Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2648

Sources:

Ba: Badius1520a

B241r

1
CIrca secundum arguitur quod in deo non sit ponere plures habitus intellectuales, Primo sic. Plu-
res habitus intellectuales & diuersi, plures & diuersos ponunt modos cognoscendi &
sciendi: quia diuersi habitus sunt principia diuersorum actuum: & ad eundem actum & modum intel
ligendi non est ponere diuersos habitus. sed in deo vnus est & simplex modus in
telligendi & simplex notitia: sicut est & ipsa simplex essentia. ergo &c.

2 ⁋ Secun-
do sic. habitus intellectuales diuersi non sunt nisi diuersorum obiectorum: quia po
tentiae distinguuntur per actus, & actus per obiecta. secundum Philosophum se
cundo de anima. sed in dei intelligentia non est nisi obiectum intellectum, scilicet eius essentia, vt in
fra dicetur. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est id quod dicit Dionyus. de di. no. lib. primo capite. L. loquen
de dei cognitione. In quo (inquit) omnes fines omnium cognitionum superarcane autem consti-
tuti sunt. Et omnium quidem essentialium cognitionum & virtutum summitates & omnes superessen
tialiter praeambit seipso, non sunt autem fines omnium cognitionum & summitates simul & prae
amibitae, nisi per habitus omnes intellectuales. ergo &c.

4
⁋ Ad hoc dicendum generaliter secundum regulam superius traditam: quod quaecum p
quod inueniuntur in creaturis, & aliquam rationem perfectionis important circa eas, si ex ratione sui
lominis nihil imperfectionis important per quam derogent diuinae perfectioni: quamquam ex natura Ba241v
rei secundum quam sunt in creaturis, aliquid imperfectionis habent, deo sunt attribuenda: sed sub
ratione eminentiori quam inueniantur in creaturis, amota omni ratione imperfectionis. Nunc autem
in quinque habitibus intellectualibus quid sunt prudentia, ars, scientia, intellectus, sapientia, ita est quod omnes
quantum est de ratione sui nominis, a notitia simpliciter imponuntur: & differunt secundum ma-
teriam circa quam sunt. Quoniam vt dicit Commen. super principium. vi. Ethico. cognitio cognitis assi-
milatur. secundum veridicam enim cognitionem vt se habet res: oportet cognoscere ipsam. Vn-
de distinguit ibi Philosophus prudentiam & artem, quod sunt circa contingentia & possibilia ali-
ter se habere: vt sunt agibilia in moralibus, circa quae est prudentia: & factibilia in artificialibus, cir
ca quae est ars. Scientia vero & intellectus & sapientia sunt circa necessaria, quae impossibile est aliter se
habere. Sed sapientia est de aeternis & superioribus vt de primis principiis: vt expressius dicit in pri
mo metaphy. & similiter Augustinus. xiiii. de trinitate. &. xv. Scientia vero & intellectus de temporalibus
& inferioribus. Sed intellectus est habitus principiorum proximorum: scientia vero conclusionum
vt expressius dicit Philosophus in lib. poster. Quia igitur omnes habitus intellectuales a ratione no
titiae secundum nomen suum imponuntur, & solum sunt diuersi secundum diuersitatem rerum
de quibus est notitia: Ratio autem notitiae simpliciter, perfectionis est simpliciter: ita quod si aliquis eo
rum habet in se aliquid imperfectionis in nobis: hoc est de ratione eius de quo est: quia nostra notitia
formatur secundum naturam cognitorum: Deus autem omnium cognitionem habet quaecumque per
illos habitus possunt cognosci. nihil enim vt dicit Dionyius. de di. no. c. vii. effugit diuinam scientiam-
& non cognoscit ea per res ipsas, & secundum conditiones ipsarum rerum: sed secundum conditio
nem naturae suae. secundum quod dicit ibidem. Diuinus animus omnia continet, omnibus remota scien
tia iuxta omnium canm in seipso omnium scientiam praeambiens. & infra. Non secundum speciem
singula contemplans, sed secundum vnam causae circunstantiam omnia sciens. & infra. Semet ergo diui
na sapientia cognoscendo, cognoscit omnia immaterialiter materialia, & non partite partita, & mul
ta vnite. Omnes igitur habitus intellectuales in deo ponimus non re differentes sicut differunt in
nobis: sed sola ratione ex respectu quodam ad ipsa diuersa scita: & vniuntur in vnam simplicem noti-
tiam scientiae qua se nouit. secundum quod dicit Diony. ibidem. Non igitur deus propriam habet sui
scientiam, alteram communem existentia omnia comprehendentem. Existentia cognoscit non scien-
tia existentium, sed ipsa sua: quae proprie sapientia nominanda est vt est suiipsius: quia seipsum per
se & in se obiectiue solummodo cognoscit: & non alia nisi vt est principium eorum & causa, vt in-
fra dicetur. Deus autem ipse (vt dicit Philosophus primo metaphy. & causarum & omnium prin-
cipium est quoddam. Et (vt dicit in eodem) illa scientia quae est principiorum & causarum specula-
tiua, sapientia debet dici. Vnde quia metaphysica quam tractat Philosophus: est principaliter de pri
mo omnium principio quod deus est, & ipse seipsum solus aut maxime cognoscit: secundum quod dicit Dio
nysiuas. vbi supra. Dis humana deliberatio error est iudicata ad pondus diuinarum & perfectissimarum in
telligentiarum: Ideo dicit Philosophus in eodem, quod talem scientiam aut solus aut maxime deus ha
bet: vt secundum hoc solus deus vere sapiens est dicendus. dicente Apostolo Roma. vltimo. Co-
gniti soli sapienti deo. Et sic propriissime & verissime secundum omnem rationem sapientiae noti-
tia dei sapientia dici debet inquantum se solum cognoscit: & inquantum seipsum cognoscendo in se &
per se cognoscit alia a se secundum diuersitatem illorum, sua notitia proprie dicitur scientia, intel
lectus, ars, aut prudentia: quae secundum vsum communem scientia nominatur: vt nomine scientiae
communiter acceptae intelligantur illi quatuor habitus. Secundum hunc enim modum distiguit
Augustinus scientiam contra sapientiam, xv. de triniitate. & secundum hoc loquitur Apostolus cum dicit
Col. ii. In quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi. Scientia proprie dicta vere est in
deo inquantum habet conclusionum cognitionem: non tamen secundum illam rationem imperfe
ctionis qua cognoscuntur a nobis per deductionem ex principiis propriis & proximis, aut qua co-
gnoscuntur ab angelis cognitione naturali in ipsis principiis: etsi absque discursu: sed modo su-
pereminenti & simplici intuitu. Et ideo scientia eius non est similis scientiae nostrae: vt dicit
Rabi Moy. Propter quod dicit Dionysius. quod diuinus animus omnia continet omnibus remota scien-
tia: & propheta in Psal. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Similiter & intellectus proprie est in
deo inquantum habet cognitionem principiorum: non tamen secundum illum modum imperfe-
ctionis quo cognoscuntur a nobis & angelis, scilicet in cognoscendo terminos: sed modo emi-
nenti simplici intuitione suae essentiae: & ideo intellectu dissimili intellectui nostro, sicut di-
ctum est de scientia. Et ideo dicitur lob vigesimooctauo. Quis est locus intelligentiae: nescit ho
mo pretium eius. & ibidem duodecimo. Ipse habet consilium & intelligentiam. Prudentia ve-
ro & ars cum sint propria ratio agibilium & factibilium, vt determinat Philosophus sexto Ba242r
Ethicorum in diuino autem intellectu est ratio omnium agibilium & factibilium tam a seipso quam a quacunque crea-
tura: secundum quod de factibilibus a se, dicitur Sap. ix. Est tecum sapientia tua quae nouit opera tua: quae
& affuit tunc cum orbem terrarum faceres: & sciebat quod placitum esset oculis tuis: & quod directum
in praeceptis tuis. Et de factibilibus a nobis, dicitur Sap viii. Si sensus operatur, quis horum quae sunt
magis quam illa est artifex: De agibilibus autem a nobis simul & de factibilibus a nobis dicitur vbi supra
Sap ix. Tuelegisti me regem populo tuo: & iudicem filiorum tuorum: & dixisti aedificare templum
& altare. Tecum est sapientia: mitte illam vt mecum sit & mecum laboret. Scit enim omnia illa &
intelligit: & deducet me in operibus meis sobrie: & erunt opera mea accepta: & disponam populum
tuum recte. Vnde dicit Augustinus in tertio libro de triniitate. Nihil fit visibiliter & sensibiliter quod non
de interiori inuisibili atque intelligibili aula summi imperatoris aut iubetur aut permittitur secun
dum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum & retributionum, in ista totius
creaturae amplissima quadam immensaque republica. Oportet igitur quod in deo ponamus prudentiam
& artem. Prudentiam, secundum quod nouit agibilia saltem a nobis & a se (siqua sunt illa) secundum quod
infra patebit in quaestione de habitibus moralibus an sint in deo. De prudentia eius secundum quod
est recta ratio agibilium a nobis, dicitur Saper xviii. Nauigare cogitans fragilius lignum inuocat: il
lud artifex sapientia sua fabricauit: tu autem pater gubernas prudentia. Quod glossam exponit de naui ec
clesiae: quae (vt dicit) deum habet imperatorem & gubernatorem. Sed aduertendum quod pruden-
tia quae est in nobis circa agibilia: duplicem rationem imperfectionis habet: quae omnino a diui-
na prudentia est amouenda. Vna videlicet quod prudentia est recta ratio agibilium non nisi per
actum consiliandi, inuestigando quid agendum sit & quid non, qualiter agendum & quali-
ter non: & sic de aliis circunstantiis operationum moralium: & post inuestigationem practice de-
terminando quia aliquid agendum vel non agendum: & qualiter agendum & qualiter non agendum. Nunc
autem diuina notitia non est sic inquisitiua: quia intellectus diuinus non est discursiuus, vt habitum est supra:
& sic in eo de agendis non potest esse consilium: sed simplici conceptu iudicat de operandis: quae a no
bis non nisi per consilium possent iudicari. & quo ad hoc, licet improprie, consilium dicitur esse in deo.
secundum quod dicitur in Psal. Consilium domini inaeternum manet. Alia vero est imperfectio in pru
dentia nostra: eo quod practice determinat operandum esse aliquid vel non operandum: & sic determi
nat voluntatem & ordinat ad vnum aliquod. Quod non potest esse: licet aliqui hoc ponunt: quoniam omnis
opeatio diuini intellectus, naturalis est. Vnde si quod operandum determinaret, naturaliter & necessario de
terminaret: nec posset aliter determinare. Quare cum voluntas determinata a ratione necessario se
quitur ipsam, Deus necessario vellet quaecunque vellet. Sicut si voluntas nostra determinaretur a ratio-
ne vt non posset ei contrariari, necessario vellet quaecumque vellet: nec esset voluntas dei libera aliquo
modo: cum tamen voluntas nostra sequens determinationem rationis, aliquo modo libera esset: quia
ratio nostra non de necessitate determinat quae determinat: quia agit per consilium: quod non facit di-
uina intelligentia. Propter quod prudentia in nobis circa operanda practica est: in deo autem non nisi specu
latiua. iuxta quod determinauimus supra de intellectu diuino, quod solum & pure speculatiuus est & non pra
cticus. Consimilem etiam rationem duplicis defectus habet in nobis ars. ipsa enim circa factibilia ex con
silio determinat facienda: sicut prudentia agenda. Et ideo consimiliter ars diuina practica non est,
sed pure speculatiua, nec consiliatiua nec determinatiua agendorum: sicut neque est prudentia. Et ideo
in deo omnes habitus speculatiui ad sapientiam reducuntur: & sunt vnus habitus re, differens so-
la ratione secundum materias circa quas speculatur: & ex thesauro sapientiae qua cognoscit seipsum
secundum rationem habitus sapientiae, deriuantur rationes aliorum habituum, quibus cogno-
scit alia a se. Et ideo dicitur in Prouerb. Tecum est sapientia quae nouit opera tua. Glos. Intellige sub
ratione scientiae, intellectus, prudentiae, vel artis. Et propter illam identitatem sacra scriptura indif-
ferenter circa deum vtitur scientia pro sapientia: & econverso: & singula vniuersaliter pro singulis.

5
⁋ Ad primum obiectum, quod diuersi habitus ponunt diuersos modos cognoscen
di: Dicendum quod verum est quando sunt diuersi re & secundum proprias naturas distincti. Tuno
enim alii a sapientia necessario habent rationes suae imperfectionis proprias sibi annexas vt in no
bis. Quando autem differunt sola ratione vt in deo, solum dicunt respectus ad diuersas materias
cognoscendas: ita quod eodem modo cognoscendi speculatiuo & simplici deus nouit quaecunque no-
uit, vt supra dictum est: & amplius infra dicetur.

6 ⁋ Ad secundum, quod in omni cognitione dei non
est nisi vnum obiectum, & non sunt diuersi habitus nisi diuersorum obiectorum: Dicendum quod
est obiectum vnum quod habet solum rationem vnius cognoscibilis inquantum est vnum: quem
admodum est omne obiectum quod est creatura: & est obiectum vnum quod habet rationes omnium Ba242v
cognoscibilium inquantum vnum: cuiusmodi est obiectum increatum. Similiter distinguendum de
diuersitate habituum re vel ratione. Loquendo ergo de diuersitate habituum re: illi non sunt circa
idem obiectum re: & sic distinguuntur habitus intellectuales secundum diuersa obiecta in nobis. Loquem
do vero de diuersitate habituum ratione sola, illi sunt circa idem re, vt est habens rationes diuersorum.
& sic distinguuntur isti habitus in deo, vt patet ex dictis.