Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e273

Sources:

Ba: Badius1520a

B27r

1 Ba27r
CIrca sextum arguitur, quod omnia scibilia quantum est ex parte sui aeque certitu-
dinaliter nata sunt sciri. Primo sic. sicut se habet vnumquodque ad esse: sic ad veri
tatem & cognitionem. ii. Metaphysi. Sed vnumquodque se habet ad esse & veritatem
quod aeque vere est id quod est: quia ita vere corporale est corporale: vt incorpora
le est incorporale. ergo vnumquodque aeque vere se habet ad cognitionem, quae aeque ve
re se habent ad cognitionem: aeque certitudinaliter nata sunt cognosci. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. veritas vniuscuiusque rei creatae similitudo est in ea qua imitatur suum exemplar pri-
mudm. Tunc enim vnumquodque vere est in se, cum est tale: quale ipsum fore, exemplar repraesentat: &
tunc certe scitur, quando scitur tale esse. sed vnumquodque natum est aequaliter assimilari suo exem
plari primo: quia tantum imitatur vermiculus ideam secundum quam factus est: quantum angelus suam. ergo aequa
certitudine potest sciri veritas cuiuscumque. ex hoc autem est certitudo scientiae. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum
est: quoniam ex hoc nata est res certitudinaliter sciri: quod seipsam clare manifestat iudicio intellectus:
qui ex hoc per se testimonium perhibet veritati. sed non omnia aeque clare nata sunt se manifestare in-
tellectui: quia hoc impedit materia in materialibus. secundum commen. in principio. ii. Metaphy. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod veritas rei est id quo res scitur & intelligitur: quia ipsa est proprium obiectum
intellectus: ex eodem autem est scientia rei & certitudo eius: quia non est scientia nisi sit certa: vt dictum
est: certitudo ergo scientiae est ex veritate rei scitae, quare secundum modum veritatis repertae in rebus iudi
candum est de certitudine scientiae earum. dispositio enim per se effectus semper sequitur dispositionem suae cau-
sae. Nunc autem ita est, quod veritas rei & esse eius parificantur. Secundum quod dicitur. ii. Metaphysi. Necesse est
vt dispositio cuiuslibet rei in esse sit sua dispositio in veritate. vnde ant. transt. dicit ibidem. Vnumquodque
ergo sicut se habet ad esse: sic se habet ad veritatem. Quanto igitur vt dicit commen. ibidem, res quaelibet magis
fuerit perfecta in esse: tanto magis erit perfecta in veritate. Et ideo dicitur in eodem: quod ens sign ificat essen
tiam & veritatem rei: & quod id quod significat essentiam cuiuslibet: hoc est finis cognitionis & esse rei.
in esse autem sic se habent res: quod non habent ipsum aequaliter: sed est vnum ens primum: cui verissime
convenit esse, quia habet esse per suam essentiam: a quo omne aliud ens habet esse per participationem:
& ideo multo debilius. secundum quod dicit Augustius vii. cons. dirigens sermonem ad deum. Inspexi caetera in-
fra te: & vidi nec omnino esse: nec omnino non esse. Esse quidem quoniam abs te sunt. Non esse autem: quoniam
id quod es non sunt. Amplius, in his quae habent esse per participationem cum omnia entia sunt a primo
per ordinem: non aequaliter esse participant: sed ea quae propinquiora sunt primo in esse, verius ipsum esse par
ticipant quam remotiora. propter quod dicitur. ii. Metaphysi. Primum semper est magis dignum in esse.
Posterius autem non sic. & Augustinus xii. cons. Eecisti caelum & terram: vnum prope te: alterum prope ni
hil: vnum quo superior tu es: alterum quo inferius nihil est. Et est hoc dictum de materialibus con
positis ex materia & forma: quia cum forma dat esse: & superiora corpora: quia plus habent de for
ma: verius habent esse: & inferiora minus vere: quia plus habent de materia. Ideo caelum, quod est su
premum in corporibus, dicitur factum prope ens primum. Terra autem infima in corporibus dicitur
facta prope nihil. Substantiae autem spirituales secundum illos qui dicunt quod sunt formae purae, verissi-
me & summe habent esse in creaturis. Materia autem pura quantum est de se: minime de esse ha-
bet. de qua dicit Augustinus quaerens quid sit. xii. conts. Si dici potest nihil aliquid & est & non est.
& Plato in Timae. ldem hoc inter nullam & aliquam substantiam positum inuenitur: nec tamen nihil est.
Secundum igitur hunc ordinem quanto res superior est & propinquior primo simplici, quid est forma & actus
purus: tanto est perfectior in veritate: & quanto remotior est ab illo: & propinquior materiae purae:
tanto imperfectior est in veritate. Propter quod dicit Philosophus. ii. Metaphysi. Vnumquodque principiorum causa
est eorum secundum quod sunt aliae res. & oportet vt illud quod est magis verum, sit illud quod est causa veritatis re
rum quae sunt post. Quare cum secundum exigentiam veritatis rei nata sit de ea haberi scientia certa
absolute dicendum quod non omnia: immo nulla a primo ente vsque ad vltimum: quantum est de natura
rei, aequa certitudine nata sunt sciri. Immo primum in fine certitudinis natum est sciri: post ipsum
autem substantiae immateriales spirituales angelicae: & vltimo materialia: & in rebus materialibus vnumquodque na
tum est sciri tanto minus quanto magis materiale est. Vnde & mathematica abstracta a materia sen
sibili certiori scientia cognoscibilia sunt quam naturalia. Et ideo dicit Philosophus de illis substantiis im
materialibus comparando scientiam earum quantum est ex parte sui ad scientiam materialium. ii. Metaphysiy. quod
in natura sua sunt valde manifestae: & quod non est difficilis cognitio veritatis in eis prepter ipsas res:
sed propter nos: econtrario ei quod contingit in rebus materialibus. secundum quod dicit ibi commen. Rectum est vt diffi
cultas in rebus quae sunt in sine veritatis: & in primo principio: & in principiis abstractis a materia: sit ex
nobis & non ex illis: quia abstracta sunt intellecta in se naturaliter. & ideo illa certissime nata sunt sciri: quanto
sunt priora, secundum quod dicit Philosophus. i. Metaphy. Certissimae sciarum maxime primorum sunt. In aliis autem in seipsis Ba27v
est difficultas sciendi ea: quia non sunt in se intellecta: sicut formae materiales. Difficultas enim in
illis magis est ex se quam ex nobis: & maxime in cognoscendo primam materiam. propter quod dicit Plato de
ipsa: quod nec plane intelligibilis est: nec plane sensibilis. Comparando etiam materialia inter se secundum
certitudinem scientiae, dicit philosophus quod non oportet quaerere in qualibet scientia perscrutationem: sicut in ma
thematicis. Hoc enim non oportet quaerere nisi in eis quae non commiscentur cum materia: & ideo iste mo
dus non est naturalis: quia omnis natura fere admixta est cum materia. Vbi dicit Commen. Demon
strationes enim Mathematicae sunt in primo ordine certitudinis: & demonstrationes naturales sequun
tur eas: & iterum inter mathematica tanto maiori certitudine nata sunt sciri: quanto magis sunt
abstracta. Propter quod dicitur. i. Metaphy. Quae est ex minoribus certiores sunt his quae ex appositione: vt
arithmetica, geometria. est enim arithmetica de vnitate: quae est substantia non posita: geometria vero de
puncto: quae est substantia posita: & ita magis concernens materiam: & ideo geometria sumit certitu
dinem ab arithmetica: descendendo de genere in genus: inquantum magnitudines numeri sunt. vt
dicitur lib. poste. Minima ergo certitudo rerum materialium nata est esse in scientia rerum naturalium: & tan
to minor: quanto magis sunt mutabiles: quia quod praeter hoc quod minus perfecte habent esse & ve-
ritatem: quia sunt proxima materiae: id modicum quod habent esse & veritatis, amittunt inquantum
mutantur. secundum quod dicit Augustinus v. de trinitate. Quod mutatur non seruat ipsum esse: & quod mutari potest: etiam
si non mutetur: potest quod fuerat non esse. Ac per hoc id quid non tantum non mutatur: verum etiam mu-
tari omnino non potest: fine scrupulo accidit quod verissime dicatur esse. Et ideo corpora caelestia: quia solum
mutantur secundum situm: non secundum formam: sicut elementaria certius nata sunt sciri quam ele
mentaria. Quorum naturalum. scilicet in materia in hoc quod minima certitudine sciuntur: sequuntur omnia
moralia propter particularium varietatem: circa quae sunt. de quibus dicitur. i. Ethicorum Bona & iusta de qui
bus ciuilis intendit: tantam habent differentiam & errorem: vt videantur sola lege esse. Et quia propter
mutationem quae est in rebus naturalibus: ipsa minime esse habent: & minima certitudine nata sunt
sciri: ideo etiam contingit quod illa quorum esse & natura est ipsa mutatio: aut in mutatione consistit
minimum esse habent inter omnia naturalia: & debilissime nata sunt sciri: cuiusmodi sunt tempus & mo-
tus. De tempore enim dicit philosophus. 4. Phyiiae. Quod apparet quod omnino non sit, aut vix & obscure. & Augus.
xi. contu. Quid est tempus si nemo ex me quaerat scio: si quaerenti explicare velim nescio. quomodo
enim esse dicemus: cui causa vt sit illa est, quia non erit: vt scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia ten
dit ad non esse. Minime ergo ista nata sunt sciri: quia minime nata sunt esse determinatum habere. vn-
de & illud quod omnino habet esse indeterminatum, id nulla scientia humana comprehendit. cuiusmodi
est ens per accidens. de quo dicit philosophus. vi. Metaphysi. Nulla scientia perscrutatur de hoc: quia
non habet esse determinatum: & ideo neque scientiam permanentem. quoniam omnis scientia permanens, aut est illius
quod est semper, aut est illius quod est in maiori parte: quia quid determinatur: oportet quod sit semper, aut in maio
ri parte. Vnde & talia entia ad prima principia per se nota: quae ex sua natura certius nata sunt sci
ri quam posteriora in quolibet genere scientiae: & in qualibet re scita, per accidens se habent. vnde ex illis
primis principiis non potest ratio humana talium notitiam inuestigare. Sic ergo patet discurrendo
per singula qualiter non omnia aeque certitudinaliter nata sunt sciri: sed quaedam certius, quaedam
minus certe. vt dictum est.

5 ⁋ Ad primum in oppositum, quod omnia aeque vere se habent ad esse: dicendum
quod falsum est. secundum quod patet ex dictis. Licet enim quaeque res aequaliter vere sit id quid est: quia nulla proposi
tio est verior ea in qua praedicatur idem de se ipso: absolute tamen non aeque vere habet esse quaelibet
res: sed vna verius altera. vnde arguendo sic, vermiculus aeque vere est id quod est vt angelus: ergo
aeque vere est: est fallacia secundum quid & simpliciter.

6 ⁋ Ad secundum quod aeque vere quaeque res assi-
milatur ei ad quem facta est: ergo aeque vere est: dicendum quod non sequitur: quoniam licet aeque ve-
re assimiletur: non tamen tantum assimilatur: quia non secundum tantum & aequale nata est quaeque res ei as-
similari: & tanto res in se verius est quanto amplius illi primo assimilatur. Vnde Augug. lxxxiii quaestionibus quaest
liii. Multis modis res possunt dici similes deo. Aliae secundum virtutem & sapientiam: quia in ipso est vir
tus & sapientia. Aliae inquantum solum viuunt: quia ipse summe viuit. Aliae inquantum sunt: quia il-
le summe est. Et ideo quae tantum sunt, exigue sunt ad similitudinem eius. Quae vero viuunt: amplius
participant similitudinem. Quae vero sapiunt, similitudine propinqua sunt: vt in creaturis nihil sit
propinquius. Modicum ergo ens tantum assimilatur modico in ipso ad quod est, quod tamen in se non est mo-
dicum: sicut maximum maximo. Non tamen ex hoc sequitur, quod tantum assimilatur modicum: sicut maxi
mum. Modicum & maximum dico in deo: non ex se absolute: sed ex comparatione qua imitabilis est a
creatura. secundum gradus diuersos.