Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2606

Sources:

Ba: Badius1520a

B238r

1
CIrca sextum arguitur, quod intellectus dei sit compositiuus & diuisiuus. Pri-
mo sic. Cognitio veritatis enunciabilium est per intellectum componentem
&idiuidentem: quia consistit in complexione affirmationis: aut negationis, se
cundum philosophum in principio Peri herme. & secundum Boethium ibidem
in commento. Non rerum conplexione fit affirmatio vel negatio: sed sermonum: nec
in rebus est veritas aut falsitas: sed in intellectibus atque operationibus. sed in deo
est cognitio veritatis enunciabilium: vt infra videbitur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Perfectius est ra-
tio veritatis in intellectu: componente & diuidente, quam in eo qui est simplicium intelligentia: vt pa
tet in parte ex praedeterminatis, & amplius infra patebit loquendo de veritate in creaturis. Sed quod
perfectius est, semper deo attribuendum est in omnibus: vt habitum est supra: ergo ratio veri
tatis debet attribui intellectui diuino vt componenti & diuidenti. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est:
quoniam intellectus diuinus cognoscit omnia per suam essentiam & in sua essentia: vt dictum est, &
amplius infra dicetur. Circa essentiam autem suam nihil intelligit componendo & diuidendo: sed
simplici intuitu totam infinitatem eius intuetur. Aliter enim esset discursiuus intellectus eius
intelligendo vnum post alterum, quia non est compositio nisi posterioris concepti cum prius con
cepto, cuius contrarium statim determinabitur in sequenti quaestione. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod non est intellectus componens aut diuidens: nisi praecedente sim-
plicium intelligentia, & seorsum componendorum vel diuidendorum: quae licet sint indiuisa
& indistincta re, diuersa tamen sunt & distincta atque seorsum concepta in mentis intelligentia. &
hoc quia illa quae simul & indiuisa sunt in re, non simul sufficit & sub esse indiuiso cognoscere. Con
positione enim & diuisione opus omnino non est vbi comprehenso de aliquo, simplici intelli-
gentia eo quod quid est, statim indistincte simul cointelligitur quid ei conueniens, vel discrepans
ab eo esse potest. immo in intellectu qui talis comprehensionis est, compositionem vel diuisionem conce-
ptuum fieri omnino impossibile est: quia nihil ab eo vt seorsum extra aliud, & secundum prius &
posterius capitur: quae necessario compositionem & diuisionem praecedunt. Nisi enim seorsum
penes intellectum praecedentia, & per ordinem concepta in forma compositionis vel diuisionis
apud intellectum ordinari non possunt: quia ipsa forma compositionis vel diuisionis, siue affir
mationis vel negationis in re non existit: vt dicit Boethius : sed solummodo est dispositio intelle
ctus absque eo quod existit in rebus. Nunc autem ita est quod intellectus dei simplici intellectu com-
prehendendo suam essentiam sub ratione infinitae simplicitatis statim simul indistincte & immu
tabiliter cointelligit quicquid conveniens est, & attribuendum per compositionem ab intellectu creato,
vel discrepans ab eo & remouendum ab eo per diuisionem. ita quod impossibile est quod seorsum & secundum
ordinem comprehendat vnum, aut aliud, aut quod aliquam compositionem, aut diuisionem in se formet,
quae non est in re intellecta, sicut contingit in intellectu creato, & hoc propter infinitam limpidi
tatem naturalem intellectus diuini & obtusitatem naturalem respectu ipsius omnis intellectus
creati. Et sic absolute dicendum est quod dei intellectus non est compositiuus aut diuisiuus: sed
solummodo est simplicium intelligentia, & eius quod quid est de sua essentia: simul in ea comprehen
dendo quod quid est in omni alia re, & quicquid natum est convenire vel discrepare a re quae ipse est vel
quodcumque aliud. & sic per suam essentiam simplici intelligentia intelligit simul quicquid seor-
sum, aut per compositionem, aut diuisionem natum est intelligi circa suam essentiam vel crea Ba238v
turae a quocumque intellectu creato.

5
⁋ Et per hoc patet responsio ad primum. Bene enim deus intelligit veritates enun-
ciabilium: quae licet non consistat nisi circa compositionem & diuisionem in intellectu creato: respe
ctu cuius loquitur Philosophus: bene tamen capitur sine omni compositione & diuisione ab intellectu
increato. sed de hoc amplius dicetur inferius.

6 ⁋ Ad secundum quod perfectior ratio veritatis est illa quae
consistit in compositione & diuisione intellectus: Dicendum quod hoc solum habet veritatem respectu
intellectus creati. In ipso enim necessario perfecta ratio veritatis consistit, quia in ipso non est veri-
tas nisi accepta a rebus creatis & a creaturis, in quibus veritas non est tanquam in rebus nisi ex con-
formitate quadam quam habent in suo esse ad suum exemplar primum verissime in diuina essentia,
a quo per quandam imitationem & assimilationem procedunt in esse: vt dictum est supra: & amplius
dicendum est loquendo de creaturis. ita quod ratio veri non consistit in eis, nisi in quadam adaequatione
rei ad rem, quae non consistit in ipsis rebus nisi quasi materialiter: sed in illo solummodo quid vtrumque
concipit, & ex collatione earum in se conformitatem vnius ad alteram format, quemadmodum nunquam sciet
homo de pictura Herculis quod sit vera eius imago, nisi videndo ex aduerso Herculem & ipsam ima-
ginem: ipsos in esse conferendo: & sic conformitatem & correspondentiam imaginis ad imaginatum
concipiendo. Talem autem correspondentiam concipere non potest intellectus creatus sine incomple
xorum collatione & compositione. Propter quod veritas rerum ab ipso intellectu creato in sola compositio-
ne consistit, sicut amplius debet declarari loquendo de veritate in creaturis. Hoc autem non requiritur
in cognitione veritatis rerum ab ipso intellectu increato: quia eius essentia quae est suum proprium
intelligibile, est ratio veritatis omnium veritatum aliarum, in qua perfectissime resplendet quicquid
veritatis est in aliis, & ab ipsa in omnibus aliis describitur. Et ideo sicut simplici intelligentia vi
sa diuina essentia perfecte videtur essentia cuiuslibet creaturae, sic visa ipsa vt est ratio cuiuscumque
creaturae, perfecte videtur quicquid veritatis est in quacumque creatura. Et ideo (vt dictum est) cir-
ca diuinum intellectum non potest cadere error aut falsitas, sicut neque sensus potest errare circa pro
prium obiectum, neque intellectus circa id quid quid est in simplici intelligentia. In quo patet quantum
distat modus intelligentiae intellectus diuini & intellectus creati. propter quod bene dicitur per
Esaiam. Non enim cogitationes meae vt cogitationes vestrae. Et quia aliter fiunt nostrae quam suae, & pro
pter hoc sunt fallibiles, quod & ipse bene nouit: ideo dicitur in Psal. Dns scit cogitationes hominium
quoniam vanae sunt. Vnde ad dictum modum diuini intellectus aspiciens Dionysius dicit. vii. c. de di. no.
Diuina sapientia (seipsam scilicet cognoscens) cognoscit omnia materialia immaterialiter, diuisa in-
diuisibiliter, & multa vnite. Et similiter possumus dicere quod cognoscere practica speculatione, &
quicquid indignitatis & imperfectionis est in modo cognoscendi creaturae, remoueri debet a mo
do cognoscendi & intelligendi dei.