Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2699

Sources:

Ba: Badius1520a

B244r

1
CIrca primum arguitur: quod deo non conueniat agere aliquid. Primo sic. Philosophus
dicit. ii. meta. Nihil incipit agere aliquam actionem nisi intendendo finem. deo autem
non convenit finem intendere, vt probat Auicen. ix. meta. suae. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
agere assimilatur motui: habitus autem quieti. Melior autem est dispositio quietis quam
motus: quia motus est actus imperfecti inquatum imperfectum, secundum Philosophum.
quies autem est dispositio perfecti: quia in ea sistit & terminatur motus acquisito eo quod per
eus motum acquiritur. Philosophus autem dicit in Top. Quod similius est meliori in
eo quod melius est: & non in ridiculosioribus: melius est & magis eligendum. Melior ergo est dispositio
habitus quam agere siue actus. sed quod melius est secundum praedeterminata deo est attribuendum. Deo ergo
est attribuendum esse in habitu, non autem in agere. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est, quoniam formae & eius
quod in actu est, proprium est agere: sicut pati proprium est materiae & eius quod est in potentia: sicut scri
bitur. ii. de generatione. Deus autem pure forma est & summe in actu, vt habitum est supra. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod agere ponendum est deo conuenire. Et hoc duplici via ha
bet declarari: vna ex parte ipsius principii actionis reperti in ipso: alia ex parte dispositionis ipsius actio-
nis. Prima via patet scilicet quod deo conueniat agere, quoniam secundum supradeterminata, in genere causae efficien
tis omne agens & mouens, ad deum vt ad primum principium in genere causae agentis & mouentis reduci
tur. Nunc autem ita est quod in omni genere causae quod est primum in eius coordinatione verissime
participat rationem illius causae, quoniam vt dicit Philosophous. ii. metaphysiy. vnumquodque principiorum pro
prie est causa. secundum quod suntaliae res quae conueniunt in nomine & intentione, vt dicit Commen
tator. Et cum ita sit, manifestum est quod primum in quolibet genere magis est dignum habere no-
men quam ea quorum sunt causae: & omnium intentionum quae sunt in illo genere. verbi gratia, quo-
niam ignis est causa in rebus calidis, ideo est magis dignus habere hoc nomen calidum & eius in
tentionem quam alia. & similiter quod primum est in genere formarum, verius habet esse forma. & simi
liter est de fine & materia. Et similiter in genere causae efficientis quod est primum in illo, verissime de
bet dici agens & mouens. agere ergo verissime deo conuenit.

5 ⁋ Secunda via hoc similiter patet, quoniam
secundum Philosophum pri. Ethic. differt non parum in habitu optimum existere vel in operatione. Vt
enim vult ibidem, res est in digniori dispositione cum est per actionem in opeatione existens, quam in ha-
bitu sine ipsa. vnde per hoc probat quod beatitudo non est virtus viversalhabitus: sed actus siue operatio. Hic
etiam dicit. xii. meta. de operatione intellectus: Si nihil intelligit, quid est illud nobile quod inest ei: non
enim est ei nisi sicut dormienti. Nunc autem secundum supradeterminata, nobilius semper deo tribuendum est. Simpli
citer ergo dicendum quod deo conuenit agere: & hoc etiam large sumendo actionem: quae continet sub se actio
nem proprie dictam & factionem, & etiam operationem proprie dictam. Est eim actio proprie dicta circa aliquid
extra: quae secundum se quaeritur vt finis: non aliqua res alia operata: vt est citharizatio. Vnde dicitur in. vi.
principiis. Actio non quaerit quid agat: sed in quid. Est autem factio opeatio artis: & vniuersaliter agen
tis: quae praeter actionem agentis requirit aliquid factum seu operatum. de qua erit sermo inferius cum loquemur
de creaturis, & simiter de actione proprie dicta. Operatio proprie dicta actio perfecta est manens in agente, vt specu
lationis secundum intellectum: & dilectionis secundum voluntatem: in qua consistit perfecta felicitas intelle-
ctualis naturae: de qua erit sermo in quarta quaestione sequenti. Vnde quantum pertinet ad praesentem
quaestionem, sufficit scire in generali quod actio communiter accepta actione secundum modum quo praedi
camentum actionis poni debet in deo, conueniat deo.

6
⁋ Ad primum in oppositum quod deo non conuenit agere, quia non intendit finem:
Dicendum quod illud dictum Auicen. de intentione, non intelligitur nisi de intentione qua agens intendit
finem alium a se, qui est nobilius eo: & illa est intentio proprie dicta: qua. scilicet agens intendit aliquid vt pi
finem quo in aliquo esse perficitur. secundum quod dicit Auicen. in eodem. Intendens est minoris esse
quam quod intenditur: cum id quod intenditur dignius est intendenti esse quam non esse ab eo. Deo
autem non est dignius non esse caetera ab eo quam esse: quia nihil dignitatis ex hoc acquirit quod crea-
turae habent esse ab eo, vt infra patere poterit. Hoc enim (vt dicit Auicen. ibidem ) induce-
ret multitudinem in sua essentia. Hoc ergo modo deus reuera nihil agit per intentionem. Lo-
quendo tamen communiter de intentione, quascilicet agens non intendit finem alium a se, Deus
agit per intentionem: quia in omni actione sua intendit seipsum vt finem, vt infra declarabitur. Ba244v
Hanc autem intentionem non intendit Auicen. remouere a deo. Vnde Auicen. loquens de productis a deo di-
cit ibidem. Non potest esse vt esse omnium ab illo sit secundum viam intentionis: quemadmodum est no
bis intentio in omnibus his quae sunt a nobis: tunc enim ipse esset intendens propter aliquid aliud
praeter se. Philosophus autem in dicto suo loquitur de intentione communiter ad omnem modum in-
tentionis. Intentio enim communiter dicta est voluntas directa in finem, sine qua nulla actio omni-
no inchoatur. Et sequuntur sese inseparabiliter ista duo, finis & actio: quia non est actio nisi vbi est
finis qui intendatur. dicente Philosopho in secundo meta. Habens intellectum non agit nisi propterali
quam rem quae est vltimum actionis. vltimum enim est finis ad quem intenditur. Et idem vult de agen
te per naturam in fine secundi physi. Et econverso non est finis nisi vbi est actio. secundum quod dicit in x. me-
taphysicae. Impossibile est vt ista causa sit in se quae non moueretur. Et sumit ibi motum large, con
cludens ex hoc quod in mathematicis non sit demonstratio per illam causam: quia. scilicet mathematica sunt
separata a motu. Quare cum in deo oportet ponere rationem finis & boni siue perfectionis, vt infra
videbitur: necesse est ergo ponere in ipso actionem qua mouet seu agit aut operatur intendens in
seipsum vt in bonum & vltimum omnium perfectionum. Vnde dicit Philosophus. x. Ethice. Viuere
omnes suspicati sunt deos. ergo & operari: non autem dormire secundum quod dixit Thales Endimio
na Philosophus: qui negauit vitam inesse diis: & amouit ab eis omnem operationem, tanquam non esset
opeatio nisi dispositio imperfecti: & per opeationem perfectionem sibi acquirentis, secundum quod procedit secunda ratio

7 ⁋ Ad
quam dicendum tam de actione quam agit res in seipsa tanquam opeationem, quam de actione quam agit tamquam factionem transeun
tem in rem extra: quod vtraque duplex est. Actio enim quae est operatio non propter aliquod operatum: sed propter se: aut
est aliud re ab ipso agente: aut est ipsa substantia agentis. Primo modo reuera assimilatur motui.
Est enim quasi emanatio vel progressus ab agente: vt calere in calido: & splendere in luce: quo agens
acquirit sibi esse perfectum: & sine quo esset imperfectum. Propter quod est quasi motus & actus imper
fecti secundum quod imperfectum est. Vnde si in sua essentia esset perfectum simpliciter, impossibi-
le esset ei conuenire talem actionem. Quoniam simpliciter perfectum, sine omni motu & actione perfe-
ctionem suam habet: & quod non est huiusmodi, per motum vnum vel plures necessario perfectionem suam
sibi acquirit: & quod simpliciter & omnino est imperfectum: & non potest nisi modicam perfectio-
nem acquirere: quasi est in quiete: & sine motu & operatione: vel modicam habet. secundum quod deter
minat Philosophus in secundo cae. & mun. Et secundum hoc operatio secundo modo, qualis est opeatio
dei vt infra patebit, nullo modo assimilatur motui, sed magis vacationi: vt persectio simpliciter sit
opeatio quae est vera vacatio opposita operationi secundo modo. Vnde quanto minor est opeatio pri-
mo modo: & magis ad simplicitatem operationis accedit secundo modo: tanto est operans perfe-
ctius & beatitudo eius maior: ita quod omnis operatio primo modo ordinatur finaliter ad operatio
nem secundo modo: & quanto operatio primo modo magis habet de distantia a simplicitate operatio
nis secundo modo, tanto magis distat a perfectione finalis beatitudinis, & a remotiori ad ipsam
ordinatur. Propter quod perfectio omnis in vita actiua & virtutibus moralibus ordinatur finali-
ter ad perfectionem vitae contemplatiuae quae consistit in virtutibus speculatiuis. dicente Philoso-
pho. x. Ethe. Videtur felicitas in vacatione esse, non vacamus enim vt vacemus: & bellamus vt pacem du
camus. Politicae autem operationes non vacantes sunt, & finem aliquem appetunt. Intellectus autem
operatio differre videtur ab aliis honorificentia & nobilitate: & praeter ipsam nullum appetere finem
praeter complementum suiipsius. Vnde & secundum gradus dictorum modorum operationis di
stinguuntur gradus rerum in ordine vniuersi. secundum quod Commen. exponit praedictam determi
nationem Philosophis dicens. Ordines videntur quatuor: & quilibet ordo habet latitudinem praeter vltimum.
Ordo ergo primus est ordo entium quae comprehendunt nobilitatem perfectam sine operatione:
& diuersificantur secundum magis & minus. haec autem sunt entia abstracta. Quod dicit sine opera-
tione, intendit de operatione primo modo. Vnde aperte ponit in qualibet substantia abstracta non
aliud esse operationem quam eius substantiam: & sic quamlibet earum esse deum quendam, vt dictum est supra:
ita tamen quod sit gradus & ordo deorum: quorum vnus est primus. aliter enim iste ordo non haberet lati
tudinem. Secundus ordo est eorum quae appropinquant perfectae nobilitati per operationem: & haec sunt
duobus modis: aut per modicam operationem: & haec non inuenitur nisi in motibus caelestibus: &
est primus orbis: aut per multam: & haec inuenitur in aliis corporibus caelestibus & in homine. Ter-
tius ordo est eorum quae non possunt comprehendere nobilitatem propinquam nobilitati per-
fectae: neque multa operatione neque modica: sed statim comtur hendunt nobilitatem minorem propin
quam perfectae nobilitati: & hoc per modicam opeationem. & est in aliis animatis. Et quilibet istorum trium
latitudinem habet. Quartus vero est terrae: quae non potest comprehendere nobilitatem per opeationem: sed
fere per quietem tantum, & iste ordo valde distat a primo, quamuis vterque eorum sit sine operatione: & in Ba245r
primo fuit propter nobilitatem sui & sui finis, quoniam sicut finis nobilis quanto est nobilior, tanto com
prehenditur minori operatione: ita & finis vilis quanto magis fuerit vilis tanto magis compre-
henditur minori operatione: ita quod id quod est valde vile comprehenditur sine operatione omnino. Et
ideo in omnibus caelestibus illud quod est pauciorum actionum est nobilius, quam quod plurium &
in eis quae sunt sub corporibus caelestibus, illud quod est plurium actionum, est nobilius quam illud quod
est pauciorum: & ideo nobilissimum omnium hic est homo: & vilissimum est terra. Sic ergo operatio
dei quia non est nisi sua essentia, minime assimilatur motui: sed maxime vacationi oppositae mo-
tui & tamen vera operatio est & perfectissima: & ideo dispositio perfecti vt perfectum est: & vnum
quodque quantum appropinquat magis tali operationi: tanto est perfectius: & suaoperatio magis assi
milatur vacationi non motui. Similiter actio quae est factio duplex est: vna quae dignius agenti est aliquid
fieri ab ipso quam non fieri. alia quae non est dignius ei fieri aliquod aliud ab eo quam non fieri. Factio primo modo habet
modum motus in agente: quia est quasi defluxus imperfecti inquantum imperfectum in aliud vt perficiatur in esse per illud. &
talis factio deo non convenit: quia vt dicit Auicen. quod potius est agenti esse quam non esse, illud est sibi vtile, Deus
autem quia perfectus est in sua essentia, ideo non est sibi aliquid vtile. Eactio autem secundo mo-
do quia agenti nihil acquirit ipsa est perfecti inquantum perfectum est: & ideo non habet modum
motus: & talis est perfectio dei in productione creaturae: vt videbitur loquendo de productione creatu-
rae: & similiter in productione diuinarum personarum, extendendo nomen factionis (si vsus pateretur)
ad simplicem productionem. Et ista differentia factionis est ratio quare quaedam dicuntur facta per in
tentionem, quaedam non. secundum quod dicit Auicen. Si fuerit per intentionem: & propter vtilitatem. No
tum est autem, quod illud cuius esse & non esse agenti aequale est, non est per intentionem.