Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2529

Sources:

Ba: Badius1520a

B230v

1
CIrca octauum arguitur quod potentia in deo non significat quid: sed ad aliquod: Primo sic.
Omnis potentia est principium aliquod agendi vel recipiendi: vt habitum est su
pra. principium autem, ad aliquid significat respectum: quia ad principiatum: & non
quid: quia non absolutum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Commen. dicit super primum Physicae.
quod materia & potentia differunt: quia potentia est ad aliquid: materia autem non est ad
aliquid. sed non est alia ratio significati neminis potentiae in deo & in creatu-
ris. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam illud quod simul dicitur de tribus personis, ad seipsum dicitur, non ad
aliud: secundum rationem Augustinus v. &. vi. de trinitate. potentia simul dicitur de tribus personis. Potens enim est
pater: potens est filius: potens est spiritus sanctus. ergo &c.

4 ⁋ Item Hu. de Tri. dicit. Deo hoc est esse quod po
tentem esse: aut iustum: aut sapientem. sed non est in deo esse nisi quod dicit quid, & ad seipsum non ad ali
quod. Non enim idem est patri esse patrem, quid esse: filium. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod in deo duplex inuenitur modus relationis. vnus qui est rela-
tionis secundum esse & secundum rem: de quo dicit Augustinus v. de trinitate. ca. v. In deo nihil secundum accidens
dicitur: non tamen omne secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid sicut pater ad filium: & filius
ad patrem: quia non quisquis eorum ad seipsum: sed adinuicem atque ad alterum dicuntur. Lcquendo autem de ad
aliquid secundum istum modum relationis: potentia non significat ad aliquid: sed simpliciter significat quid: se
cundum quod probant duo vltima obiecta. Sic enim nihil significat ad aliquid in deo: nisi relationes personales: &
omnia alia significant quid: & dicuntur secundum substantiam: quamuis inuenitur in ipsis Secundus modus relatio-
nis: qui est relationis secundum dici: & secundum rationem: & hoc vel ad ea quae sunt infra ipsum, secun
dum quod intellectus dicitur ad intellectum: vel ad ea quae sunt extra ipsum, secundum quod dicitur ad crea-
turas: vt domins vel creator. Omnia enim huiusmodi nomina diuinam essentiam tribus personis communem si
gnificant quantum est de re significata: tamen sub ratione alicuius respectus quantum est de modo significandi
siue de impositione vocabuli. Vnde dictum est supra: quod diuina attributa omnia significant aliquid in
deo positiue, quod idipsum est scilicet diuina essentia: & hoc sub aliqua ratione respectus vel negationis reducem
dae ad affirmationem: quem respectum significant diuersa attributa diuersimode: per quem & differunt secun
dum rationem inter se & a diuina essentia: & quibus diuersas perfectiones in deo concipimus: vt infra amplius
videbitur. Vnde dicit Auicen. viii. Metaph. Prima proprietas de necesse esse est: quia est: & quia est ens. De-
inde de aliis proprietatibus quaedam sunt quibus in termino est esse cum relatione: & quaedam sunt esse cum
negatione. Vnde solummodo esse significat quod quid est in deo absolute absque omni ratione relationis
vel negationis: & similiter nomen essentia sumptum ab eo quod est esse. Caetera vero omnia esse significant Ba231r
sub ratione alicuius respectus aut negationis: etiam hoc nomen substantia, secundum quod declarat ibidem: & vi
debitur inferius. Loquendo ergo de modo relationis Secundo, dicendum quod potentia significat ad aliquid: &
a ratione respectus imponitur. Vnde Auicen. inter nomina attributorum deo, quae significant esse diuinum cum ratione
reiationis, ponit hoc nomen potentia, dicens. Cum vero dicitur potentia: non intelligitur per hoc nisi quia necesse est
relatu esse. Vnde licet ipsa diuina essentia se ipsa potest: non per aliquod additum: vt secundum rem non sit aliud poten-
tia quam ipsa essentia: vt ipsa diuina essentia pura subintret rationem potentiae: & quasi induat eam: tamen alia est ratio po
tentiae: alia vero est ratio essentiae. Essentia enim significat vt subsistens: potentia vero significat vt proprie
tas ad aliquid respiciens quod in suo significato includit essentiam sub ratione illius proprietatis: vt suum si
gnificatum sit quasi compositum ex duobus scilicet ex ipso subsistenti quod significat quasi materialiter: & illa pro
prietate quam significat quasi formaliter, quod tamen nullam ponit compositionem in deo: quia proprietas negatiua aut
respectiua additur subsistenti sine omni compositione: vt infra videbitur. Vnde Auicen. iiii. Meta. ca. xvi. loquens
de formali significato huius nominis potentia, dicit. Ois intentio quae est: vel est non existens in subiecto: vel
est existens in subiecto, quicquod autem est existens non in subiecto: illud habet esse proprium: quod non debet esse relati
uum. Possibilitas vero essendi non est nisi inquantum est secundum relationem ad illud cuius est possibilitas es
sendi. igitur non est possibilitas essendi substantia quae non est in subiecto, est igitur intentio quae est in subiecto,
ldem in eodem dicit. substantia non est ad aliquid per se ipsam: sed ei accidit ad aliquid. Huic igitur existenti per se
est etiam amplius praeter esse suum, esse possibile, quod est ad aliquid. Potentia igitur re & materialiter significat quid,
secundum, propriam autem rationem attributi quae differt ab essentia vt essentia est: & ab aliis attributis formaliter si-
gnificat ad aliquid: non secundum veram relationem: quae est secundum esse: sed quam est secundum rationem tantum. Praedicamentum enim re
lationis in deo distinctum contra substantiam, vt generaliter sumitur: non est vnius modi: nec ad vnum modum rela
tionis reducuntur omnes potentiae: ita quod licet septem praedicamenta ad vnum praedicamentum relationis reducuntur in deo:
vt habitum est supra: non tamen ad eundem modum relationis.

6 ⁋ Ad quorum explanationem sciendum: quod in deo duplex
est modus relationis. Vnus enim est modus relationum essentialium: Alter vero personalium. Essentialium autem ad
huc duplex est modus. quaedam enim sunt rationes essentiales essentialium attributorum, quaedam vero personarum. Re
lationes essentiales personarum sunt relationes fundatae super vnitatem diuinae essentiae: vt habet esse in diuer
sis personis: vt sunt identitas: similitudo: & aequalitas: quibus personae referuntur inter se. Relationes vero essentiales
essentialium attributorum duo sunt modi in deo. quaedam enim sunt respectus: qui tantum sunt ad aliquid, & nihil dicitur
secundum eos relatiue ad aliud fundari super essentiam absolutam: quibus attributa distinguuntur inter se: vt tamen re-
lata ad intellectum concipientem eandem essentiam diuersimode sub diuersis rationibus attributorum: quae sunt boni-
tas, lapientia, potentia intelligendi: potentia creandi: & huiusmodi. Aliae vero sunt respectus fundati super essentiam
absolutam: qui sunt ad aliud: & secundum quos attributa quorum sunt, dicuntur inter se: non solum respiciunt intelle
ctum comprehendentem ipsam diuinam essentiam diuersimode sub ipsis absque diciad aliud: vt sunt in deo scientiae &
scibile: & siqua alia sunt attributa huiusmodi. Relationum vero personalium duplex est modus. Quaedam enim sunt
respectus quid fundantur praecise super essentiam vt essentia est, existens tamen in persona. Aliae vero sunt respectus quid sun
dantur super essentiam vt est existens in persona: & habet rationem potentiae. Et illae de primo modo sunt in duplici ge
nere. Quaedam enimpertinet ad personae constitutionem: vt est ingenitum in patre: Quaedam vero est personae iam consti
tutae: vt sunt potentia generandi actiue & passiue dicta: quibus adhuc personae non dicuntur inter se: licet re
spiciant sese. Relationum vero quae sunt respectus fundati super essentiam vt est existens in persona: & habet rationem
pesonae, simliter duplex est genus, quaedam enim imediate fundantur super illam rationem potentiae: vt sunt generare generari,
spirare spirari: quibus adhuc personae non dicuntur adinuicem, licet sese respiciant, quaedam vero immediate fundantur
super rationem actus fundati super potentiam, & mediante actu super illam potentiam: vt sunt respectus personarum inter
se producentium, & productarum: sicut paternitas, filiatio, communis spiratio actiua & spiratio passiua: quibus
etiam personae ipsae inter se referuntur: & sunt verissime & propriissime relationes. Quartum vna est notio-
nalis tantum: vt comnis spiratio actiue dicta. Tres vero aliae sunt proprietates personales: vt paternitas, filiatio,
& comnis spiratio passiue dicta. Et quia relationes istae vltimae tres verius habent esse relationis quam sit relatio in
aliquo praedictorum modorum, ideo ad videndum gradus respectuum & relationum tam in deo quam in creaturis,
Sciendum quod omnis respectus est relatio, & econverso, generaliter vtendo nomine relationis: ita quod vera relatio est verus
respectus: & realis relatio realis respectus: & secundum rationem relatio, secundum rationem respectus & econverso. cuius
generaliter natura est talis: quod ipsa vt est relatio & respectus quidam, est ad aliud: & numquam dicitur ad aliud vt con
patur ad obiectum: licet aliquo modo vt comperatur ad subiectum. Ptri enim dicitur ad aliud vt ad obiecum. scilicet ad filium. Pater
nitas vero licet possit dici pris prinitas: vt ad subiectum: ad modum quo omne accidens & hambens modum accidem
tis potest dici ad subiectum: vt iam dicetur: non tamen potest dici ad aliud: vt ad obiectum. Non enim dicitur paternitas
filiationis paternitas: licet vere possit dici quod sit ad aliud. Paternitas enim respectus quidam est ad ali
ud: vt ad filiationem: sed non dicitur ad illam: sed solummodo eius subiectum per ipsam dicitur relatiue ad
subiectum filiationis. & ideo concretum ex subiecto & respectu proprie dicitur ad aliquid esse. Non Ba231v
enim dicitur paternitas filiationis paternitas: sicut dicitur quod pater est filii pater. Non tamen talis naturae est
omnis respectus scilicet quod subiectum siue fundamentum eius per ipsum dicatur ad aliud. Sistit enim ratio respe-
ctus in aliquo quod non dicitur ad aliud per ipsum: & ideo non est respectus ille relatio proprie loquem
do de nomine relationis. Non enim est proprie respectus aliquis relatio, nisi per quam subiectum suum ad
aliud dicitur. Econuerso autem omnis relatio est respectus: quia includit respectum in se: cum superadditio
ne alicuius alterius relationis: licet non ipsa secundum se dicatur ad aliud illud ad quod est: sed solum subiectum
eius vt dictum est. Sciendum est igitur ad cognoscendum differentias respectuum & relationum tam in cre
atura quam in creatore: quod ad relationem veram & proprie dictam: quae est relatio secundum esse: & dicit respe
ctum pertinentem per se non per reductionem ad praedicamentum relationis, quinque conditiones debent concur-
rere: per quas distinguitur ab omni alio siue sit respectus: siue absolutum quid. Oportet enim ad hoc quod rela
tio sit vera relatio: quod secundum ipsam subiectum eius habeat ad aliud esse & dici mutuo consequentialiter, & non
causatiue. Prima conditio communis est & generalis omni respectui. Omnis enim respectus habet esse ad
aliud vt ad obiectum, & facit subiectum suum super quod fundatur esse ad aliud: licet secundum ipsum non
dicatur ad aliud. Hoc enim modo potentia inquantum potentia est, cuiuscumque sit ad aliud est: & fa-
cit quod potens inquantum potens est sit ad aliud. Et hoc modo dictum est supra: quod esse creaturae relatio
vera realis est: secundum scilicet generalem vsum relationis. est enim verus respectus ad creatorem: & per ip
sum omnis essentia creaturae relationem & respectum habet secundum dependentiam quandam
ad deum: & a tali respectu ad aliud nihil est absolutum quod nominatur esse natura & essentia aliqua
siue in caelo, siue in terra: siue in creatore, siue in creatura: nisi solummodo ipsum diuinum esse: essen-
tia dei: quae sunt primus conceptus & absolutus de deo: & differunt solo modo significandi: vt supra
expositum est. Quantuncunque alia quaecunque sint absoluta: etiam si in deo dicuntur secundum substantiam:
respectus tamen quosdam dicunt ad aliud: vt determinatum est supra, & amplius determinabitur infra. Et non
plus habent de natura relationis omnes huiusmodi respectus: nisi quod esse habent ad aliud, & subiectum eorum per ipsos.
Dici autem ad aliud non habent, neque substantia eorum per ipsos. Essentia enim creata inquantum est ens, non dicitur
relatiue ad deum, non enim ens vel essentia in creaturis, dicitur dei ens vel esse: neque in deo dicitur attributum relati
ue ad illud ad quod habet respectum: vt ad intellectum diuinum: respectu cuius accipienda est differentia attri
butorum secundum respectus suos: vt infra videbitur. Aut si etiam sumatur in respectu ad aliquod aliud: vt ad
intellectum creatum: vel ad aliquid quod est in creaturis: adhuc minus dicitur secundum relationem
ad ipsum. Vnde post talia quae dicuntur respectus ad aliud siue dici ad illud: sunt alia quae dicunt respectus ad aliud
& dicuntur ad illud: quae aliquantulum plus de natura relationis participant quam praecedentia. Talia au-
tem sunt omnia illa quae aliquo modo habent esse in aliquo: siue vt accidens in subiecto, siue vt pers
in toto: siue vt instrumentum in organico. talia enim realem dependentiam & respectum habent secundum
id quod sunt ad illa in quibus sunt: sed non econverso. Vnde id quod est pars semper habet esse & dici ad totum: vt
paries ad domum: & non econverso: simiter accidens ad subiectum: vt color corporis color & non econverso: &
siliter organum: vt remus dicitur nauis remus: & non econverso: nisi per accidens assumendo denominationem ab eo
quod ad ipsum dicitur: secundum quod de parte & toto ponit philosophus exemplum: vt caput dicitur capitati caput: & econverso ca
pitatum capite capitatum. Et similiter ponit exemplum de instrumento & organico: vt remus dicitur rei remitae remus:
& remitum remo remitum. De accidente & subiecto ponit exemplum Augustinus in. vii. de trinitate. Nec omnino ad se di
citur color, sed semper alicuius colorati est. Illud autem cuius color est, etiam si eo quod coloratum dicitur ad colorem
refertur: tamen id quod corpus dicitur ad se dicitur. Talem modum relationis Philosophus. v. Metap. innuit. secundum quod dicit Con
ment. quod relatio est duobus modis: aut in substantia vtriusque relatiui: aut in substantia alterius tantum: & in
alterum propter istud. Oia enim quae dicuntur modo nueri: vt duplum, subduplum, & huiusmodi, & quae dicuntur modo potentiae,.
vt calefaciens & calefactiuum, sunt relatiua: quia potentia eorum dicitur ad aliquid: & non quia illud aliud dicitur ad illa. Men
suratum autem & intellectum & scitum dicitur relatiue: quia ad illud dicitur aliquod aliud. talia relatiua in deo esse non pos
sunt: quia non potest esse in eo dependentia naturalis in vno extremo solum. Hoc enim non est fine differentia rea
li. Vnde quaecumque dicuntur ad aliquod in deo: mutuo dicuntur secundum rem: licet ex parte alterius non sit nomen
impositum: sed vnum mutuat nomen alterius: secundum quod dicit Augustinus vi. de trinitate. In multis relatiuis hoc contin
git: vt non inueniatur vocabulum quo sibi vicissim rmndeant, quae ad se referuntur: cum dicimus donum patris & si
lii: non possumus dicere patrem doni & filium doni: sed vt haec vicissim ramndeant, dicimus donum donatoris:
& donatorem doni. Post talia ergo quae non mutuo siue convertibiliter ad se dicuntur, sunt alia plus verae re
lationis participantia, quia vicissim & mutuo ad se dicuntur: sed non habent consequentialitatem quam requirunt ve
ra relatiua. Ista sunt quae mutuos habent respectus ad se, quibus & dicuntur ad se mutuo: sed vnum eorum ad al
terum in esse habet essentialem dependentiam: quemadmodum scientia ad scibile: alterum vero accidentalem: quemadme
scibile ad scientiam. accidit enim scibili quod sciatur: essentiale aut est scientiae quod sit de aliquo scibili: & ideo conseq
tialitatem non habent. Vnde nec potest iste modus relationis esse in deo: quia quaecunque ipsi insunt consequen Ba232r
tialitatem habent. Post talia relatiua: quae dicuntur ad se mutuo sine consequentialitate, sequuntur
illa quae vicissim ad se dicuntur: & habent consequentialitatem: sed est vnum eorum causatiuum al
terius: quemadmodum se habent adinuicem actiua & passiua vniverstalei inquantum huiusmodi sunt. Et ad
hunc modum relatiuorum pertinent generare & generari in deo: & significant substantiam sub ra
tione actionis vel passionis: quibus annexa est ratio mutui respectus consequentialis: praeter hoc quod in deo
generare est principium ad generari, & generari principiatum: ad modum quo in creaturis pas-
sio est effectus illatioque actionis: vt dicitur in sex principiis. Ad istum modum in creaturis reducuntur
omnia relatiua quae causantur a potentia & actu: & sequuntur potentias actiuas & passiuas im-
mediate. Et sic ad hunc modum reducitur relatio importata per duo praedicamenta, quae sunt actio
& passio. Relatio vero importata per alia quatuor praedicamenta: quae sunt quando, vbi, situs, habi
tus: quia sunt respectus puri siue dici ad aliud, reducuntur ad primum istorum quinque modorum: &
ita ad relationem attributorum. Post talia sunt relatiua verissime, quae vicissim ad se dicuntur &
consequentialiter & non causatiue: eo quod neutrum eorum est causa alterius vt sit: vt sunt omnia re
latiua quae in creaturis causantur ab vno & multo: & ab actum & potentia: siue a potentiis actiuis & passi-
uis mediante actione & passione: cuiusmodi sunt idem, diuersum quae causantur ab vno & multo in substam
tia: simile & dissimile, quae causantur ab vno & multo in quaelitate: aequale & inequale, quae causantur ab vno & mul
to in quantitate: vt determinat Philosophus. x. Meta. vt sub inaequali comprehenduntur duplum, subduplum, triplum, sub
triplum: & caeterae proportiones numerales circa numerum secundum se acceptum, & similte bicubitum, tricibitum, &
caeterae proportiones continuae quantitatis: & eorum correlatiua circa numerum, inquantum discre
tum descendit in continuum: & magnitudines numeri sunt: secundum quod dicit Philosophus in lib. poster.
in actiuis autem & passiuis sunt talia: sicut dominus seruus, pater filius & huiusmodi. Et non est in
istis causalitas vnius relatiui super aliud: quod clarum est in illis quae sequuntur vnum & multum:
& in aliis similiter clarum est: quia sunt relationes ex actione & passione derelictae in terminis. Pater
nitas enim & filiatio simul naturaliter consequuntur transmutationem quae procedit a patre in fi-
lium: quae actio dicitur vt a patre: passio autem vt in filium: & hoc in creaturis. In deo autem se-
quuntur generationem actiuam & passiuam absque omni transmutatione. Vnde proprie loquendo in diuinis pater po
tius dicitur pater quia generat, quam dicatur generare quia est pater vt paternitas & filiatio dicant rationes respe
ctuum suppositorum: vt immediate ad inuicem sese respiciunt: non mediante actu generationis: vt pater
potius genitum, quam generando ipsum: vt sic magis proprie dicatur pater quia generat: quam generare
quia pater, & adhuc magis proprie quia habet filium quam quia generat filium. Et hunc modum lo-
quendi tenet Augustinus cum dicit. v. de Trini. Pater non dicitur pater: nisi ex eo quod est ei filius: & filius
non dicitur nisi ex eo quod habet patrem. Vnde & proprietas quae est constitutiua suppositi patris vt
est principium generationis filii: & filii vt est terminus generationis: sunt proprietates quibus
mutuo sele respiciunt personae mediante actu generationis: & circumloquuntur nominibus generato
ris & geniti: vel potius nomine parentis & prolis. Parens enim est qui generando parit, & proles quae
generando profertur. Est tantum vna simplex relatio: qua persona vna dicitur parens & pater: & alia
proles & filius. sed haec suas proprias difficultates habent inferius. Et ad hunc modum relationis re
ducuntur relationes personales personarum: quae sunt personarum constitutiuae in deo: quae sunt re
lationes reales: quia respiciunt rationes distinctas: & sunt rationes distinguendi personas in natu
ra diuina ex natura rei: non per opus intellectus apprehendentis. Reducuntur etiam ad ipsum omnes
relationes personarum essentiales: quae non sunt constitutiuae personarum: sed relatiuae earum: non ex natu-
ra rei secundum aliquas actiones personales: sed per intellectum apprehendentem: & personam conferentem
per illud quod videt in eis: super quod fundantur: vt sunt identitas, similitudo, & aequalitas. vnde & dicuntur
relationes non reales: sed rationis tantum. Sed de omnibus his etiam inferius est perscrutandum: & etiam
perscrutatum est multum in quadam: quaest. de quolibet.

7
⁋ Per haec patet ad primum: quod bene verum est quod potentia significat ad aliquid: sicut
& hoc nomen principium: sed secundum relationem rationis: & secundum dici: non secundum rem & secundum esse, nisi
per aliquod adiunctum ad relationem secundum esse contrahitur: sicut cum dicitur potentia generandi.

8
⁋ Ad secundum quod potentia est ad aliquid: non autem materia: Dicendum quod verum est: non rela-
tione secundum rem: sed secundum rationem: vt dictum est. Materia enim inquantum est nomen substantiae, suo no
mine non importat rationem respectus: sicut potentia facit: vt dictum est. Et tamen potentia nihil re ali-
ud est ab esse materiae: quia ipsa ex se & id quid est, est in potentia ad patiendum: non per aliquid addi
tum: sicut diuina essentia ad agendum. Vnde non intendit ibi Comment. ostendere potentiam re esse diuersam a
materia: sed ratione solum: quam rationem dimittit cum est actu sub ipsa. Ex quo format secundam rationem ad
probandum quod materia non est sua potentia: quia adueniente forma: potentia corrumpitur: materia autem maner.