Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2595

Sources:

Ba: Badius1520a

B236v

1
CIrca Quintum arguitur: quod intellectus dei sit potentia rationalis. Primo sic
ex conditione potentiae rationalis. Potentia illa est rationalis quae valet ad
opposita. secundum philosophum li. Peri hermenias. &. ix. Metaph. Potentia intellectiua
in deo valet ad opposita. Potest enim scire quae non scit, & econuerso: quo-
niam potest facere quae non facit: & omittere quae facit, vt infra videbitur:
& sic potest scire se facturum quae non scit se facturum: & non scire se factu
a rum quae scit se facturum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic ex conditione potentiae naturalis. Potentia natu- Ba237r
ralis non impedita, nec in aliquo defectum patiens, quicquid agit, de necessitate agit: quemadmodum
ignis comburit combustibile. Actio diuini intellectus est intelligere. Si ergo esset potentia naturalis, de
necessitate intelligeret quicquid intelligit, non autem intelligit nisi verum. Verum ergo esset de ne
cessitate quicquod intelligit. sed praesens verum de necessitate non potest non esse: futurum verum de necessitate
non potest non fore: praeteritum verum de necessitate non potest non fuisse. Sed quicquid intelligit, aut
est praesens, aut praeteritum, aut futurum, & intelligit omne praesens, omne praeteritum, & omne futurum.
Quicquid igitur est praesens, de necessitate est: & quicquid est futurum, de necessitate erit: & quic
quid fuit, de necessitate fuit. consequens falsum est. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam illa poten
tia est naturalis, non rationalis, quae est principium naturalis productionis: quia non est productio
naturalis, nisi ex principio quod est natura. intellectus diuinus est huiusmodi. Est enim principium
productionis verbi a patre, quae naturalis est: vt infra videbitur. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod secundum quod tactum est supra potentia habet compari ad duo, scilicet
ad subiectum cuius est & in quo est, & ad obiectum siue actum circa obiectum ad quod est. Primo modo omnis po-
tentia in re existens ex natura & essentia rei, naturalis est. Et sic cum intellectus sit potentia in diui-
na existens natura ratione naturae & essentiae: vt habitum est supra: proculdubio intellectus in deo
est potentia naturalis siue voluntas, & quaecumque alia deo insunt praeter respectum ad creaturam. Secun
do autem modo distinguitur potentia naturalis a rationali, quod potentia rationalis dicitur illa quae
de se valet ad opposita: potentia vero naturalis ad vnum tantum: vt vult Philosophus in locis praedictis. De in-
tellectu ergo diuino an sit potentia naturalis, an rationalis, videndum est ex respectu eius ad actum
suum circa obiectum, quoniam si circa idem valet ad oppositos actus intelligendi, sed & non intelli-
gendi, debet dici potentia rationalis pure: quemadmodum voluntas in homine dicitur potentia ra-
tionalis quia valet ad opposita. Si autem non valet ad opposita: sed est determinata ad actum: vt ad
intelligendum aliquid: ita quod non possit dici quia non possit illud intelligere, tunc debet dici po-
tentia pure naturalis.

5 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod duo sunt genera intelligibilium a diuino
intellectu. Quaedam quae naturaliter ei insunt: vt sunt ipsa eius essentia, & eius attributa, & pro
prietates, & caetera huiusmodi. Quaedam vero quae determinationi liberae voluntatis suae subsunt
vt sunt omnia quae nata sunt fieri circa creaturas. Circa intelligibilia primo modo dicendum, quod
intellectus dei est potentia pure naturalis, cuius obiectum est primo & per se ipsa diuina essen-
tia, inquantum est essentia siue esse quoddam, & quae in eadem sunt, quae semper praesens est intellectui
tanquam per se & proprium intelligibile, multo efficacius mouens ipsum diuinum intellectum ad
actum intelligendi quam principia prima speculabilia intellectum nostrum, quanto purior est veritas
nudae essentiae diuinae quam primorum principiorum speculabilium: quae sunt quasi vestigium aut effigies
veritatis illius, naturaliter impressa menti rationali: vt patet ex longe supra determinatis. Mul
to etiam efficacius quam sensibile proprium mouet sensum particularem: vt lux visum: quia claritas ma
ior est spiritualiter lucis increatae spiritualis quam corporaliter lucis creatae corporalis. Vnde sicut sen
sus particularis est potentia naturalis ad sentiendum, proprium sensibile praesens: ita quod non impedi-
tus nec deficiens in aliquo, non potest ipsum non sentire: & sicut intellectus noster circa prima prin
cipia potentia pure naturalis est ad intelligendum prima principia cum sibi per terminos fuerint
praesentata, ita quod non possit illa non intelligere: Sic diuinus intellectus respectu suae essentiae & eo-
rum quae pertinent ad ipsam, est ita pure naturalis, quod non potest illa non intelligere, ita quod de sic intelli
gibilibus tanquam ea quae sunt de intraneis diuinae essentiae, nihil est nec potest esse intelligibile quod non
intelligit actu, nec est aliquid eorum quae sic intelligit actu, quod potest non intelligere: quia ad hu
iusmodi intelligenda, eo quod sibi sunt naturaliter praesentia, a nullo alio dependet. Vnde nec potest respe-
ctu talium intelligibilium intellectus vel notitia dei quo ad intellectorum numerum, aut augmen
tari, aut minui. Circa intelligibilia secundo modo intelligendum quod dupliciter possunt considera-
ri. Vno modo absolute ratione quiditatis suae & essentiae, quae in certitudine sua sunt res aliquae:
Alio modo ratione suae existentiae qua in effectu sunt effectus diuinae voluntatis. Primo modo per se & ex
se immediate sine dependentia ab aliquo alio ipsa diuina essentia est ratio intelligendi ea. Et ideo
hoc modo intelligendi ad huiusmodi intelligibilia diuinus intellectus est potentia pure naturalis, ita
quod in creaturis nihil est, fuit, aut erit, aut poterit esse, licet nunquam erit, quod non actu intelligat, nec
aliquid eorum potest non intelligere, nec potest quo ad huiusmodi intelligenda augmentari, aut di
minui, plura vel pauciora intelligendo: quia quoruncunque per se & immediate est ratio intelligendi
ipsa diuina essentia: nec potest deus scire siue intelligere aliquid eorum quae nescit, aut non intelli-
git, neque nescire, aut non intelligere aliquid eorum quae scit aut intelligit. Secundo autem modo non est Ba237v
per se & immediate ipsa diuina essentia ratio intelligendi talia: sed mediante diuina voluntate quae
circa iam dicto modo cognita & intellecta determinat opus & productionem eorum in esse. Cum enim
res creaturae ex certitudine essentiae suae qua est absolute id quod est per essentiam, non determinat
sibi esse, neque non esse (vt in aliis quaestionibus discussum est) ex immediato intellectu diuinae essen
tiae quae est ratio idealis ex se solum modo naturae & essentiae creaturae vt res est non sub ratione qua
existens, aut non existens, nisi mediante determinatione voluntatis qua res habet determinari vt
producatur in esse, vel non, non potest intelligere determinate aliquid eorum intelligibilium: mediante
autem diuina voluntate determinante fienda & non fienda, intellectus diuinus de singulis rebus
creaturarum non solum ratione certitudinis suae in essentia: sed etiam ratione quae sunt fiendae vel non fiendae
intellectum certum habet & determinatum, sicut circa eadem habet certam & determinatam volun-
tatem, eo quod perfecte perscrutatur totam potentiam voluntatis suae, & omnes rationes determinatio-
nis eius circa fienda vel non fienda. Vt secundum hoc exponamus illud. i. Corinth. ii. Spiritus omnia
scrutatur etiam profunda dei. vt spiritum appellemus notitiam intellectus: profunda dei, secreta volun
tatis. Et ideo sicut voluntas dei ea quae determinauit fienda, potuit non determinasse, & econverso, con
similiter & intellectus dei quae scit & sciuit fienda, potuit non scire vel non sciuisse fienda. Vnde quo ad
huiusmodi intellectum talium intelligibilium, intellectus vel notitia siue scientia dei quo ad nunerum scitorum vel
intellectorum bene potuit ab aeterno minui vel augeri, quia potuit scire plura vel pauciora fienda. se
cundum quod voluntas plura vel pauciora fienda potuit determinare. & similiter de praesentibus & prae
teritis quo ad facta, & hoc sine omni transmutatione in diuina voluntate aut in intellectu. secun
dum quod inferius habet declarari. Et per hunc modum potentia intellectus diuini in intelligendo vel scien
do possibilis est ad contraria: sicut & eius voluntas in determinando & operando: quia quid scit siue
intelligit esse fuisse vel fore, potuit non sciuisse: quemadmodum voluntas quod faciendum vel non fa-
ciendum determinauit, seu fecit, aut non fecit, seu mediate siue immediate circa creaturas, potuit
non fecisse: & econtra quod intellectus non scit siue non intelligit esse fuisse vel fore, potuit sciuisse:
quemadmodum voluntas quae nec determinauit illud esse fuisse vel fore, nec fecit, potuit determi
nasse & fecisse. Et hoc modo inquantum diuinus intellectus possibilis est (vt dictum est) ad contraria:
quendam modum habet potentiae rationalis valentis ad opposita. Sed quia hoc non contingit ex se
& sua possibilitate potente seipsam immediate ad opposita determinare (quemadmodum potest seipsam
determinare voluntas) sed solum per determinationem alterius: non proprie dicitur ex hoc rationalis.
quemadmodum sensus particularis vt visus, est ad opposita. scilicet ad videndum colorem sibi obiectum si
sibi obiiciatur, & ad non videndum si sibi non obiiciatur. Nec tamen ob hoc dicitur simpliciter sensus visus in
videndo potentia rationalis: quia huiusmodi indifferentia dependet ab alio, cuius actione determina-
te sibi obiiciatur visibile, vel non obiiciatur. Immo simpliciter est potestas naturalis: quia non impedi-
tus, nec patiens defectum non potest non videre visibile sibi obiectum, quamuis potest ipsum non vi-
dere non sibi obiectum. Similiter ergo nec intellectus diuinus quamquam ad possibilitatem determinationis vo
luntatis contrarie, potest idem intelligere & non intelligere, ob hoc debet dici potentia rationa-
lis valens ad opposita: quia ad hoc non potest seipsum determinare, vt scilicet praesente obiecto
sibi determinate intelligat ipsum, & non intelligat: sed solum in hoc dependet (vt dictum est) a de-
terminatione voluntatis: immo debet dici potentia naturalis simpliciter: quia non impeditus: nec
patiens defectum non potest non intelligere sibi obiectum per determinationem voluntatis: nec
intelligere in operandis & fiendis vel non fiendis sibi non obiectum: sed quae secundum se & ab
solute intelligit, simpliciter intelligit absque omni determinatione fiendi vel non fiendi. Et ob hoc di
uinus intellectus simpliciter speculatiuus debet dici, & nullo modo practicus nisi per accidens:
quemadmodum dictum est in praecedenti quaestione: & inquantum cognoscit operanda sub ratione operam
dorum per voluntatis determinationem: vt iam dictum est hic. Sed hoc non facit intellectum pra-
cticum: quia ille per se & secundum se habet determinare operanda: & in hoc regere voluntatem
cuius est exequi operanda ad intellectus determinationem.

6
⁋ Per iam dicta patet responsio ad obiecta vtriusque partis. Bene enim verum est quod
potentia intellectus diuini se habet ad opposita: vt procedit prima obiectio: sed hoc non ex se:
sed ex altero, quod non facit potentiam esse rationalem: vt dictum est.

7 ⁋ Ad secundum quod deus de
necessitate intelligeret quaecumque intelligit, si intellectus eius esset potentia naturalis: Dicendum quod
reuera quantum est ex parte sua, de necessitate intelligit quaecunque intelligit, sicut oculus corporis
non impeditus de necessitate videt quaecunque videt. lsta tamen necessitas ab altero dependet in
quibusdam intelligendis, per quod potest impediri & habere contingentiam, vt a voluntatis liberae Ba238r
determinatione: quae quid determinat, potest non determinare: vt dictum est. Propter quod huiusmodi determi-
nabilia diuinum intellectum intelligere potius est contigens quam necessarium, & verum contingens quam verum ne-
cessarium: sicut quantum est ex parte obiecti, visibile quod potest absentari a visu vel abscondi, contingens est id vi
deri ab oculo corporis. Necessitas autem in intelligibilibus circa diuinam essentiam est absoluta necessitas
intelligendi ipsa in diuino intellectu.

8 ⁋ Ad tertium patet per praedicta. Bene enim verum est: vt concludit
argumentum: quod diuinus intellectus potentia naturalis est omnino habendo respectum ad sub-
iectum, & etiam quantum est ex parte sua inquantum habet comparationem ad obiectum. Non ta-
men sic naturalis: quin potest ab actione circa obiectum impediri. Nec est contra naturam poten
tiae naturalis, quod per accidens valet ad opposita contradictorie: vt ignis comburere & non combu
rere: sed contra naturam eius est quod valet ad opposita contrarie: vt calidum ad calefacere & fri-
gefacere. & sic intellectus diuinus est potentia naturalis. & tamen potest per accidens in opposi-
ta. Sed quod aliquid per se possit in opposita respectu obiecti, hoc omnino impedit ne potentia re-
spectu obiecti dicatur naturalis. Et ideo voluntas diuina respectu voliti extra se, potius dicen-
da est potentia rationalis quam naturalis: vt infra videbitur.