Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e262

Sources:

Ba: Badius1520a

B25v

1
CIrca quintum arguitur, quod omnes homines apti nati sunt aeque certitudinaliter
scire. Primo sic. vbi causa non recipit magis & minus, nec effectus: quia non intendi
tur effectus nisi per intensionem suae causae: vt nigredo per calidum. Similiter neque re
mittitur. Causa quare homo est sciens, est quia est rationalis: sed rationale esse non
suscipit magis neque minus: quia est differentia hominis specifica substantialis: quae
non recipit magis vel minus secundum philosophum in praedi. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. vbi non est
contrarium: neque magis vel minus: quia contrarium est causa eius quod est magis
& minus. vt enim determinatur in & principiis, albius est quod est nigro impermixtius. sed scien
tia non habet contrarium. propter quod etiam vult philosophus in Topi. quod delectationi per scientiam
nihil est contrarium: quare neque scientiae certitudo: quia intantum est scientia: inquantum est certa. vt di
ctum est supra, quare & certitudo scientiae magis & minus non potest suscipere. Non ergo contingit
vnum hominem certius scire quam alterum.

3 ⁋ Contra est quod non omnes sunt aeque proni ad discen-
dum: vt patet experientia: quia diuersi non possunt aequaliter proficere cum labore aequali: quare neque
sunt aeque proni ad scientiam capiendum: & ideo neque ad certitudinaliter sciendum: cum ab eodem
est scientia, & scientiae certitudo.

4
⁋ Dicendum ad hoc iuxta dictum in praecedenti quaestione: quod cum certitudo scientiae ad intel
lectum se habet ad modum certitudinis visus ad oculum: sicut non sunt omnes homines apti aque cer
titudinaliter oculo carnis videre visibile: sic nec omnes aequaliter apti sunt intellectu intelligere in
telligibile. Et hoc contingit homini ex duplici causa: vna naturali: altera accidentali. Causam naturalem
assignant aliqui ex parte intellectus secundum se: & hoc dicitur vno modo non accipiendo occasionem bonitati intellectus
ex parte corporis, dicendo absolute nihil discernendo ex parte corporis quod vnus meliorem scrtitur animam quam
alter: & secundum hoc excellit in perspicacia intellectus & aliis viribus animae. secundum quod quidam hae
retici dicentes Christum fuisse purum hominem: dicebant ipsum sortitum fuisse meliorem animam aliis:
& ideo omnes excessisse in scientia & virtutum operatione: vt recitat Augustinus in libro de haeresibus.
Alio modo alii ponunt idem accipiendo tamen occasionem quod vnus sortiatur meliorem intellectum
alio ex parte corporis: dicendo quod quanto corpus melius est dispositum & praeparatum ad animae sus-
ceptionem: tanto meliorem sortitur animam & melius dispositam in omnibus viribus suis naturali-
bus: quia vt dicunt forma recipitur secundum capacitatem ipsius materiae: & sicut dicunt ambo, vnus Ba26r
sortitus est animam subtiliorem ex natura sua quam alius. propter quod vnus aptus est certius scire quam
alter. & quod ideo dicat Philosophus in secundo de anima, molles carne aptos mente, quia carnis mollities
apta nata est susceptioni animae intellectus subtilis: non sic autem carnis durities. Hoc habet magnam
dubitationem in se: de qua alias debet esse sermo: sed quantum ad praesens nihil tamen circa hoc deter-
minando, magis apparet esse ponendum: quod hoc non contingit ex dispositione animae in se: sed ex
dispositione corporis & virium inferiorum: quibus intellectus vtitur ad suam operationem quo ad spe
cierum receptionem: vt quanto organum phantasiae & aliarum virium sensitiuarum organa sunt me
sius disposita, vt imagines puriores stabiliores ordinatiores recipiant & conseruent: quae per hoc
habiliores sunt vt species intelligibiles ab eis abstrahantur puriores stabiliores & ordinatiores: tanto in
tellectus mediantibus illis certius & limpidius intelligat: & econuerso: vt quanto ex indispositio-
ne organorum imagines impuriores fluxibiliores & inordinatiores recipiant & conseruent: a qui-
bus habent abstrahi species intelligibiles impuriores fluxibiliores & inordinatiores: tanto intelle-
ctus mediantibus illis minus certe & obtusius intelligat. Vnde vt vult Philosophus. vii. Physii. in
distinctio, inordinatio, & perturbatio motus specierum in phantasia multum actum intelligendi distur
bant: vt ex hoc infantes addiscere non possint neque iudicare consimiliter senibus. Multa enim (vt di-
cit) turbatio & motus est circa eos. sed sedendo & quiescendo anima fit prudens & sciens. Et ista
perturbatio aliquando sedatur a natura per aetatem, secundum quod dicitur in principio physicae. Pueri appellant
omnes viros patres: & mulieres matres: posterius autem discernunt vnumquodque: cum scilicet per aetatem vi
goratur intellectus non in se, sed in viribus inferioribus: cognoscit patrem inter caeteros viros: & ma-
trem inter caeteras mulieres. Aliquando vero sedatur per consuetudinem & exercitium virtutum
moralium maxime castitatis: & per studium in bonis disciplinis. Vnde qui ex naturali complexio-
ne & organorum sensibilium dispositione: & virtutum moralium exercitio: & bonarum artium stu
dio habent motus passionum sedatos: & species imaginatiuas puras quietas & ordinatas, maxime
subtiles sunt in actu intelligendi: & certiorem nati sunt acquirere de singulis scientiam quam caeteri
qui non sunt tales. Vnde econtrario sustinentes motus passionum, vel ex malitia naturae, vniversali ex vitio mo
rum, & segnes ad bona studia, vel prauis studiis imbuti maxime a pueritia, mimnie possunt scientiae
alicuius certitudinem acquirere. & ita in hoc quod quidam segnes sunt plus ad dicendum quam alii: &
quidam melioribus studiis & exercitiis imbuti a iuuentute quam alii, consistit causa accidentalis: quod
non omnes aeque apti sunt ad certitudinaliter sciendum. Vnde inter alia impedimenta cognoscendi ve
ritatem: quae Philosophus ponit. ii. Metaphysicae, Primum & fortissimum sicut dicit commen. est praua consue-
tudo in pueritia. Isti enim praue educati a pueritia. secundum Philosophum, dicere semper volunt quod
assueti sunt dicere: & iudicant inconveniens quod extra illud est: aqui id ad quod assueti sunt maxime est
eis applicabile animo. Vnde dicit Augustinus iii. de doc. Christianua Si animum occupauerit alicuius erro-
ris opinio: quicquid aliud asseruerit scriptura figuratum arbitrantur. Secundum vero impedimentum
post hoc est segnities studii. Tales enim vt dicit philosophus ibidem, odiunt sermonem perscrutatum:
quia non statim possunt capere. De quibus dicit commentator quod impossibile est vt addiscant. & ista sunt duo
impedimenta ex causa accidentali. Tertium vero est ex causa praedicta naturali: quia in quibusdam
dominatur virtus imaginatiua: qui non possunt transire imaginationem: neque credere demonstrationibus
nisi imaginatio concomitetur eos. vnde isti ad certum intellectum veritatis attingere non possunt.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod aeque rationalis est quilibet homo: Dicendum quod ratio-
nale quia nominat potentiam quae habet comparationem ad actum & ad subiectum, magis vel minus
circa ipsum potest intelligi in respectu ad actum aut in respectu ad subiectum. Primo modo bene po
test intendi & remitti: inquantum vnus ex causis praedictis habilior est ad actum intelligendi quam alius
& ad recipiendum veritatis impressionem. secundum quod in vi. principiis dicitur quod animantius est bru
tum arbore: & rationale irrationali: & hoc quia brutum natum est pati a speciebus sensibilium: at
bor non: & rationale a speciebus intelligibilium: irrationale non. Et secundum hunc modum etiam
vnus homo dicitur rationabilior altero: quia natus est magis moueri veritatis impressione quam al-
ter.

6 ⁋ Secundo modo subdistinguendum. Cum enim rationale sit potestas hominis: vt homo est coniun
ctus ex corpore: cuius est actus intelligendi & ratiocinandi, vt dicitur in primo de anima: potest con
siderari prout conuenit homini ratione speciei, vel ratione alicuius indiuidui. Si primo modo: cum
species sequitur formam, quae in homine est anima rationalis: hoc modo non potest rationale suscipe
re magis vniversaliminus: quia species secundum se vna & eadem est, & aequalis in omnibus indiuiduis, non
potens diuersificari neque intendi, aut remitti in sua substantia. Si ratione indiuidui: cum ratione in
ctiuidui se teneat ex parte corporis & materiae hoc modo in indiuiduo rationale bene potest suscipe-
re magis & minus, secundum quod vnus homo ex parte organorum sensitiuorum magis est aptus ad Ba26v
intelligendum & ratiocinandum quam alter, vt dictum est. & hoc contingit: quia stante vnitate speciei
sen per formae in aliquo diuersificantur in diuersis indiuiduis numero secundum diuersitatem materia-
rum numero in quibus recipiuntur. Sed secundum hoc est ei materia quodammodo accidentalis, secundum
quam ad omnes actus animae in corpore quidam sunt aptiores quam alii: & vnus ad vnum aptior est: alius ad alium:
tam in moralibus quam in intellectualibus: & vnus habilior ad vnam virtutem vel scientiam, alius ad aliam.
vt sic sicut in vno & eodem homine secundum vnam & eandem animam in natura & essentia propter
mutationem aetatis contingit ipsum esse habiliorem ad vnum actum quam ad alium: & similiter ad eun
dem actum in diuersis aetatibus: & similiter propter mutationem temporis. Quae quidem mutatio
non ponit per se aliquam variationem ex parte substantiae animae: sed solius corporis: & per cor-
pus per accidens circa operationes animae. lta quod eadem anima si haberet aliam dispositionem cor-
poris, aliter operaretur, secundum quod dicit Philosophus in primo de anima. Si. senex haberet oculum
iuuenis: videret vtique sicut iuuenis. virtutes enim animae in se non senescunt. Hinc dicitur in sex prin
cipiis. Corpus vniuersum vt est in tempore. suscipit mutationes temporis: alteratur enim corpus
in aestate hyeme vere & autumno. similiter & anima. Acutius etenim quidam in hyeme: quidam in aesta
te: quidam autem in vere speculantur secundum instrumenti complexionem. Anima enim coniun
cta complexiones corporis comitatur: vt aridae & gelidae complexionis dementiores seipsis saepe in
autumno sunt: quibus vero sanguis principatur, in vere. Similiter autem & de aliis: secundum si-
militudinem animalium & temporum. Sicut inquam ista diuersificatio in operibus animae contingit in
eodem homine secundum eandem animam omnino ex parte corporis: consimiliter & in diuersis ho-
minibus secundum diuersas animas: quia quantum ad substantialia speciei non potest esse diuersitas ex parte
animarum: quia quaelibet earum est tota species ipsa: & nihil aliud. secundum quod alias hoc debet
probari. Si autem contingit diuersitas: hoc non est ratione formae & speciei: sed ratione hypostati-
carum dispositionum: quae per accidentia distinguunt species in supposita: siue istud accidens sit ex
materia, siue praeter materiam, secundum quod per accidentia in formis separatis species distinguuntur
per hypostases: sicut in formis materialibus per materias. secundum quod docet Damascenus in libro de dua
bus naturis & vna persona Christianua d. Sciendum quod contentiua indiuiduorum solum species dicuntur spe
cialissimae. vt angelus, homo, equus, oliua, & talia. Contentiua autem specierum specialissimarum genera
dicuntur. Natura quidem igitur est secundum sanctos commune & indeterminatum: scilicet specialissima
species: hypostasis vero particulare secundum seipsum subsistens: & simpliciter dicere natura con-
mune est: veluti humanitas: hypostasis autem quod particulare. Petrus hypostasis est non natura: sed
habens perfectam naturam humanitatis. Impossibile est autem naturam constitui extra eas quae se
cundum ipsam naturales proprietates constituentes ipsam & diuidentes a reliquis naturis: qua-
rum congregatio in altera non consideratur specie. Item rursus vnam & eandem hypostasim non
vti characteristicis: & constitutiuis ipsius: & diuisiuis a reliquis hypostasibus.

7 ⁋ Dicamus igitur quid
est naturalis proprietas & quid hypostatica proprietas: & harum differentiam. Naturalis proprie
tas est: quae naturam constituit: velut rationale vitale: quae diuidit speciem a specie: hoc est natu-
ram ab alia natura. Hypostatica proprietas est quae diuidit hypostasim ab alia hypostasi: velut al-
bum nigrum. accidentia animae haec & aduenientia: quibus differens fit naturalium vsus. Vnde
vt determinat omnia opera simpliciter determinantur a natura speciei: vt sunt velle, intelligere, &
huiusmodi. Pronitas autem & inclinatio ad volendum, aut intelligendum, aut aliquid aliud agen-
dum sic vel aliter, determinatur ab aliquo accidente, quod contingit naturae in supposito determi
nate per illud accidens, siue secundum se, siue in materia: per quod vnus aptus est ad magis certi-
tudinaliter sciendum quam alter: non per aliquid quod est ex parte naturae & speciei: quae aequalis est quam
tum est ex parte sui in quolibet supposito: sed per aliquod accidens quod determinat & facit hypostasim
distinctam ab alia hypostasi sub eadem forma.

8 ⁋ Ad secundum quod scientia in anima non habet contrarium: Dicendum
quod magis & minus in eis quae intensionem nata sunt suscipere per se, est ab agente: quia secundum quod maiori vir-
tute agit puritatem formae magis imprimit. Magis ergo & minus causari potest in diuersis: quia vnum
agens fortius agit ad imprimendum formae puritatem quam aliud: etiam si forma non habeat contrarium in subie
cto. Et hoc modo scientia de vna re potest esse certior quam de alia in vno & eodem: quia veritas vna magis na
ta est mouere intellectum quam alia: & similiter scientia de vna & eadem re potest esse certior in vno quam in alio:
quia veritas eadem magis nata est mouere intellectum vnius quam alterius. In eodem autem magis & minus
causatur per contrarium impediens agens: & secundum quod plus & minus impedit: plus & minus veritatem for-
mae imprimit: sicut contingit in formis naturalibus: vt per hoc etiam in diuersis causetur magis & minus:
inquantum agens in vno magis impeditur a contrario quam in alio. Iste ergo modus eius quod est magis & minus
causatur ab eo quod est habere contrarium: non autem omnis modus suscipinedi magis & minus vt dictum est.