Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2572

Sources:

Ba: Badius1520a

B234r

1
CIrca Tertium arguitur: quod intellectus in deo non sit potentia passiua. Primo sic. Po
ltentia passiua non vadit ad actum nisi per alicuius informationem: qua sit res in
actu aliquo vt habitu respectu cuius per se est potentia passiua, vt dictum est su-
pra, quid non conpetit potentiae intellectiuae: quia non perficitur nisi per actum qui est intel-
ligere: quid est actus egrediens a potentia cuiusmodi non est:nisi actiua in deo. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. intellectus in deo non est nisi ad intelligere. Intelligere autem in ipso
est esse, vt infra videbitur. Ad esse autem in deo non est aliqua potentia passiua: quia
actus simpliciter prius est potentia secundum philosophum. ix. Metaph. et simpliciter prius in deo, est prius.
ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. principium elicitiuum actus est potentia actiua, non passiua. Intellectus in deo
est huiusmodi, vt dictum est iam supra. ergo &c.

4 ⁋ Contra. potentia quae vadit in actum quasi per obiectum, passi
uaest: intellectus est potentia quae vadit in actum per intelligere quasi per obiectum. ergo &c.

5
⁋ Dicendum est quod potentia intellectiua siue intellectus, inquantum potentia est, in crea
turis secundum rem: & in deo secundum rationem intelligendi, est in potentia: vt materia secundum Comm. de intellectu
nostro. super. iii. de anima. Et non est principium sufficiens operationis intellectualis: quia nihil agit nisi secundum
quod est actu. Reducitur autem potentia intellectus ad actum per obiectum intelligibile: quod inquantum habet esse
in vi memoratiua, agit in intellectiuam potentiam eliciendo ex ea actum intelligendi, quo concipit in se
ipsum intelligibile: vt actum & perfectionem suam: ex quo & ipso intellectu fit vnum conpositum: sicut ex co
gnoscente & cognito. secundum Comm. super. iii. de anima, non sicut ex materia & forma: vt iandudum ex-
posuimus in quadam quaestione de quolibet. Et ideo inquantum intellectus stat in ista actione sim
plicis intelligentiae, intellectus potentia passiua est sicut sensus, & intelligere pati quoddam sicut
sentire secundum rem in creatura. secundum rationem in deo. Sed hic non stat opeatio intellectus sicut sen-
sus: quoniam intellectus postquam informatus est intelligentia simplici & obiecto, vt dictum est: & per
hoc factus est in actu, statim conuertit se super suum obiectum discurrendo per ea quae pertinent ad naturam
eius & essentiam quocumque modo hoc fuerit: comparando ea inter se: & ad id cuius sunt: & vtrumque ad illa quae
sunt extranea ab ipsis, quod sit in nobis intellectu discursiuo, & collectiuo, compositiuo & diuisiuo
inuestigando de obiecto quid sit: vel quid non sit: terminando aliquam quaestionum doctrinalium. Inquantum
ergo intellectus post dictam opeationem intelligendi simplicis intelligentiae. secundum quam (vt dictum est)
oino est passiuus: & extendit se vlterius negotiando circa obiectum comprehensum simplici intelligen-
tia ad terminandum opeatione intelligendi quaestiones doctrinales, non est passiuus: sed simpliciter actiuus
& est intellectus potentia actiua non passiua. Nec est differentia in hoc de intellectu creato & increato
nisi prima differentia: quod alio modo ponuntur potentia passiua & actiua deo quam in creatura, vt patet ex
supra determinatis: & quod intellectus creatus alio actu intelligendi secundum rem intelligit simplici in-
telligentia: & intelligentia collatiua. Intellectus vero increatus eodem intellectu simplicis intelligen-
tiae secundum rem intelligit & simplicia & composita, vt infra dicetur.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod potentia intellectiua non vadit in actum per informationem:
Dicendum quod verum est per informationem secundum rem, ab aliquo diuerso re. Secundum tamen rationem intelligendi
non est inconveniens intelligere idem in deo secundum diuersas rationes vt informans & informatum: & sic eli
cere actum intelligendi. Hoc enim nullo modo facit distantiam potentiae ab actu: immo causat identitatem. Ex
hoc enim quod ratio intelligendi intellectus & intelligibile in deo sunt omnino idem re: sequitur potius quod intelligere
sit idem re cum intelligente, vt infra videbitur.

7 ⁋ Ad secundum, quod intelligere in deo est esse: ipsi autem esse
non respondet potentia passiua: Dicendum quod intelligere in deo est ipsum esse: non sicut ratio quaedam essendi:
sicut est viuere: iuxta hoc quod supra determinatum est: sed sicut quidam actus vitae procedens ab essentia
viuente. Vnde maior est ratio differentiae in deo ipsius intelligere ab esse quam ipsius viuere: quemadmo
dum est in creaturis. In creaturis enim viuere & esse non possunt amplius differre quam secundum intentionem:
sicut indeterminatum & determinatum: quod addit intentionem determinantem, non dico ex se: sed ex
natura in qua recipitur. Aliter enim ens esset genus. Esse enim, indeterminatum quod est. Viuere autem mo
dum determinatum essendi dicit. Determinatum dico propter illud in quo esse recipitur. Esse autem & intelli
gere & quaelibet alia substantiae opeatio viuentis inter se differunt re. Vnde (vt dictum est) in deo ad rationem
esse solummodo pertinent tamquam primae intentiones in ipso esse: essentia, viuere, & vita: & sequuntur circa ipsam
essentiam, vt vita est. Aliae rationes omnes attributorum: & eorum quae in deo considerantur, vel tanquam actus &
opeationes essentiae viuentis: vel tamquam principia eorum aut fines: siue emanationes procedentes ab ipsis. Et Ba234v
cum intelligere secundum rationem intelligendi sit primus actus diuinus & naturalis, vt infra pate
bit: post alias quatuor rationes essendi sequuntur immediate rationes ordinantes, & quasi disponem
tes ad actum intelligendi, vt sunt intelligibile & intellectus: quorum vtrumque dicit rationem potentiae &
respectus ad alterum: sicut sensibile ad sensum: & econverso. Vnde habent adinuicem correspondentiam
inquantum sensus est quodammodo sensibilia & intellectus intelligibia. Si enim sensus fuerit sentiens
in potentia, & sensibile erit sensatum in potentia: et si fuerit in actu, sensatum erit in actu. & similiter est de
intellectu cum intellecto: & hoc quo ad differentiam quam recipiunt in creaturis, vt dicit Comm. super
illud. iii. de anima. Secantur scientiae quemadmodum & res. In deo autem semper est in actu vtrumque scilicet intel
lectus & intelligibile. Est tamen intelligere quasi tertium post rationem intelligibilis, & intellectus. Et
est ratio intelligibilis prima post dictas rationes essendi, quasi ratio veri mouens intellectum vt
fiat actu intelligens. Deinde ratio intellectus. Tertio, ratio actus intelligendi. Quarto, ratio no
titiae siue scientiae quae consistit in actu intelligendi. Secundum quod iuxta haec procedit ordo disputationis no
strae: de istis. Quamquam ergo idem sint in deo secundum rem intelligere & esse, propter tamen diuersas rationes eorum
secundum quod dictum est: potest se habere aliquid indeo vt potentia elicitiua respectu intelligere cuiusmodi
est intellectus: non autem respectu esse.

8 ⁋ Ad tertium dicendum quod verum est de eo quod est principium elicitiuum
ex se, quale non est intellectus: quia non elicit actum nisi motus ab intelligibili.