Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2637

Sources:

Ba: Badius1520a

B240r

1
CIrca primum arguitur, quod in deo non sit ponere rationem habitus. Primo sic.
Habitus medium est inter potentiam & actum qui per ipsum elicitur de po-
tentia, & ita est quasi imperfectum quid respectu actus. nulla autem ratio imperfe-
ctionis in deo poni debet: secundum praedeterminata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Habi-
tus est perfectio potentiae eius in quo est. in deo autem potentia non perficitur
per habitum: quia in eo nihil est perfectibile: sed totum perfectum est quicquid
in eo est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Sicut se habet in deo essentia ad esse, sic se ha-
bet scientia ad scire, & sapientia ad sapere, & caetera quae in deo videntur se habere per modum
habitus respectu suorum actuum. sed essentia dei respectu esse non se habet in ratione habitus:
quia ratio esse prima est in omnibus diuinis rationibus etiam respectu essentiae: vt supra deter
minatum est. Ratio autem habitus secundum rationem intelligendi semper prima est respectu
rationis actus ad quem est. ergo scientia, sapientia, & huiusmodi in deo non habent rationem ha-
bitus, quare nec alia: quia ista maxime habent rationem habitus in deo.

4 ⁋ Quarto sic. Sicut se
habet esse in deo ad essentiam, sic scire ad scientiam, sapere ad sapientiam, & sic de caeteris. ergo
permutatim, sicut scire, sapere, & caeterae actiones diuinae se habent ad esse, sic scientia, sapientia, &
caetera huiusmodi, quae videntur in deo habere rationem habituum, se habent ad essentiam. sed
omnes actiones illae se habent ad esse dei, quod sunt quaedam rationes ipsius esse: quia reducuntur
ad esse. Intelligere enim in deo, est ipsi esse. & sic de aliis actibus. ergo scientia, sapientia, & huius-
modi sunt quaedam rationes ipsius essentiae, & reducuntur ad ipsam. sed ratio essentiae non est ratio
habitus. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est, quoniam habitus est perfectio potentiae qua faciliter & expedi
te potest quis in opus. qui ergo expeditissime potest in opus & facillime, maxime debet dici ha-
bere habitus. deus est huiusmodi. ergo &c. Ba240v

6
⁋ Dicendum ad hoc secundum praedeterminata, quod illud quod est perfectionis & dignita-
tis simpliciter, semper in deo ponendum est. Nunc autem cum habitus est perfectio potentiae respectu
actus egredientis a potentia, & perfectionis simpliciter est in actione, quod egrediatur de potentia per
habitum: quia agere ex habitu semper in vnoquoque melius est & perfectius quam non agere ex habi-
tu: quia habitus ratione qua habitus est, semper promptitudinem & expeditionem ponit in eliciendo
actum: vt procedit vltimum argumentum, & hoc in vnoquoque agente semper melius est ipsum quam non
ipsum: Idcirco simpliciter ponendi sunt habitus in deo ex hoc circa actus qui in deo sunt, quorum
perfectio est in creaturis, a quibus sit attributio eorum quae sunt dignitatis ad deum. Quicquid enim
in creaturis inuenitur quod est simpliciter melius & dignius ipsum quam non ipsum, deo est attribuen
dum, modo tamen supereminenti & alia ratione quam inuenitur in creaturis: vt sit re id quod ipsa diuina essen-
tia, differens ab ea sola ratione. Vnde sicut in deo ponimus potentiam ad actum intelligendi intel
lectum, sic ponimus habitum notitiae in ipso ad expedite eliciendum, re tamen eundem cum ipsa potentia & suba
stantia: vt quemadmodum ipsa substantia dicitur potentia inquantum respicit actum vt eius elicitiuum sim
pliciter: sic dicitur habitus in potentia inquantum respicit actum vt expedite elicitiuum, & sicut de
isto, sic & de aliis quae perfectionem notant simpliciter respectu actus.

7
⁋ Ad primum in oppositum, quod habitus est medium inter potentiam & actum &c. Di
cendum quod verum est non vt differens in deo secundum rem ab vtroque, sicut differt in creaturis: sed secundum ra
tionem solum. Vbi autem differt secundum rem, verum est quod habet rationem imperfecti: quia talis ha-
bitus quantum est de se potest distare ab actu, & est res per habitum talem similis dormienti. Propter
quod felicitatem quae debet esse in nobis bonum perfectissimum, non ponit Philosophus secundum habitum: sed secundum
actum. Vbi vero differt ab actu sola ratione, habet rationem perfecti sicut & actus. De ratione
enim talis habitus est: vt sit semper in actu: sicut est & de ratione actus vt sit semper ex habitu.

8 ⁋ Per
idem patet ad secundum: dicendo quod in deo potentia perficitur per habitum secundum rationem intelligen
di tantum: vt differens sola ratione ab illa. Tale perfectibile secundum rem est semper perfectum, & ni
hil imperfectionis ponit: quia eius perfectibilitas est non vt distet a perfectione, neque potens dista
re, scilicet posse distare, quod omnino imperfectionis est, sicut contingit in creaturis vbi re sunt
diuersa: sed est eius perfectibilitas: vt semper sit indistans a sua perfectione quae est habitus, si-
cut est habitus quod sit semper indistans a suo actu, quod omnino est perfectionis.

9 ⁋ Ad tertium
quod ratio esse prima est respectu rationis essentiae: ergo essentia non est vt habitus respectu esse &c.
Dicendum ad hoc: quod licet deus non sit nisi actus purus & esse quoddam: vt supra determinatum est
& ideo quicquid est in deo actus est, & ad esse dei purum habet reduci: sicut ex illo secundum ratio-
nem intelligendi habet educi: Alia tamen ratio actus & alia importatur per quaedam quae intelliguntur in
deo, quam per alia, & aliter habent in esse diuinum quaedam eorum reduci quam alia. & pertinet primum ad dif
solutionem huius tertiae rationis: secundum ad dissolutionem vltimae. Circa primum igitur sciendum quod
licet omnia quae sunt in deo, vere actus sunt: cum tamen actus significatur dupliciter, vel vt habitus,
vel vt agere, & vtroque modo vel vt primus, vel vt secundus: Verbi gratia in creaturis actus
primus vt habitus anima est: actus secundus vt habitus scientia est in anima: actus primus
vt agere, est esse procedens ab anima: actus secundus vt agere est scire seu intelligere procedens
ex scientia: in deo ergo vt in ipso ponatur perfectio secundum omnem rationem actus, quaedam significan
tur & intelliguntur in ipso sicut actus primus vt habitus, quemadmodum essentia & vita: quaedam si
cut actus secundus vt habitus, sicut sapientia, scientia: quaedam sicut actus primus vt agere: sicut
esse & viuere: quaedam sicut actus secundus vt agere, sicut scire & intelligere, & huiusmodi. In
quibus sciendum quod non sicut se habent adinuicem in deo actus primi vt habitus & vt agere. scilicet essentia
& esse, vita & viuere, sic se habent adinuicem actus secundi vt habitus & vt agere. scilicet scientia & scire seu
intelligere: vt supponit argumentum: sed multo aliter. Quoniam in deo illi actus primi ab eadem ratione
imponuntur: differunt autem secundum modum significandi dictionis. Esse enim & essentia, viuere & vita, non
differunt in deo nisi sicut currere & cursus: vt expositum est supra: licet in creaturis a diuersis
rebus aut intentionibus imponuntur essentia & esse: vt supra habitum est. Actus vero secundi
in deo a diuersis rationibus imponuntur: quemadmodum in creaturis imponuntur a diuersis
rebus. Non enim se habet scientia ad scire sicut cursus ad currere: sed sicut ars currendi in cur
rente ad ipsum currere. Et ideo licet in deo prior est ratio essendi secundum modum significan-
di importatum per esse, quam secundum modum significatum per essentiam: quia ille modus importat ma
iorem actualitatem vt dictum est supra: & non potest se habere essentia in deo per modum elicientis
actum essendi, nec esse dei potest se habere per modum eliciti, sed omnino primi, sicut se habet in Ba241r
creaturis: in quibus ratio essentiae praecedit rationem esse, vt habitum est supra: & hoc propter iden
titatem rationis a qua imponuntur nomen essentiae & esse in deo, & diuersitatis rerum aut inten-
tionum a quibus imponuntur nomen essentiae & esse in creaturis. In deo tamen prior est ratio scientiae quam
scire: quia scire eo quod habet rationem actus secundi vt agere, se habet per modum eliciti: & ita respi
cit secundum modum intelligendi vt praecedens id a quo elicitur, quod habet scilicet rationem potentiae
inquantum significatur vt principium eliciendi principale, & rationem habitus inquantum signi
ficatur vt dispositio in illo ad expedite eliciendum.

10 ⁋ Per hoc patet in parte ad vltimum, quoniam fal-
sum est quod in maiori propositione assumitur: sicut se habet esse ad essentiam: sic scire ad scientiam
Licet enim aliquo modo vera esset comparatio in creaturis: quia esse praecedit essentiam: non tamen
in deo: quia modus esse praecedit modum essentiae. Et ideo non sequitur commutata proportio ne
quod processus vlterior: quod sicut se habet scire ad esse: & scientia ad essentiam. Ealsum etiam assumi-
tur in processu vltimo: cum dicitur quod scire reducitur ad esse: sicut ratio quaedam ipsius esse. Immo
alia est ratio omnino ipsius esse: & alia omnium actuum secundorum in ipso vt agere: sicut & alia
est ratio scientiae in deo quam essentiae. Vnde non se habent actus vt agere secundi, sicut scire, velle, & hu
iusmodi in deo adesse: sicut se habet viuere ad esse: neque actus secundi vt habitus, sicut sapientia, scien
tia, & huiusmodi in deo ad essentiam: sicut se habet vita ad essentiam, quoniam in deo ab eadem ratione secun-
dum diuersum modum eiusdem esse & essentiae imponuntur esse & viuere, essentia & vita: omni
no autem a diuersis rationibus imponuntur in deo esse & scire, essentia & scientia, vt dictum est.
Vnde scire non reducitur ad esse sicut ratio quaedam ipsius esse: quemadmodum reducitur viuere ad
esse: sed solum sicut ratio posterior ad priorem: similiter nec scientia ad essentiam tanquam ratio quae
dam ipsius: quemadmodum ad ipsam reducitur vita: sed scire & omnis actus secundus vt agere,
reducitur ad esse: & similiter scientia & omnis actus secundus vt habitus, reducitur ad es-
sentiam, tanquam ad prima principia seu fundamenta eorum ad quae habent reduci secundum no-
stram rationem intelligendi. Et sit ista reductio secundum duas coordinationes, reducendo quaecum
quod in deo significant per modum agere, ad esse, tanquam ad primum in genere ipsorum: & quaecunque si
gnificant per modum habitus, ad essentiam, tanquam ad primum in genere ipsorum. vt secundum hoc actio
nes diuinas significatas per modum agere respectu creaturarum, vt creare, gubernare, & huiusmodi, redu
camus ad actiones personales quae sunt generare, spirare: & illas ad actiones essentiales quae sunt vel-
lse, & intelligere: & illas ad actiones primas quae sunt viuere & esse: & etiam ipsum viuere ad esse. Alia simili
ter quaecunque in deo significant per modum habitus, consimiliter reducuntur in essentiam & vi-
tam: & etiam ipsa vita ad essentiam. Quare cum essentia reducitur ad esse tanquam ad primum sim-
plicissimum sub perfectissima ratione deum reprsesentans, mediante etiam essentia reducuntur ad esse quae
cumque reducuntur ad essentiam: & sic vniuersaliter quaecunque in deo considerantur, ad esse eius ha-
bent reduci. Est & alius modus reducendi omnia illa in diuinum esse secundum vnam coordinatio
nem, iuxta modum & ordinem quem habent iuxta rationem conceptus nostri ab ipso educi: vt pri-
mus sit esse: & inde per ordinem essentia: viuere: vita: veritas: potentia: intellectus: scientia: intelligere si
ue scire: bonitas: voluntas: amor: velle: generare: spirare: creare: gubernare.