Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2584

Sources:

Ba: Badius1520a

B234v

1
Irca Quartum arguitur: quod intellectus in deo sit practicus. Primo sic. intellectus ille
est practicus quid est principium opeationis & rerum causatiuus: sicut patet de intellectu
artificis vt artifex est. intellectus dei est huiusmodi, vt infra videbitur. ergo &c.

2 ⁋ Secun
do sic. intellectus ille practicus est quid considerat operanda, secundum philosophum. vi. Ethicorum
&. ii. Meta. Intellectus dei est huiusmodi: quia intellectu suo nouit quaecumque ipse facturus
est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. intellectus quid intendit regimini & prouidentiae aliorum pra
cticus est inquantum huiusmodi: sicut patet de intellectu rectoris in ciuitate. intellectus dei
est huiusmodi: Est enim in vniuerso sicut princeps in ciuitate. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est: quoniam nihil est deo at
tribuendum nisi quod simpliciter in omnibus nobilius & dignius est, vt patet ex supra determinatis.
sed simpliciter & absolute in omnibus nobilior & dignior est intellectus speculatiuus quam practicus
sicut scientia speculatiua quam practica, vt habitum est supra. ergo &c.

5
⁋ Hic oportet considerare quid faciat quod intellectus aliquis in nobis dicatur esse
practicus: & quid quod speculatiuus, vt ab eis quae in nostro intellectu experimur ad cognitionem diuinis
intellectus ascendamus. Est igitur intelligendum: quod secundum philosophum. vi. Ethicoru. intellectus speculatiuus & pra
cticus diuersae particulae animae sunt in nobis. Quarum diuersitatem declarat ex tribus: & ex parte obie
ctorum: & ex parte modi cognoscendi: & ex parte finis. Ex parte obiectorum quoniam (vt dicit) speculatiuo intel
lectu speculamur talia entia quorum principia non contingit aliter se hre. Practico autem specula
mur contingentia possibilia aliter se habere. Ad ea autem quae sunt altera genere, est animae particularum
alterum genere. Ex parte modi cognoscendi: quia (vt dicit) Speculatiuus cognoscit modo scientifico:
Practicus vero modo consiliatiuo. Ex parte finis (quoniam vt expressius dicit. iii. de anima) Practicus intelle
ctus differt a speculatiuo, fine. Finis enim speculatiui, vt dicit. ii. Metaphysy. est veritatis cognitio.
practici vero actus vel operatio. Nunc autem clarum est quod in deo ex parte cognitorum non potest distingui
intellectus duplex, respectu aliquorum. scilicet speculatius: & respectu aliorum practicus: quia non intelligit nisi
seipsum: et si intelligit alia a se: hoc non est nisi intelligendo se, vt infra videbitur. Seipsum autem
non intelligit nisi intellectu pure speculatiuo: quia non est nisi verum cognoscibile, & bonum amabi
le: quod inquantum huiusmodi, pertinet ad cognitionem intellectus speculatiui: nullo autem modo bonum
operabile: quod proprie pertinet ad cognitionem intellectus practici. Similiter neque ex parte mo-
di cognoscendi & intelligendi: quia cognitio eius non est accepta a rebus: neque secundum conditio-
nes rerum: quia non cognoscit eas nisi cognoscendo se: et ideo eo modo quo intelligit & cogno
scit se cognitione necessaria: non contingibili & alia a se. Vnde Comm. iii. Ethic. excludendo mo
dum cognitionis intellectus practici: qui est in nobis secundum cognitionem rei cognitae a deo, qui
non cognoscit res nisi secundum conditionem suam, dicit. Quoniam altera specie pars animae circa ne
cessariorum cognitionem negotians: & altera circa ea quae contingentium. Cognitio enim co
gnitis assimilatur: qualiter vtique erit necessaria contingentium cognitio, vel contingens ne-
cessariorum: secundum veridicam enim rationem, vt habet secundum modum suum res: oportet cognoscere
ipsam. Et hoc verum est de nobis: quia notitiam capimus a rebus. Vnde de cognitione dei: quia
non capit eam a rebus: continuo subdit. Apud deum dicimus nihil esse futurum: neque con-
tingens: vt cognitione ipsius secundum nunc existente & necessaria. Ecce quod non est alia cognitio
deo de contingentibus, quam nobis de necessariis: quae proculdubio non nisi speculatiua est. Ba235r
Similiter idem patet ex parte finis: maxime inquantum intellectus eius ordinatur ad intelligendum seipsum:
quia vt dictum est: non est ipse bonum opeabile: sed speculabile tantum. ldem etiam patet inquantum ordinatur ad
cognoscibilia alia a se etiam opeabilia: eo quod intellectus aliquis ad hoc quod sit vere practicus: ipse non
solum considerat operanda: sed etiam determinat opus tamquam finem cognitionis suae: vt quia ali-
quid sit agendum: vel non ita quod illa determinatio qua sic determinat: conueniat ei ex se ab
solute & immediate ante omnem actionem voluntatis circa illud: quia voluntas sequitur huius
modi intellectus determinationem: tamquam id cuius est exequi opus. Nunc autem ita est, quod circa na-
turas & essentias dei, intellectus est potentia pure naturalis: nullo modo sic libera vt possit non
intelligere quae intelligit: vel intelligere quae non intelligit: immo necesse est eam & intelligere quaecunque
intelligit: & omnia intelligibilia incomplexa intelligere. lgitur quaecumque dei intellectus intelligit: vt sunt
naturae & quiditates omnium rerum quae sunt aliquid per essentiam, & ea quae in eis sunt: & hoc non solum quo ad
species: sed etiam quo ad infinita indiuidua sub ipsis speciebus: nihil omnino determinat de agendis.
lta quod si aliquod agendum determinaret: illud naturali necessitate determinaret: ita quod nullo modo
posset illud non determinare: quia intellectus eius non est consiliatiuus, aut inquisitiuus. Vnde
si deus intellectu suo tamquam practico determinasset ab aeterno mundum aliquando faciendum, de neces-
sitate fuisset factus iuxta eius determinationem. Maxime si sola intelligentia in ipso fuisset causa
rerum, vt posuerunt quidam philosophi. secundum quod declarandum est loquendo de creaturis. Si enim non fuisset facturs
ipsum iuxta intellectus determinationem: hoc non potuit esse nisi propter voluntatem liberam nolentem
exequi quod intellectus faciendum determinauit: vt sic intelligentia dei per se non esset necessaria cau
sa factionis: sed cum voluntate. Et tunc aut voluntas ipsa de necessitate consecuta est determinationem
eius: & sic absoluta necessitate fierent omnia a dei intellectu, & voluntate, vt dicebant philosophi: Aut volun-
tas non de necessitate consecuta est determinationem intellectus. quod si sic: itunc voluntas dei etsi
numquam fuit: potuit tamen quantum est de se fuisse contraria determinationi intellectus: & non fuisse execu
ta in opus quod intellectus determinasset agendum: quod omnino impossibile est ponere in deo. Scientia
igitur vel intellectus dei non determinat opus, neque sententiat aliquid de faciendo vel non faciendo: immo
quantum est de se aequaliter se habet ab aeterno ad ea quae deus numquam erat facturus: & ad ea quae aliquandoerat
facturus: non magis vnum eorum intelligendo quam alterum: nec magis determinando debere fieri vel non fieri
aliquando in actu vnum eorum quam alterum. Hoc enim determinat in ipso sola & mera voluntas: nec aliter in
telligit opeanda quam non opeanda. Immo nihil considerat sub ratione qua operandum: sed ratione qua
quid est in essentia & natura sua, considerat quicquid considerat: & se habet ad modum intellectus
nostri, qui est simplicium intelligentia absque compositione & diuisione, vt infra dicetur. Intellectus
ergo dei non est operandorum vt opeandorum: & ideo nullum opus faciendum determinat: sed quod in ipso
opus determinat, est sola et libera eius voluntas. Nullus autem intellectus qui vere practicus
est, indifferenter se habet ad omnia quae nouit non considerando operanda vt opeanda: neque determi-
nando opus circa facienda & non facienda. Immo si practicus, considerat opanda vt operanda: &
determinat quid faciendum & non faciendum: & quia faciendum vel non faciendum: secundum quod penes hoc
innuit philosophus differentiam inter intellectum speculatiuum & practicum, dicens in iii. de anima: quod ratiocinati
ua intelligentia & id quid speculatiuum est in anima, nihil intelligit de agibili & actuali. Vbi dicit
Com. i. pars speculatiua nihil considerat de rebus operatiuis. Et propter hoc (vt dicit) philosophus nihil
dicit de faciendo vel non faciendo: & ideo non est causa motus per locum: sed intellectus pra-
cticus qui speculatiuus est de huiusmodi, de operandis vel non operandis multotiens intelligit
timendum aut laetum & non praecipit fugere aut imitari: & sic ex ista prima operatione sua
non causat motum. & quod amplius est, cum huiusmodi intellectus a sua speculatione practica iam dicta
extendat se per intelligentiam ad id quod operandum est: & dicat atque determinet quia aliquid fugien
dum est, aut imitandum: quod est eius opus secundum & completiuum: non adhuc sit motus: quia
voluntas bene agit secundum desiderium contra intellectus determinationem, vt patet in continen
te, tamquam alterius potentiae: vt voluntatis scilicet & appetitus sit agere secundum scientiam, & non ipsius scien
tiae practicae. Quantum ergo est ex parte finis, intellectus dei in sola speculatione & cognitione
veritatis consistit: & opus inquantum non considerat, neque determinat, licet omnia intelligat sub
ratione eius quod quid est: & fienda & non fienda: & quae malum est fieri: & quae bonum, & quae melius:
& vniuersaliter omnia quae fiuntem actione cuiuscunque agentis: vel naturalis, vel voluntarii. Aliter
ergo intellectus in deo se habet ad opus quod extra sit immediate ab ipso: & ille intellectus in
nobis qui vere practicus est. In nobis enim: (vt iam dictum est, & dicit Commentator sexto
Ethicorum) opus determinat intellectus practicus: & indicat quid agendum: & quid non: po
nens mensuram fugis & electionibus. Voluntas autem siue appetitus est sicut minister libere Ba235v
exequens. In deo autem intellectus nihil per se opeandum vel non opandum, vel fugiendum, vel eligendum de
terminat: sed solum speculatione pura quicquid possibile est fieri vel non fieri, intelligit sine omni deter
minatione de fiendo vel non fiendo: fugiendo vel eligendo. Sed deus mera voluntate sua opandum, vel
non opandum determinat, vt amplius exponi debet loquendo de creaturis. Practicus igitur intellectus est
causa prima & principium operum: tamquam propter quam ipsa fiunt: quia determinat agenda & vt agenda
speculatur: & voluntas est principium secundarium exequens determinatum. In deo autem intellectus nullo mo
do est principium primum opeandorum vt causa propter quam fiunt: quia non praestituit vel praedeterminat
operanda: sed solum est causa sine qua non: quia voluntas non potest determinare nisi quoquo modo
cognita. & sic ipsa voluntas est per se & prima & immediata causa & ratio omnium operum quae extra
fiunt a deo circa creaturas. Quare cum hoc secundum sit principale in practico intellectu vt practicus est,
quod praestituat & praedeterminet opus prius quam voluntas ipsum exequatur: non solum quod consideret opeanda vt
opanda: & hoc tamquam finem intellectus: hoc autem nullo modo facit diuinus intellectus, vt visum est: nec
respicit ipsas res tamquam finem suum vllo modo, vt infra videbitur: Absolute igitur dicendum quod diuinus intel-
lectus pure speculatiuus est: & nullo modo practicus. lta quod non amplius habet practicam scientiam de
eis quae fecit vel facturus est: quam de eis quae nec fecit nec facturus est. & sic aeque speculatiuam scientiam
habet de operandis sicut de non operandis. Vnde intellectus diuinus licet bene intelligat circa opeanda
quid sit melius, & quid sit dignius: & quod minus bonum, & minus dignum fieri: tamen non determinat per
se etiam in eis quae ipse deus operaturus est, quia opeandum sit: nec hoc ipse praestituit: neque considerat sub ratione
opandi: sed solum sub ratione eius quod quid est: sed solum voluntas. Licet enim voluntas dei non praestituit nec
determinat nisi quod intellectu cognitum est: nullo modo tamen ex hoc intellectus eius debet dici practicus
nisi forte per accidens: ad modum quo scientia pure speculatiua, per accns potest dici practica: inquantum
scilicet vtilis est regimini opeis. secundum quod Comm. super. vi. Ethicorum assignans differentiam inter intellectum practi-
cum & speculatiuum ex parte finis dicit. Einis motionis scientifici, veritas, & non opus nisi per accns:
vt cum sit scientia in opibus vtilis: vt geometria ad mechanica. Motionis autem ratiocinatiui, non
sufficiens est inuenire verum: sed opus est eligere bonum.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod intellectus dei est intellectus artificis: & rerum causatiuus
Dicendum secundum iam dicta: quod non est verum. licet enim deus operatur per intellectum vt opeanda praecognoscentem,
non tamen vt de aliquo tamquam de opeando speculantem: vel quia opeandum est, determinantem: sicut dictum
est. Vnde ideae in deo non sunt rationes cognitionis practicae: sed pure speculatiuae. Habet enim
aequaliter ideas tam illorum quae numquam est facturus: sicut eorum quae aliquando fecit vel faciet, vt infra declara
bitur. Vnde non plus habet deus scientiam practicam de rebus sciendis: immo multo minus, vt sta-
tim dicetur: quam aedificator inquantum considerat domum: definiendo quid sit: & ad quem & ad qua-
lem vsum valere possit: & diuidendo ex quibus & qualibus & quali modo ordinatis: & ex quali
materia fieri possit melior domus. Ista enim consideratio circa opeanda, pure speculatiua est: quia
non considerat ea inquantum opeabilia, sed inquantum speculabilia sunt: ordinans ea non ad finem
qui est opeatio: sed qui est cognitio seu speculatio. Non enim respicit opus nisi per accidens, sicut
facit geometrica consideratio, vt dictum est: inquantum. scilicet iuxta speculata in ea regulari possit
operatio mechanica. Sed illa consideratio est pure practica: quae (vt dictum est) considerat opanda
vt opeanda: & ea determinat esse operanda: quasi applicando per cognitionem, formam speculatiuam ad
particularem materiam: non autem resoluendo ipsam in sua prima principia formalia & vniuersalia.

7
⁋ Per hoc patet ad id quod arguitur secundo: quod intellectus dei considerat opeanda. Dicendum quod bene
verum est: sed hoc non tamquam opeanda & in opus exequenda: sed solum tamquam speculanda: quemadmodum
artifex quandoque speculatur opeanda, vt dictum est. Multo tamen amplius consideratio intellectus dei
circa creaturas & opeanda, est speculatiua quam consideratio artificis circa domum.

8 ⁋ Ad cuius intel-
lectum sciendum quod circa scientias est considerare duplicem finem. Vnum qui est finis scientiae: alterum vero qui
est finis scientis. Finis scientiae est ille propter quem ipsa est. finis scientis est ille quem ipse ex scien
tia intendit. Einis scientiae duplex est: principalis, & non principalis. Principalis est ille ad quem
ordinatur per se & ex se. Non principalis, ad quem non ordinatur ex se: sed potest ordinari ex inten
tione scientis. Vnde finis scientiae non principalis, est finis scientiae: quia est finis scientis. Cuius si-
militer duplex est finis. Vnus per se inquantum est sciens: & iste est idem cum sine principali scien
tiae. Alter vero per accidens: inquantum. scilicet ad aliud intendens quam debet intendere sciens vt sciens.
Et iste est duplex: quidam per accidens absolute: quidam accidentaliter per accidens: qui omni-
no est contra intentionem scientiae: quemadmodum medici finis est quandoque lucrum ex arte
medicinae. Similiter finis per accidens absolute duplex est. Vnus intra scientiam: quemada Ba236r
modum quando vult homo scire ethicam: non vt operetur secundum scita: sed vt solum sciat ope-
randa: alius extra scientiam: quemadmodum metaphysicus vult scire geometriam propter regimen
suae artis. Est igitur sciendum quod a solo fine scientiae ad quem ipsa est principaliter vt est scientia: dicitur
scientia speculatiua vel practica: non autem a fine ad quem est non principaliter, neque a quocumque fine
quem circa scientiam intendit sciens, praeter illum quem intendit per se vt est sciens illius scientiae. Vnde scientia illa quae
per se vt scientia est, non est nisi ad speculationem & veri cognitionem habendam ex ipsa, pure spe
culatiua est: sicut geometria: etsi manu operans poterit ea vti, et speculatis in ea ad regimen
sui opeis: vt metaphysicus vtitur quandoque speculatis in geometria. Et sic geometria quae est spe
culatiua simpliciter & per se: ratione qua scientia est: quia finis eius per se est speculatio veri: vt in ea
sit status: & non applicetur vlterius ad opus: per accidens vero est practica, ratione scilicet scientis: cuius fi
nis intentus in addiscendo eam est regimen opeis alterius scientiae: vt forte stereometriae secundum
regulas geometriae: super quod fundatur vnus modus subalternandi, vt habitum est supra. Scientia vero
illa quae per se vt scientia est: non est nisi ad operationem: & non speculatur verum circa opeanda nisi vt sciens
secundum ipsum speculatum operetur: illa est pure practica, sicut Ethica: quia ipsa, vt dicit philosophus, non est vt
sciamus: sed vt boni fiamus, operando scilicet secundum scita: etsi aliquis non intendens opari poterit studere
ethicae propter solam veritatis speculationem. Et sic ethica est practica simpliciter & per se ratione
qua scientia est: quia finis eius est opeatio boni: & non speculatio veri: vt in ea sit status: per accns
vero est speculatiua: ratione scilicet scientis: cuius finis est principalis in addiscendo eam vt stet in
speculatione. Et per hunc modum dicta speculatio artificis circa domum est speculatiua: & ita per acci
dens & secundum quid: speculatio vero dei circa opeanda, simpliciter est speculatiua & non practica
nisi per accidens: vt scilicet per voluntatem suam iuxta rationem speculationis opeatur speculatiua: ad mo-
dum quo geometria per accidens est practica, vt dictum est. Et per hunc modum theologia quam su
pra determinauimus esse scientiam simpliciter speculatiuam: per accidens est practica: inquantum
bonus fidelis addiscit eam ordinando eam in finem charitatis: vt charitas regul etur iuxta eius
regulas & documenta. Quae tamen principaliter ex intentione ipsius scientiae non ordinatur ad
aliquam operationem aut affectionem: sed ad veri circa supernaturaliter credenda speculationem-
vt speculatio hic inchoata per fidem, in futuro euacuata fide terminetur, & perficiatur per aptam
visionem. Vnde theologia inquantum scientia est pertinens ad intellectum creditorum, supponit perfectionem
fidei opeantis per dilectionem: vt fides operans per dilectionem potius ordinetur ad theologicam speculationem
cor purgando vt idoneum fiat ad ipsam percipiendam, quam econuerso: vt scilicet per speculationem opera
dirigantur. Ad hoc enim sufficit nuda instructio fidei. Vnde iste est ordo. Primo enim debet homo
esse illustratus in credendis per fidem. Secundo perfectus in opandis per charitatem. Deinde de-
ditus theologicis speculationibus. Et sicut diuersitas dicta secundum speculatiuum & practicum secundum
iam dictum modum assignanda est circa scientias quae sunt habitus intellectus: similiter & cir
ca intellectus. Ex quo patet quod multo amplius consideratione diuinus intellectus circa opeanda
est speculatiuus, quam cuiuscumque artificis vel considerantis artificiatum, in speculando solummodo
veritates circa illud. Quia enim artifex speculetur operanda propter solam veri notitiam, hoc
omnino accidit ei inquantum artifex est: & est finis considerationis illius scientiae secundum quam verum
illud speculatur: non principalis vt dictum est. Sed quod intellectus diuinus speculetur verum circa
opanda in sola notitia veri stando, nihil de opeandis determinando vel praestituendo: & ita nullum
finem vlteriorem ex speculatione illa intendendo: hoc essentiale est ei inquantum est intelle-
ctus diuinus: & est iste finis principalis suae considerationis, vt iam dictum est. Vnde vanum est
quod quidam distinguunt in proposita quaestione directa ad scientiam dei, an sit speculatiua an practi
ca: quod scientia dicitur & speculatiua & practica vel ex parte rei scitae: vel ex parte modi conside-
randi: vel ex parte finis: & quod scientia dicitur simpliciter speculatiua vel practica ex parte finis: secundum
quid autem ex parte rei scitae vel modi considerandi: & quod idcirco scientia dei de seipso est speculatiua
tantum: quia ipse solum speculabilis, & nullo modo operabilis est. De omnibus vero aliis non habet
scientiam speculatiuam: vel quo ad modum considerandi: sicut artifex de domo, vt dictum est
sed habet practicam: vel quo ad rem consideratam et modum considerationis simul, & hoc quo adilla quae
ipse disposuerit se esse facturum: vel quo ad rem consideratam tantum: & hoc quo ad illa quae non disposuit
vnquam se esse facturum. Patet eni ex iam dictis quod non distinguuntur intellectus practicus & speculatiuus
ex parte obiectorum siue intellectorum: quia iste est speculandorum tantum: ille vero opeandorum: sed
quia hic est eorum quorum principia non contingit aliter se habere: ille vero eorum quorum prin
cipia contingit aliter se habere. Vnde quaecumque non contingit aliter se hre vt cadunt in consideratione
intellectus: consideratio illorum speculatiua est scientia speculatiua: & intellectu speculatiuo. Talia Ba236v
sunt operanda omnia inquantum cadunt in eius intellectum, vt dictum est: & amplius patebit infra. Ex
parte ergo. scitorum inquantum operanda vel non opeanda: non dicitur scientia practica vel speculatiua:
neque intellectus speculatiuus vel practicus: nisi quia illa non contigit aliter se habere vt cadunt in
considerationem intellectus: ista autem contingit. Similiter patet quod non distinguuntur intellectus specula
tiuus & practicus: & per consequens neque scientia speculatiua, & practica, ex parte modi considerandi: quia ille
considerat stando in speculatione: iste vero vlterius procedit applicando ad opus: sed quia ille quod
speculatur, modo scientisico speculatur: ille vero modo consiliatiuo. Vnde consideratio illa quae sit mo
do scientisico, est speculatiua, & intellectus sic considerans speculatiuus: illa vero quae sit modo
consiliatiuo practica est: & intellectus sic considerans practicus est: modo autem scientifico deus
intelligit quaecumque etiam circa opeabilia intelligit: & sic adhuc intellectus eius circa opeabilia non nisi
speculatiuus est: non quia cognoscit operabilia definiendo & diuidendo: sed quia illa quae nos circa
corporalia cognoscimus consiliando: ipse cognoscit modo scientifico. Eundem enim modum intel
ligendi habent contingentia & necessaria. Sed patet clare ex praedictis, quod solummodo distinguuntur in
tellectus speculatiuus, & practicus ex parte finis: & quia. scilicet speculatio determinat opus praestituendo
aliquid esse operandum, vel non opeandum: & quia ipsa speculatio finaliter est propter opus: quod non
contingit intellectui vel scientiae dei, vt dictum est. Et quia propter opus est illa quae est consiliationis
& non illa quae est scientifica, ideo contingit quod etsi in scientia practica considerantur aliqua modo scientifico,
sicut in Ethicis consideratur de virtutibus definiendo & diuidendo ipsas, ille modus est ei acci-
dentalis: sed solum essentialis est ille ei qui considerat opeanda modo consiliatiuo.

9 ⁋ Ad tertium quod
intellectus dei intendit prouidentiae & regimini aliorum: Dicendum quod intentio dupliciter potest sumi:
proprie scilicet & communiter. Intentio proprie accepta est directio alicuius in finem per hoc quod praestituit
aliquid tamquam opeabile: aut per opeationem nostram consequibile: & hoc maxime quando talis praestitutio
est a voluntatem. secundum quod intentio definitur quod est voluntas directa in finem. Hoc modo deus nihil
agit circa creaturas per intentionem: quia nihil ex actione circa creaturas sibi intendit acquirere: nec
aliquid operabile ab ipso praestituit sibi tamquam finem: & hoc neque per intellectum, neque per voluntatem.
Vnde dicit Auic. ix. Meta. Ordo bonitatis est dilectus ab eo accidentaliter: Sed non mouetur ad
eum dilectione, non concupiscit aliquid, neque inquirit. Immo vt dicit in eodem. c. xxx. Ipse est bo-
nitas pura quam desiderat omnino quicquid est. Et ibidem. c. li. Volitum primi non est secundum vo
litum nostrum: ita vt in eo quod est ex eo sit intentio, quoniam, vt dicit li. ix. c. xxv. omnis intentio
est propter illud quod intenditur. Et est intendens minoris esse quam id quod intenditur. Omne autem pro
pter quod est aliud, est perfectioris esse. Et ibidem. c. xxvi. dicit. Omnis intentio aliquid intendit
sed quae est intelligibilis est illa cum id quod intenditur ab intendente dignius est intendenti
esse quam non esse ab eo. Et talis est intentio quae facit intellectum practicum qui in nobis est prin
cipium operum. Vnde dicit Auic. ibidem. c. xxxvi. Non potest esse vt esse omnium ab illo sit secundum
viam intentionis ab illo: quemadmodum est nobis intentio in his omnibus quae sunt a nobis. Tunc
enim ipse esset intendens propter aliquid aliud praeter se. Intentio vero communiter accepta est
ex parte voluntatis determinatio operandorum: non propter aliquod bonum intendentis, sed ope
rati: & ex parte intellectus est simplex apprehensio operandorum secundum modum quo opeanda sunt.
Hoc modo intentio est in deo prouidentiae & regiminis aliorum. Vnde dicit Auic. ix. Meta. Opor
tet vt scientias quod cura horum est quod primum scit seipsum: & intelligit ordinem bonitatis. secundum quod possibile
est esse melius. Et secundum quod intelligit eam siuit ipsa tali fuxu quo perfectius peruenitur ad ordi
nem secundum possibilitatem: & haec est intentio de cura. Sed de hoc amplior debet esse sermo infe
rius. Talis autem intentio & cura prouidentiae & regiminis pure speculatiuo intellectu est in
deo, non practico. Etsi enim intelligit res secundum quod fsuunt ab eo: non tamen fluxum determinat &
praestituit: sed solum voluntas, vt habitum est supra: licet etiam hoc negarent philosophi: dicentes deum
producere res per essentiam suam: & naturali necessitate iuxta meliorem ordinem comprehen-
sum ab intellectu: & non per aliquam libertatem voluntatis. secundum quod inferius habet perscrutari
de hoc quinto articulo quaest. iiii.