Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2679

Sources:

Ba: Badius1520a

B243r

1
CIrca secundum arguitur quod in deo duplex sit scientia seu notitia, essentialis scilicet & per
sonalis. Primo sic. praeter essentialem scientiam in deo ex qua elicitur actus intelligen-
di siue sciendi essentialis, quem supponit actus diuidendi patris, vt infra dicetur
est in deo notitia siue scientia concepta per intellectualem actionem cum vi diuina
concepta in mente paterna quae est verbum. talis notitia non est nisi personalis. er
go &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut se habet amor ad spiritum sanctum: sic se habet notitia si
ue scientia ad filium: quia sicut ille procedit per modum voluntariae operationis quae consistit
in amore, sic iste procedit per modum intellectualis opeationis quae consistit in scientiae siue notitia. Sed amor
non tantum est essentialis communis tribus personis, sed etiam est personalis proprius spiritui sancto. ipse enim amor est, quam x
est nexus pris & filii, qui non est amor essentialis quid nexus est trium personarum inter se. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. se
cundum Aug. pater non est sapiens sapientia a se genita sed non genita: quod non esset (vt videtur) nisi in deo di-
stingueretur duplex sapientia, vna genita, alia non genita: quarum vna est personalis, alia vero essentia-
lis. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est, quoniam illud quod est cone tribus personis, & non conuenit vni potius quam
aliis nisi per appropriationem, non est nisi essentiale: quia appropriatum non est, proprium, vt infra patebit
Scientia siue notitia in deo est de appropriatis filio, vt patebit infra. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc secundum dicta superius in consimili quaestione de veritate dei
quod non distinguitur aliquid penes essentiale & personale, nisi quia alia & alia ratione conuenit personae
& essentiae: secundum quod res & vnitas sic distinguuntur, vt expositum est de re in illa quaestione de veri
tate & vnitate dei: & in quadam quaestione de bonitate dei. ita quod illud quid secundum vnam & eandem
rationem conuenit personae & essentiae, nullo modo potest dici personale: quia non conuenit personae ex per
sonali proprietate sua, sed ex ratione essentiae, quia cum personalis proprietas est propria ratio personae, quod
conuenit ei ratione ipsius, conuenit ei secundum, propriam rationem: quemadmodum ibidem declaratum
fuit de veritate. Nunc autem quod scientia siue notitia convenit deo siue personae alicui diuinae, hoc est quia
natura diuina omnino immaterialis est & forma pura. secundum quod dicit Auicen. viii. metaphysi-
cae. Cum dicitur intelligentia & intellectus, non intelligitur nisi quia ipse est expoliatus ex se, & ne
gatur ab eo commixtio materiae & eius appendicia. Et praeterea ratio scientiae in deo non est nisi re
spectu ad actum intelligendi qui ex ipsa elicitur, & ad obiectum quod est scibile per ipsum. Actus autem
intelligendi in deo non est nisi essentialis, vt infra patebit: & hocad quodcunque terminetur. Non ergo no-
titia siue scientia est in deo nisi essentialis: & nulla, propria: licet sit personae filii appropriata, vt infra di
cetur: & hoc secundum modum quo in quaestione praecedente de veritate determinatum est quod veri
tas non potest esse, propria filio: sed solum appropriata, maxime in solutione argumentorum.

6
⁋ Ad primum in oppositum quod in deo praeter notitiam essentialem quae est ratio eli
ciendi actum intelligendi essentialem, est alia scientia siue notitia concepta per actum dicendi quae
est verbum: Dicendum quod falsum est. quod enim verbum notitia quaedam est siue ars, hoc non est nisi quia
in ipso communicata est essentia sub ratione qua ars est & notitia. scilicet per intellectualem operationem.
Vvnde quod filius dicitur ars vel sapientia patris, hoc non est quia ei conuenit alia ratio sapientiae vel
artis quam illius quae est essentialis: sed quia diuina essentia sub ratione artis & sapientiae ei commu-
nicatur. Propter quod & ei appropriatur, vt infra videbitur loquendo de appropriatione. vt non solum
nomine dicatur sapientia verbum: quia de sapientia procedit: quemadmodum opus procedens ab ha
bitu iustitiae, iustitia dicitur, vt aliqui solent dicere: sed quia est vere sapientia. Vnde quod etiam dicitur
sapientia genita, hoc non est nisi per appropriationem contrahendo secundum nostrum modum intelligendi cone
adproprium per personale quod importatur nomine geniti: quemadmodum cum dicitur sapientia ingenita,
consimili modo nomine ingeniti sapientia essentialis appropriatur patri. sapientia enim non solum appropriatur
ilio quia procedit a patre modo intellectualis operationis: licet quidam hoc opinantur: sed consimiliter appropriatur pri
ua ab ipso procedit filius per intellectualem opeationem: ita quod vtrique simul appropriatur respectu spiritus sancti, vt infra Ba243v
patebit loquendo de appropriationibus. Et propter huiusmodi appropriationem dicitur sapientia de sapien
tia, ars de arte, non propter aliquid proprium: ita quod si ex parte filii esset aliqua scientia siue sapientia, vt
ars personalis, quae esset producta: & similiter ex parte patris esset sapientia personalis quae esset produ
cens, vt sic triplex esset scientia vel sapientia in diuinis, genita in filio, ingenita in patre, quae essent
personales: & non genita communiter in tribus personis, quae est essentialis.

7 ⁋ Ad secundum de amo-
re in spiritu sancto & notitia in filio: Dicendum quod amor non plus essentialis est in spiritu sancto quam
scientia siue notitia in filio. Vnde quod hic dictum est de scientia, quod non est nisi essentialis: etiam
intelligendum est de amore: ne super hoc oporteat inferius mouere propriam quaestionem. Quia tamen no
mina sunt magis imposita emanationi per modum intellectualis operationis qua producitur filius,
quam emanationi per modum amoris qua producitur spiritus sanctus: ideo etiam magis sunt no-
bis nomina imposita ad significandum ea quae pertinent ad illam emanationem quam ad istam. In illa
enim habemus propria nomina processionum actiue & passiue dicta, quae sunt generare, generari: & per
sonas ipsas quae sunt pater, filius: & quod amplius est, nomina propria emanationum exprimentium
intellectualem operationem & ipsam personam productam, vt sunt dicere, dici, verbum. in ista
est vnum nomen emanationis ex parte vtriusque personae scilicet spiratio: quae appropriatur per circumlocutionem,
cum dicitur spiratio actiua & passiua: nec sunt omnino nomina exprimentia modum voluntariae emana-
tionis neque personam emanantem: sed circunloquitur dicendo amor procedens: sicut circumloquitur
persona filii cum dicitur sapientia genita: & talis persona circumlocuta: quia ipsa est nexus patris & si
lii, dicitur amor procedens nexus vtriusque non ratione amoris simpliciter qui est communis nexus
trium personarum: sed ratione personalis adiuncti. Circumloquitur autem spiritus sanctus nomine
amoris potius quam alio nomine, sicut persona filii potius circumloquitur nomine sapientiae quam alio. Quia si
cut in intellectuali opeatione quae concipitur filius, concipitur notitia in mente intelligentis: quae cum includitur in vno
significato cum personali proprietate dicitur verbum: Sic in voluntaria operatione qua concipitur
spiritus sanctus concipitur amor in voluntate volentis: qui cum proprietate personali circumloqui-
tur personam spiritus sancti. & si sub vnius vocabuli significato cum illa proprietate includeretur, il
lud simplex vocabulum esset nomen illius personae: quod quia non est impositum, vtimur nomi-
ne amoris in circumloquendo personam spiritus sancti: & ideo vsitatius vocatur spiritus sanctus amor
quam filius notitia, vt potius videatur amor proprium spiritui sancto quam notitia filio, quod tamen non est nisi
propter appropriationem vt dictum est.

8 ⁋ Ad tertium: quod pater non est sapiens sapientia genita sed
non genita: Dicendum quod hoc non dicitur quin sapientia sit essentiale: sed quia vt est genita filio appropria
tur, & consideratur vt est in filio. vt vero est non genita communis est, & consideratur vt est communis
tribus: ita quod licet pater non intelligit sapientia genita hoc est sapientia essentiali vt est in filio, vt scilicet
sit ei ratio intelligendi secundum quod est in filio (tunc non esset ratio intelligendi vt est in seipso) in
telligit tamen sapientia quae est in filio, quia eadem est in patre & in filio: quae est ratio intelligen-
di patri vt est in patre: & filio vt est in filio: non autem econuerso. Illud ergo dicit Augustinus non pro
pter aliquam sapientiam propriam: sed propter sapientiae communis appropriationem vt dictum est.
Vel dicendum verius quod hoc non dicit Augustinus supponendo quod sit aliqua sapientia genita persona-
lis: sicut est verbum: sed quia omnino est inconueniens quod sit aliqua sapientia genita personalis. secundum
quod hoc multum pertractat circa principium. vii. de triniitate. vbi dicit concordando primae solutioni. In
telligentia dicitur sapientia de sapientia: & vtrunque vna sapientia.