Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2668

Sources:

Ba: Badius1520a

B242v

1
CIrca primum arguitur quod scientia dei sit vniversalis. Primo
sic. Scientia illa secundum quam maxime contingit sci
re omnia, vniuersalis est. dicente Philosopho. Scire maxi
me omnia, habentem vniuersalem scientiam necessa
rium est. scientia dei est huiusmodi, vt patet ex praecedenti
quaestione, & infra patebit amplius. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. illa scientia est vniuersalis, qua cognoscuntur parti
ta non partite: & multa vniverslter: quia in solo vniversali sunt partita vniversalter: & non partitae. scientia dei est huiusmodi secundum Diony.
vt supra in praecedenti quaestione ergo &c.

3 ⁋ Quia sit particularis arguitur, quoniam illa scientia est particularis quae vnum aliquod
ens habet obiectum. quoniam quod est obiectum scientiae vtest habitus in sciente, hoc est subiectum scientiae
vt est tradita per modum doctrinae. & in doctrinis illa scientia est particularis quae vnum aliquod ens ha
bet vt subiectum, vt dicitur. 4 meta. & habitum est supra in quaestionibus de subiecto & vniversalitate scientiae
theologicae. scientia dei solum habet vnum aliquod ens scilicet essentiam suam obiectum, vt infra determinabi
tur. ergo &c.

4 ⁋ Quia neque vniversalis neque particularis debeat dici, arguitur. quoniam scientiae dicitur vniversalis propter obiectum quia est
vel. secundum quod scire Choriscum esse musicum est particularis: scire vero hominem esse musicum, est
vniversalis scientia, vt dicitur primo poster. Diuina essentia quae est sola obiectum diuinae scientiae, neque est vni
uersalis neque particularis, vt infra determinabitur. ergo &c.

5
⁋ Ad membra huius quaestionis possunt adduci quaedam rationes supra propositae de vni
uersalitate scientiae theologicae. Et est intelligendum quod in hac quaestione & in omnibus aliis sequentibus de scientiae
dei, scientia sumitur non pro vno habitu intellectuali: sed communiter pro quolibet, & pro sapientia & intel
lectu & arte & prudentia & scientia proprie dicta. secundum quod sacra scriptura vtitur singulis indifferenter pro omni
bus, vt dictum est. Ad solutionem huius quaestionis reducenda sunt ad memoriam supra determinata in quaestio
ne de vniversaltate scientiae theologicae, quoniam cum quaeritur de vniversaltate scientiae siue quae traditur per modum doctrinae extra, si
ue quae latet in mente scientis per modum habitus, non intelligitur quaestio de universalitate per praedicationem, quae consi-
deratur circa naturam & essentiam rei praedicabilis de pluribus: quemadmodum scientiae simpliciter dicitur vniversalis vniversalitate ge
neris ad logicam, grammaticam, & ad alias scientias scientia vero grammatica dicitur vniversalis vniversalitate speciei specialissimae
ad grammaticam Sortis & ad grammaticam Platonis. Hoc modo scientia non dicitur vniversalis nisi propter vniversalitatem subiecti
& obiecti, secundum quod scientia naturalis dicitur vniversalis ad scientiam caeli & mundi: quia illa est de corpore mobili simpliciter
ista de corpore mobili ad situm solum: & mobile simpliciter est genus ad mobile ad situm. Vnde quia diuina es-
sentia quae est sola obiectum diuinae scientiae, non est vniversale neque particulare, vt infra videbitur, scientiae igitur quae est habi-
tus in mente diuina nec est vniversalis nec particularis. Sed quemadmodum ipsa diuina essentia vere singularis est
& singularitas quaedam, vt habitum est supra in quaestionibus de vnitate dei: scientiae diuina debet dici singularis
proprie loquendo: & hoc secundum naturam singularitatis sui obiecti: quemadmodum in scientiis philosophicis traditis
per modum doctrinae, quaedam dicuntur vniversales per praedicationem propter vniversaltatem subiecti: & quaedam particulares propter particu
laritatem. Sed de isto modo vniversalitatis non intelligitur quaestio de vniversalitate in scientiis. sic enim non esset metaphysi-
ca vniversalis: quia aut est de ente simpliciter vt de subiecto: aut de primo ente: quorum neutrum est vere
vniversale per praedicationem. & cum hoc etiam si non esset vt de subiecto nisi de primo ente, quod nullo modo habet ratio
nem vniversalis praedicabilis, sicut aliquo modo habet ens: nihilominus esset scientia vniversalis, vt habitum est supra
in quaestione de vniversalitate theologicae scientiae. Immo ( vt ibi declaratum est) scientia tradita per modum doctrinae dicitur
vniversalis propter vniversalitatem seu generalitatem considerationis. Sic enim metaphysica dicitur vniversalis: quia considerat de ente
primo: & eius gratia de ente simpliciter & de omnibus partibus entis, secundum quod entes sunt: licet
non secundum, proprias rationes quibus sunt haec entia vel illa. Sic etiam (vt ibidem declaratum est) scientia theolo-
gica maxime dicenda est vniversalis: & magis quam metaphysica: quia descendit ad considerandum de toto ente & quaelibet
parte entis: non quia ens: sed quia tale ens: & hoc vsque ad minima cuiuslibet entis: considerando &
inspiciendo in seipso omnes rationes essentiae suae & cuiuslibet entis generaliter. Vnde cum (vt ibidem
determinatum est) in hoc scientia theologica sequitur scientiam quae est in mente diuina, qua deus secum Ba243r
cognoscendo seipso in seipso omnia alia a se vsque ad minima cognoscit, vt infra declarabitur loquendo
de tali vniuersalitate: dico quod scientia dei verissime debet dici vniversalis, vt patet ex ibi declaratis.

6
⁋ Per haec patent obiecta. Primum enim & secundum procedunt de vniversalitate primo modo dicta. illa
enim facit maxime scire, quia est de primis principiis, & in illis quodammodo scit omnia alia. secundum quod dicit
Philosophus primo metaphysicae. Scire maxime est habenti vniuersalem scientiam. hoc enim modo scit
quodammodo omnia subiecta: & hoc maxime in diuina scientia: qua in vno simplici cognoscuntur
omnia impartite & immaterialiter. quod appellat Dionysius. cognosci vniverslter.

7 ⁋ Per idem patet ad tertium quod non dicitur
scientia particularis propter subiectum vel obiectum: sed propter illa ad quae se extendit notitia subie
cti vel obiecti.