Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2617

Sources:

Ba: Badius1520a

B238v

1
CIrca septimum arguitur, quod intellectus dei sit discursiuus. Primo sic. Intellectus
comprehendens consequentis illationem ex antecedente, discursiuus est. Ex hoc enim
dicitur intellectus discursiuus quod ab antecedente discurrit ad illationem consequen-
tis. intellectus dei est huiusmodi. Non enim ignorat vias & modos argumentationum.
quia hoc est de numero scibilium, & ipse nouit omne scibile: vt infra dicetur
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ille intellectus est discursiuus qui non nisi ratione
media cuncta disponit & ordinat. Hic enim est discursus intellectus: per medium rationabiliter dispo
nere & ordinare vltima. dei intellectus est huiusmodi, quia omnia rationabiliter agit, & nihil a ca-
u. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam in omni discursu intellectus, est ordo cognitorum secundum prius
& posterius: & primo cognito non simul notum est secundum: sed ex notitia primi per medium acqui
ritur notitia secundi. In deo autem non est ordo cognitorum: sed simul in vnico cognito quod est simpli-
cissima eius essentia, omnia cognoscuntur: vt iam dictum est. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod eadem ratione ponendum est quod dei intellectus non sit discur-
siuus: qua iam positum est quod non sit compositiuus vel diuisiuus: quia. scilicet simul (vt procedit vltima
ratio) in eodem simplici omnium notitiam capit absque omni collatione prioris cogniti ad posterius
cognitum, & seorsum cognitione prioris absque posteriori. Hoc enim facit discursum in intellectu creato:
quia posterius non cognoscit in priori, nisi in potentia quae actu non explicatur nisi per discursum. Et hoc per dupli
cem discursum, secundum quod iuxta duo genera intelligibilium duplex est modus discurrendi a priori in posterius.
Sunt enim quaedam intelligibilia incomplexa, quorum est simplex intelligentia, & sunt quaedam compo
sita, quorum est compositio & diuisio intellectus. In primis enim sit discursus intelligendo diuer Ba239r
sa vnum post aliud, non omnia simul in vno: quia non nisi de vno simul informat conceptum crea
tus intellectus, nec conuertere potest se ad plura vt plura, in quocumque statu fuerit, siue intelle-
ctus humanus siue angelicus, sicut in propriis locis declarandum est, & hoc siue sunt re diuersa:
vt sunt substantia & accidens, siue eadem vt genus & differentia in specie. Intelligendo enim quid est ho-
mo, non ex hoc ipso intelligimus quaecumque ei insunt, siue accidentaliter: vt accidentia propria &
communia: immo necesse est succedere de eo quod quid est in accidentibus, post conceptum de eo quod quid est
in substantiis: siue substantialiter, vt sunt genera & differentiae. Dico secundum proprios conceptus
quos seorsum nata sunt causare de se in actu: immo post conceptum eius quod quid est de specie
necesse est succedere conceptum eius quod quid est de animali & rationali: quia conceptus eorum non
sunt nisi quasi in potentia in conceptu eius quod quid est de homine. Et praecedit discursus iste
necessario intellectum componentem & diuidentem: quia intellectus componere vel diuide-
re non potest, nisi seorsum intellecta: vt simplicia. Iste autem discursus in intellectu diuino omni
no esse non potest: quia sua essentia est ratio & veritas omnium aliarum essentiarum, substantiarum scilicet
& accidentium: & ideo suam essentiam intelligendo, simul omnem aliam intelligit: propter quod
compositionem vel diuisionem simplicium in se facere non poterit: sed in sua essentia perfectissi-
me scit quicquid est in potentia sua & totius creaturae. & sic necesse est eum scire etiam formatio
nem omnium enunciabilium, non per modum compositionis & diuisionis enunciabilium: sed per mo
dum intelligentiae simplicium: quemadmodum materialia scit immaterialiter, & operabilia specu-
labiliter, & multa vniformiter, sicut dictum est supra. In illis autem quorum intelligentia est com-
positio & diuisio, fit discursus intelligendo diuersas conditiones vnam post aliam: quia non in
telligit posterius, nisi per medium connectens posterius priori: per quod quidem medium intel-
lectus facit collationem prioris ad posterius. & sic per notitiam prioris acquirit notitiam posterio-
ris, non solum posterius cognoscit post prius. Et iste appellatur discursus ratiocinatiuus, & est pro-
prius hominibus in vita ista, de non conuenit deo, nec etiam beatis: quia beati ex hoc quod intelli-
gunt & considerant principia, etsi non intelligunt simul conclusiones & media: immo post conceptum
principiorum necesse habent formare conceptum conclusionum & mediorum, iuxta modum iam
dicti discursus: quia si intellectus creatus non potest simul formare diuersos conceptus incomple
xos, multo minus nec diuersos complexos: Intelligunt tamen media in principiis suis intellectis, &
in vtrisque prius intellectis conclusiones, per quae quidem media conclusiones natae sunt a nobis cognosci per
discursum ex principiis. Sed quando illo modo cognoscuntur conclusiones in principiis & in me
diis, non oportet intellectis principiis aliquo discursu ratiocinatiuo ad conclusiones procedere.

5
⁋eus autem (vt dictum est) etsi intelligat complexa & enunciationes, non tamen modo complexionali
& enunciabili. Iste autem discursus non procedit per enunciationes modo enunciabili conceptas: sed
cum intelligit complexiones enunciationum modo non complexionali, & non enunciabili, tunc intelligit
media & conclusiones in principiis, non conclusiones per media ex principiis, neque intelligit vnum eorum
post aliud, ad modum quo intelligit incomplexa in eis quod quid est circa creaturas, intelligendo
simplicem suam essentiam. quae se habet ad alia in cognoscendo non sicut principium ad conclu
siones: sed potius sicut species ad cognita. Vnde sicut in cognoscendo rem per suam speciem non
sit discursus a specie ad rem cognitam per ipsam: sic cognoscendo diuinam essentiam non sit
discursus ab ipsa ad cognoscendum alia per ipsam: sed in ipsa sine omni discursu cognoscuntur,
& tamen tanquam vere causata ab ipsa: quia ipsa est species causans res, non causata a rebus. Et per
hunc modum omnia nuda sunt & aperta oculis eius: vt dicitur Heb. iiii. Nec oportet ei aliqua ratio
cinando denudare, & claue rationis portam cognitionis ei aperire. Omnia enim sunt ei nota: ve
rius quam nobis prima principia: quae nobis sunt tanquam ianua in domo: vt dicitur secundo metaphy-
sicae. Quae nota sunt omnibus, vt dicit ibi Commen. Quibus imprimitur clauis rationis: vt per eorum
apertionem nobis pateant conclusiones tanquam secreta domus. Vnde tali discursu solum vtuntur
homines in hac vita. In qua propterea non sunt proprie intelligibiles: sed rationales, in principiis sci
licet non concipientes principiata nisi in potentia, ita quod seorsum oportet hominem formare complexiones
principiorum mediorum & conclusionum vnam post alteram, & per media conclusiones ex
principiis intelligere. Et tangit istos duos modos cognitionis complexorum quo ad discur-
sum & non discursum ratiocinatiuum, vtrobique tamen existente priori discursu, Philosophus
in principio posteriorum, vbi dicit. Omne quidem affirmare vel negare verum est. Non simili-
ter autem vnumquodque horum nobis manifestum est. Est enim quaedam cognoscere alia prius cogno-
scentem: quorundam autem simul accipere notitiam. Et est primus modus in conclusionibus quae cognoscun-
tur per media ex principiis prius cognitis. Secundus autem est complexorum sibi inuicem immediatorum Ba239v
quorum notitiam dicit simul accipere, non quin conceptus vnus formatur post alterum: sed quia.
nullum medium intercidit, per quod vnum cognoscitur ex altero: sed vnum immediate co-
gnoscitur in altero cognito. & non restat nisi vt id quid in altero implicatum est, in quo intelli-
gitur in potentia, explicetur, & secundum se intelligatur in actu. Vt enim dicit ibidem, quorundam conmuni
modo disciplina est, & non per medium vltimum cognoscitur: sed simul inducens cognouit. vt
est cognitio propositionum singularium in vniuersalibus propositionibus. quod enim omnis trian-
gulus habet duobus rectis aequales, praescit homo. quod vero hic qui est in semicirculo sit huius-
modi, simul inducens cognoscit, & antequam inducit explicando per syllogismum logicum, sic qui-
dem scit, scilicet in potentia. Simpliciter autem non scit, scilicet in actu. Per hunc enim modum omnis
ratiocinatiua cognitio, siue sit syllogismo demonstratiuo faciente scire per causam: siue syllogismo lo
gico explicante solum quod in medio est implicitum, aliquid habet de potentia, & aliquid de actu.
Et est causata in cognoscente cognitio illa quae est in actu. Dei autem cognitio omnino est actum & in
causata, & nullo modo in potentia aut causata: vt infra videbitur. Propter quod clarum est, quod ta
lis intellectus, discursiuus scilicet omnino intellectui diuino repugnat, immo statim & simul intelli-
git omnia sine omni discursu, multo amplius quam nos intelligamus aliquod primorum principio-
rum intelligibilium: & est ei intellectus suus semper naturalis & in actu: & nullo modo accidem
talis procedens de potentia in actum: vt infra videbitur. Vnde in intellectunidiuinum simplicem reducitur omnis
intellectus creaturae discursiuus, aut ratiocinatiuus: quemadmodum lomnis alius motus reduci
tur in ipsum tanquam in motorem primum: vt sicut in ipsum tanquam in omnino immobilem stat omnis
motus, & reducitur: sic inintellectum simplicem ipsius fixum & semper in actu existentem re-
ducitur omnis intellectus discursiuus: vt compositiuus mobilis, & de potentia transiens in actum.
lllud enim perfectionis naturae est: istud vero imperfectionis: & quod perfectionis est semper deo
attribuendum est, secundum praedeterminata. Et per hunc modum gradus est & ordo in
intelligentibus sicut in aliis. Nam homo infimum est intelligentium, deus vero supremum, &
angelus medium. Hominis autem infimum inquantum est intelligens, ratio est: qua ratiocinan-
do discurrit, & notitiam sibi acquirit: qua proprie differt ab angelo, & est infra ipsum: quia ipse ra-
tiocinando discursiuus non est: vt dictum est: sed solum intellectualis sine discursu ratiocina-
tiuo intelligendo quaecumque intelligit. In quo conuenit cum eo homo, inquantum supremum in eo
intelligibilitas est, qua etiam hic cognoscit fine discursu ratiocinatiuo intelligendo prima prin
cipia: sed ambo intelligunt intellectualiter diuersa secundum discursum primo modo dictum.
Deus autem pure intellectualis est omnino, sine omni ratione discursus simul & perfecte intelligendo
iuxta illud quod dicit Augustinus de triniitate. Deus non particulatim vel sigillatim omnia videt vel alternante
conspectu hinc inde & inde huc: sed omnia simul videt. Et Auicen. ix. meta. Intelligit non in-
tellectu procedente de potentia ad effectum: nec intellectu qui mouetur de vno intellecto in aliud:
sed ipse est intelligens omnia vt vnum simul.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod intellectus dei comprehendit consequentis illatio-
nem ex antecedente, quod non est nisi per discursum: Dicendum quod sicut scire & comprehen-
dere aliqua in practicis contingit vel per prudentiam vel per experientiam, secundum quod lesus pro
ficiebat sapientia, & aetate, & gratia apud deum & homines: quod non fecit prudentia: sed solum
experientia: quae creuit procedente aetate. Propter quod interposuit euangelista. Io. i. Et aetate: vt dicit
Ambroius Consimiliter contingit aliquid comprehendere intellectu in pure speculatiuis, vel quod agi
tur operatione speculatiua intellectus, & modum agendi pura speculatione sine omni huiusmodi
actionis exercitio contemplando, vel operatione intellectus speculatiua id quod agitur exercendo. Hoc
secundo modo intellectus comprehendens consequentis illationem ex antecedente non est nisi dis-
cursiuus, quia ipse sua actione intellectuali speculatiua huiusmodi illationem operatur: ab vno
scilicet considerato in aliud: vt a principio ad conclusionem: vel ab antecedente ad consequens
via ratiocinatiua transcurrendo, & per eam ipsum consequens cognoscendo. Et sic intellectus
dei nullo modo comprehendit illationem consequentis alicuius ex antecedente: nec consequens cogno-
scit sic ex antecedente: vt dictum est. Comprehendit eam tamen primo modo, inspiciendo scili-
cet qualiter conclusio sequitur ex praemissis, & consequens ex antecedente: non hoc operando &
explicando per syllogismum: sed totum simul considerando. Quae quidem consideratio sit non arguen-
do vel ratiocinando: sed de ratione & modo arguendi atque ratiocinandi iudicando, sicut & scit
enunciationum conpositionem &diuisionem non diuidendo & componendo: sed modum conponendi & diuidendi
iudicando, & speculando quis conveniens sit & quis inconveniens. Et per hunc modum deus nouit omnes enun- Ba240r
ciationes & complexiones, & omnes syllogismos & collationes, & habet perfectissime artem enun-
ciationes constituendi & syllogizandi, qua iudicat de arte nostra enunciandi & syllogizandi non
componendo enunciationem, non syllogizando discurrens, quemadmodum nos facimus: ita quod artem
nostram enunciandi vel syllogizandi in actu habere non possumus, neque de ea iudicare nisi enun-
ciando & syllogizando, nec similiter ipsam nobis acquirere, neque eam alteri docere. Sed de hoc de
bet esse amplior sermo loquendo quomodo deus habeat scientiam complexorum.

7 ⁋ Ad secundum
quod deus ratione media hoc est rationabiliter & per rationem cuncta disponit & ordinat: dicendum
per iam dicta, quod per rationem contingit aliqua disponere dupliciter, vel in operis exercitio ipsam rationem per
tractando intellectualiter ad aliud: vel ipsam rationem & illud aliud simplici intuitu speculationis con
cernendo. Disponens aliqua secundum rationem primo modo, necessario vtitur discursu, & ratiocinatur practico
syllogismo. sed sic deus nihil disponit & ordinat per rationem: sed solum modo secundo: vt patet ex di
ctis. Et ita sicut deus intelligendo suam essentiam simplicem intelligit essentias omnium aliorum: sic &
intelligit omnes rationes & modos operandi & ipsa operata a quibuscumque, & sic intelligit per es
sentiam suam omnes enunciationes, & omnes syllogismos, artem enunciandi & artem syllogizan-
di, & sic arte sua syllogizandi omnia rationabiliter agit. Et debet eum imitari vir prudens in-
quantum potest: vt secundum artem illius syllogizandi pure speculatiuam regulet artem suamisyl
logizandi & practicam & speculatiuam, regulas hauriendo & speculandorum & operandorum.
Secundum enim quod supra determinatum est, intellectus eius pure speculatiuus est, & nullo mo
do practicus nisi per accidens.