib. ii. sen. suarum cap, xv. quod
operatio est naturalis vniuscuiusque substantiae virtus & motus. Vnde manifestum est quoniam quorum sub
stantia: naturalis est eadem, horum & opeatio est eadem: quorum autem naturae sunt differentes, horum & ope
rationes sunt differentes. Impossibile est enim substantiam expertem esse naturali operatione. Vel Ba248v
ad minus determinatur per diuersa re, quemadmodum diuersa opea sunt videre & audire ab eademanima, sed per
determinationem diuersorum organorum, vt alibi determinauimus in quaestione quadam de potentiis animae. Actio
nes diuersae Secundo modo sunt omnes diuinae actiones & inter se, & ab ipsa essentia, & ideo in talibus suffi
cit ipsi essentiae determinari actus per diuersos respectus proportionales diuersitati actuum. vt si actus sola ratio
ne differant inter se & ab ipsa essentia, vt intelligere, & velle, diuersis respectibus secundum rationem inter se
& ab ipsa essentia differentibus, sibi huiusmodi diuersi actus determinantur, vt sunt veritas & bonitas, vt pa
tet ex praedictis. Si vero actus inter se differant re relationis: vt generare, spirare, diuersis respectibus se
cundum realem relationem inter se, sibi huiusmodi actus determinantur: vt sunt potentia actiua generandi & po
tentia actiua spirandi.

11 ⁋ Ad tertium, quod si essentia esset ratio omnis diuinae actionis, tunc non produce
retur a diuina actione nisi simile deo in deitate, quod falsum est in actu creationis: Dicendum quod sem
per producitur diuina actione simile in diuina essentia, vel quo ad veritatem substantiae, vt in pro
ductione diuinarum personarum, vel quo ad rationem imitationis ad rationes perfectionum & idea
rum in diuina essentia, vt in productione creaturarum. Quia secundum eundem modum similis produ
catur simile in omni genere actionis, non oportet: eo quod ipsae actiones diuersorum modorum sunt:
vt debet exponi tractando de ipsis in speciali.

12 ⁋ Ad quartum, quod essentia quia est ratio absoluta actus
primi absoluti qui est esse: sic non potest esse ratio actus secundi respectiui qui est generare vel spi-
rare: Dicendum quod verum est nisi sub ratione alicuius respectus actui illi secundo proportionalis. Vn
de in creaturis ratio formae a qua est actus primus qui est esse, sub ratione respectus potentiae actiuae
quam in se recipit, est ratio eliciendi actus secundos absolutos: ergo multo fortius in proposito potest
esse ratio eliciendi actus secundos respectiuos. Ratio enim elicitiua (vt dictum est) nullo modo potest esse re
spectus. Et cum hoc falsum est illud quod assumitur in argumento, quod essentia diuina est ratio actus primi
in deo quid est esse. Etsi enim in creaturis hoc sit verum, vt ratio essentiae prior sit secundum rationem nostram in
telligendi quam sit ratio esse, vt esse dicatur ab essentia, quia quanto aliquod in creatura habet rationem minus
actualis: tanto illud habet magis ex se & natura sua & ab alio quod est magis actuale: esse autem sub ma
iori actualitate significat quam essentia: in deo tamen econtrario tanto ei aliquod magis proprium est & primo
convenit, quanto habet rationem magis actualis. Et ideo dictum est supra, quod esse secundum rationem intellectus
nostri potius & prius convenit deo quam ratio essentiae, vt in deo essentia potius dicatur ab esse quam econtrario. se
cundum quod dicit Augustinus vii. de Tri. c. iiii. & li. v. c. ii. Ab eo quod est esse dicta est essentia.

13 ⁋ Ad quintum, quod super
positum vnumquodque agit per vltimum formale in eo: & illud non est essentia, sed relatiua proprietas: quia secun
dum Augustgi. Deus pater paternitate pater est non deitate: dicendum quod in quolibet supposito singulari est
duo considerare, & duplex formale secundum illa. Primum illorum est natura siue res siue essentia in qua
subsistit, vt est humanitas sortis in sorte, & deitas patris in patre. Secundum vero est modus secundum
quem subsistit scilicet idiuidualiter in creaturis, & inconicabiliter in diuinis, & pertinet ad rationemindiuidua
tionis formae in creaturis, & incommunicationis suppositi in diuinis. Modus quo indiuiduatio for-
mae sit in creaturis: tactus est in praecedenti quaestione in parte. & similiter modus inconicationis supposi
ti in diuinis, sed alibi expressius in quaestione quadam de quolibet. Et quantum ad praesens sufficit, sciendum
est quod in creaturis ratio formalis qua sit formae indiuiduatio, negatio est non vnica sed duplex. vna
quae negatur plurificatio naturae intra se. alia qua negatur identitas ad consimilem ei extra se, & qua negatur esse
alicuius alterius ab illo cuius est. Socratis enim humanitas est vna numero, quia ex se non est nata di
uidi vllo modo per hanc & illam in diuersis, sicut nata est diuidi forma speciei. & est ita Socratis
quod non est alterius, neque illa quae est alterius, sed alia ab illa. In diuinis autem licet in eis non sit pro-
prie formae indiuiduatio, quia non est in deo ratio vniuersalis, quae requiritur ad indiuiduationem proprie
dictam, vt expositum est in dicta quaestione de quolibet: est tamen in diuinis suppositi incommunicatio
cuius ratio formalis non est aliqua negatio qua forma determinatur supposito, aut qua indiuidua
bilis aut incommunicabilis redditur, eo quod pluribus suppositis secundum speciem communicabilis est &
communicata: & in se ex se singularis est: immo singularitas quaedam (vt habitum est supra) in
quali quidem singularitate constat. Eorma creata nullo modo per communicationem procedere
in aliud suppositum potest propter suam limitationem, sed forma diuinitatis propter suam illimitationem vlterius
procedit, vt sic vbi deficit processus formae creatae, ibi in eadem singularitate communicatur pluribus supposi-
tis positiue, & hoc per differentiam respectuum illorum quos in se habet: sub quibus subsistit diuersimode
in hoc & in illo. Positiuum autem absolutum in se non potest recipere diuina essentia, quia poneret compo
sitionem in deo. Oportet igitur quod sit positiuum respectiuum. quod quidem quia pluribus communicari non potest
per illud subsistit suppositum in natura diuinae essentiae, & hoc vt suppositum singulare. Et talia respectiua
sunt tres proprietates relatiuae personales, prnitas, filiatio, spiratio passiua: quae personas inconicabiles & singu
lares in deo constituunt: sicut in creaturis negatio constituit suppositum, quod est singulare indiuiduum. Et aspi Ba249r
ciendo ad tale formale quod ratio constituendi singulare suppositum distinctum a quolibet alio, tali vlti
mo formali nullum suppositum agit quicquam neque in creaturis neque in deo. Vnde non dicitur vere quod Sor
tes generat eo quod est Sortes id est eo quod est indiuiduum siue indiuiduatum suppositum: quoniam illud (vt dictum
est) negatio est, quae nullius est effectiua. Sed quod dicitur agere aliquod aut generare eo quod est formale
in ipso, hoc debet intelligi aspiciendo ad formale quod est ratio qua subsistit in natura speciei, quae est
sua humanitas: in qua est considerare duo scilicet quod est humanitas simpliciter: quia tota natura speciei
specialissimae est in quolibet suo indiuiduo: & quod est ista in isto indiuiduata. Quia ergo Sortes humani
tate sua aliquid agit aut generat, hoc est ratione qua est humanitas simpliciter: & vt existens est
in isto: & ideo homo generat hominem: quod est intentum naturae simpliciter. quod autem generat alium
a se: hoc non est nisi tam propter materiam in qua generat: vt ponit philosophus: quam quia sua humanitas
est ista non communicabilis alteri: ita quod si per impossibile posset generare formam puram sine materia,
aliam necessario generaret a se ex nihilo: secundum quod dicit Comment. super. xii. Metaph. Si forma per
se generaretur, esset generatio ex nihilo. Et sic quod homo sit ab homine: hoc est virtutis & perfectionis:
quod autem alius ab alio in forma numerali: hoc est defectus & imperfectionis: & hoc habet generans
ex natura indiuidui: non ex negatione indiuiduante: sed ex natura ipsa: vt tali negationi substra-
ta est. illud autem est ex natura speciei. Et ideo de generatione indiuiduorum abinuicem dicit Comment.
super. viii. physicae. quod modus generationis istorum abinuicem est per accidens scilicet quia homo non dat in ge-
neratione hominis nisi illud quod est quasi instrumentum. Sortem enim generare Ciceronem, est per accidens.
Et quemadmodum hic dictum est de creaturis, consiliter contingit in personis diuinis scilicet quod pater non generat eo
quo pater est, hoc est eo quo est incommunicabile suppositum: quoniam illud respectus est: qui non est ratio agen
di: sicut neque negatio indiuiduans in creaturis. Sed quod dicitur generare eo quod est formale in ipso:
hoc debet intelligi aspiciendo ad formale quod est ratio & natura in qua subsistit: in qua non est consi-
derare duo: sicut dictum est de forma creata. scilicet quod est deitas simpliciter: & quod est deitas haec aut huius: quia
non est nisi haec: & illa eadem quae est huius, per communicationem est alterius. Generare ergo aut aliquid
agere patrem deitate non differt quod dicatur hoc agere deitate simpliciter: & hac vel huius deitate:
quia deitate vt deitas est, & vt haec deitas est, non generat deitatem: sed conicando se generat deum: & eun
dem in deitate: sed alium in persona: sed hoc non ratione deitatis: neque huius deitatis qua generat: sed
ratione respectus quo determinat actum generandi: qui propter rationem determinandi actionem
generato, non potest illi communicari: sed in generato necessario determinat actum passiue respectus
oppositus. Quemadmodum enim ex parte generantis essentia est ratio eius quod est generare in elicien
do: sed sub ratione respectus determinantis actum vt est efficiendus ab agente: sic ex parte genera
ti essentia est ratio eius quod est generari in recipiendo: sed sub ratione respectus determinantis actum
vt est determinandus in genitum: vt habet infra determinari: exponendo quomodo diuina essen-
tia est subiectum diuinae generationis. Et sic quod deus generat deum simpliciter: hoc est ratione essen-
tiae: quod vero hic generat illlum, hoc est ratione vnius proprietatis qua determinatur actus vt producatur ab vno scilicet
& alterius quae determinatur vt terminetur in alium. & sic pater non generat eliciendo actum paternitate: sed dei
tate: etsi sit pater non deitate sed paternitate. Vnde si pater dicatur generare inquantum pater, non inquan
tum deus (quia tunc filius qui est deus generaret) illud tamen non est verum quod paternitate generet scilicet quod ge-
neret essentia, nisi dispositiue vt dictum est: & amplius in quaestione sequenti dicetur.

14 ⁋ Argumenta au
tem duo in contrarium etsi bene probant quod essentia est ratio agendi omnes diuinas actiones elicitiue:
non tamen excludunt quin determinatiue requiratur alia ratio: vt dictum est.