Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2561

Sources:

Ba: Badius1520a

B233r

1
CIrca Secundum arguitur: quod intellectus non sit potentia in deo. Primo sic, quid est po
tentia non manet in re cum actu qui ei respondet. dicente Auer. super primum Physicae
Materia non est potentia: quia materia manet adueniente forma. potentia autem
ad formam non manet. Intellectus autem semper manet in deo cum omni actu quid est in ipso
vt patet. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid transfertur a creatura in deum, & dicit omnino
absolutum in creatura: dicit omnino absolutum in deo, vt patet inducendo in singu
lis. Intellectus a creatura intellectuali tranffertur in deum: & in illa significat aliquid absolutum: quia
differentiam eius substantialem. ergo & in deo significat substantiam omnino absolutam. potentia autem, vt
supra habitum est, significat substantiam sub ratione cuiusdam respectus. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. intel
ligere in deo comparatur ad intellectum: sicut esse ad essentiam. Sed essentia in deo nullo modo dicitur esse
potentia ad esse: quia omnino absolutum quod est: & sequitur rationem esse, vt dictum est supra. Potentia autem
debet praecedere rationem eius ad quod est. ergo nullo modo intellectus in deo se habet vt potentia
respectu intelligere. Sed non est vt potentia respectu alterius in eo: nec est potentia nisi ex respectu
vt dictum est. ergo &c.

4 ⁋ Contra, quid dicit ordinem substantiae ad actum aliquem vt eius principium, potem
tia est, vt patet ex natura potentiae: secundum supra determinata. Intellectus in deo dicit ordinem diui
nae substantiae ad actum intelligendi, non enim est intellectus in aliquo nisi vt intelligat: sicut neque
sensus nisi vt fentiat. ergo &c.

5
⁋ Dicendum quod licet in deo non cadant vniuersale & particulare, vt infra videbitur: tamen
bene cadunt in eius attributis ratio vniversalis & particularis. secundum rationem magis communis & indeter-
minati: & minus communis & magis determinati. Vnde sicut potentia simpliciter dicitur esse in deo
ex relatione diuinae essentiae ad actum simpliciter quid ei conpetit: sic ad determinatum actum dicenda est
potentia determinata esse in deo, quasi contenta sub potentia diuina simpliciter dicta. Quare cum
intelligere in deo sit quidam determinatus actus quid ei conpetit, vt infra videbitur: erit ergo aliqua de
terminata potentia in deo quae respondet ei: quae non significatur nisi nomine intellectus. Propter
quod simpliciter concedendum est quod intellectus in deo sit potentia quaedam.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod potentia non manet simul cum actu: sicut facit intelle-
ctus dei: Dicendum quod econtrario aliquorum opinio fuit quod potentia non esset nisi simul cum actu: quam
reprobat philosophus. ix. Meta. probando quod in eodem quandoque potentia praecedit actum: quia aliter non aedificantem in
actu, impossibile esset aedificare: quia secundum illos non habet potentiam aedificandi. Et per eandem rationem eius
potest probari quod potentia necessario est simul cum actu. aliter enim aedificatorem cum actu aedificaret, impossi
bile esset aedificare: quia non haberet potentiam aedificandi. Vnde vult alibi quod ad necessarium sequitur pos
sibile. Oportet ergo distiguere de potentia: Dicendo quod est quaedam potentia quae de se nata est esse fine
actu, & tempore praecedere actum: & est alia potentia quae non est nata esse nisi simul cum actu: & idem cum
ipso. Quod considerandum est hoc modo. Quoniam potentia aut dicit aptitudinem solam in subiecto ad actum
aut aptitudinem cum priuatione actus: quae potentia contrarietatem habet ad actum. Potentia primo modo est
illa quae sequitur ad necessarium: & non est nisi cum actu, immo ipse actus: & talis potentia solummodo est illa
quae est in deo: & in omnibus aeternis. secundum philosophum. prout dicit. iii. Physicae. Contingere ab esse nihil dif-
fert in prpetuis. Vbi dicit Comm. Plene in rebus aeternis quas non continet tempus, est necessarium. Po
tentia secundo modo est illa quae a philosophous proprie appellatur potentia: & est actui contraria: quam negat esse in Ba233v
aeternis. secundum quod dicit. ix. Meta. Nihil aeternum est in potentia. sed solum ponit eam in generabilibus &
corruptibilibus: quia est eadem contrariorum: vt dicit in eodem. ix. Et ista potentia ratione contrarietatis
quam habet ad actum, propter priuationem quam includit non manet cum actu: quamquam ratione eius quod dicit apti
tudinis manet. Vnde de tali potentia propter rationem contrarietatis ad actum quam importat, solummodo loq
tur Auer. cum dicit quod materia non est potentia: quia manet cum forma:potentia vero non. Et sic non va
let ad propositum de potentia in deo: quia illa est alia ratio potentiae, vt dictum est:

7 ⁋ Ad secundum: quod intelle
ctus in creaturis a quibus transfertur significat absolutum: quia differentiam rei substantialem. Dicendum quod illud
idem quod in rebus est principium essendi: est & principium opeandi actionem rei essentialem: quae propria est ei ratione
suae speciei. Et ideo licet absolutum quod omnino dicat intellectus in creaturis inquantum est principium essendi
tamen relatum quod ad actum dicit, & habet rationem potentiae inquantum est principium opeandi. Et tunc dicendum quod intel
lectus non transfertur in deum a creaturis, inquantum est principium essendi. hoc enim est impossibile: quia prima ratio con-
siderata in deo: est ratio esse praecedens est rationem essentiae. Sed transfertur in ipsum, inquantum est principium intellectualis
operationis: siue sit idem re, vt differentia substantialis est principium actionis: siue aliud: secundum quod potentias
animae quidam esse substantias, quidam vero accntia dicunt. & sic intellectus solummodo tranffertur in deum vt ha
bet rationem potentiae: & sic intellectus in deo non dicit nisi rationem potentiae cuiusdam.

8 ⁋ Ad tertium: quod
intelligere comparatur ad intellectum sicut esse ad essentiam: Dicendum quod verum est quo ad naturam
rei. Sicut enim esse in deo est ipsa essentia eius: sic intelligere est ipse intellectus. Quo ad rationem
vero intelligendi multum differt: quoniam ratio primi conceptus in deo debet esse ratio actus perfecti
vt agere, non potentiae vel habitus: quoniam actus simpliciter praecedit habitum & potentiam: et si in aliquo po
tentia vel habitus praecedit actum: oportet illud reduci ad aliquid prius quod est in actu. secundum artem philosoph
ix. Meta. Acaectus enim simpliciter prius est potentia: & eo quod est in habitu. Et ideo in eo quod est sim
pliciter primum omnium, debet ratio perfecti actus esse prima ratio conceptus in eo. Propter quod saepe
dictum est supra: quod in deo prima conceptio est esse: & quod non dicitur essentia nisi ab esse: & non econ-
uerso. Prior enim secundum rationem intelligendi debet intelligi in ipso ratio esse quam essentiae. Non enim est
in ipso esse tamquam actus essentiae alicuius habitae in ipso: sed ipse est purum esse: & eo quod est esse dicitur
essentia. Econverso autem contigit in creaturis quod ratio essentiae prius intelligitur in eis quam ratio actualis
esse. Propter quod dicitur deus esse essentia: sed non habere essentiam: creatura proprie dicitur habere es-
sentiam. secundum quod haec omnia patent ex supra determinatis. Et similiter est de viuere & vita. Viuere
enim ad rationem essendi pertinet: & vita ad rationem essentiae: vt patet ex supra determinatis. Vnde in deo es
sentia & vita actum nominant quid est agere, licet in habitu: vt cursus actum currendi: non autem nominant
aliquam naturam substitutam ipsi actui quid est agere: sicut nec cursus aliquid substratum ei quod est currere.
Sed in creaturis essentia nominat aliquid substratum actui essendi: Vita autem nominat ipsum actum viuendi
vt habitum est supra. Propter quod in deo vita pertinet ad essentiam: & secundum rationem intelligendi se
quuntur esse & viuere: & bene dicitur quod vita est essentia: sicut quod viuere est esse. In creatura autem vita
non pertinet ad essentiam: & praecedit ratio essentiae rationem esse & viuere: quia habet hoc participando ab
alio. Ratio autem vitae sequitur rationem esse & est actus ipse qui est viuere. Vnde non bene dicitur in creatu
ra quod essentia est vita, vt habitum est supra. Et sic patet quod in deo prima ratio est esse: Secunda autem
est essentia: tertia vero est viuere: quarta autem est vita. Et dicunt in deo actum prim. scilicet esse & viuere, per
modum agere: essentia & vita per modum habitus: & se habent viuere & vita per modum informantis esse
& essentiam. Propter quod esse & essentia quodammodo dicunt aliquid tamquam in potentia ad viuere & vitam
sicut confusum ad deteriatum: non autem tamquam subiectum ad receptum: vel vis elicitiua ad actum. Caeterorum
autem omnium rationes quae considerantur in deo, sequuntur rationes istorum quaetuor: & pertinent quasi ad actus secundos ad
quos ipsa diuina essentia vel vita se habet vt potentia: & hoc si sint actus vt habitus: sicut scientia,
bonitas, & huiusmodi, vt potentia receptiua. Si vero sint actus vt agere: sicut intelligere, velle, vt potem
tia elicitiua: quae ratio significatur nomine intellectus & voluntatis, in quibus habent esse scientia & bonitas: sicut ha
bitus. Essentia enim diuina vt vita quaedam est: est principium seipsum mouendi & ponendi in actum intelligen
di & volendi sic essentia, immo vita & essentia vt habet rationem vitae, habet rationem intellectus
& voluntatis: quae sunt principia omnium diuinorum actuum: mediantibus scientia & bonitate: quae sunt
tamquam habitus in eis.

9 ⁋ Dicendum ergo ad obiectum, quod multum differenter comparatur in deo intelligere
ad intellectum quam esse ad essentiam. Esse enim comparatur ad essentiam tamquam intentio perfectionis primae
quae in deo non habet rationem alicuius principii elicitiui, vel receptiui. Et ita non respicit in deo
aliquid praecedens vt in potentia ad ipsum: neque est ipsam essentiam: quia ratio eius, vt dictum est, prae-
cedit rationem essentiae. Intelligere vero comparatur ad intellectum tamquam ratio perfectionis secun-
dariae, quae habet diuinam essentiam vt principium elicitiuum inquantum significatur nomine intellectus
Et non significat in deo intellectus actum intelligendi: sed principium elicitiuum eius, praecedens secundum rationem Ba234r
intelligendi: sicut essentia actum essendi: sequens eum secundum rationem intelligendi: non aliquo modo
principium eius. Et ideo intellectus in deo est potentia respectu intelligere: non autem essentia
respectu esse.